[34]
[35] excelso utrum ἀν᾽ ὑφέν, an 'ex celso' pro 'excelso'? miratus is qui mirabatur: aut certe 'miratus occurrit'. et bene temperato usus est verbo, ne videretur aut quasi inhospitalis dolere, aut exultare voti nescius Troianorum.
[37] horridus terribilis. in iaculis in hastis: Ennius “levesque secuntur in hastis” . libystidis vrsae aut re vera: aut ferae Africanae, id est leonis aut pardi.
[39] non inmemor litotes figura.
[40] gratatur quidam 'gratatur' non gratulatur, sed laetatur acci- piunt, ut, quod ad Troianorum votum pertinet, miseretur ad Siciliam reversos, quod ad suum animum, gaudeat. Pacuvius in Hermiona hoc verbum posuit “ibo atque dicam, frequentes ut eant gratatum hospiti” , Accius Pelopidis “nec tibi me in hac re gratari decet” . quidam tamen reprehendunt quod penitus non dederit verba Acesti gratulanti. reduces salvos: alibi “ut reduces illi ludunt” . gaza agresti opibus rusticanis: nam gaza omnis fructus est.