previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[578]

[579] animum arrecti nota figura est.

[580] iamdudum et cito, vel quam primum significat, utiamdudum sumite poenas” , et olim, ut hoc loco.

[582] surgit oritur. et est translatio corporis ad animum, ut alibistat conferre manum Aeneae” .

[583] classem sociosque receptos syllepis per numeros. 'receptos' de maris periculo liberatos, utfrugesque receptas” , vel a Didone; nam et ab ea timuerant, ut aitlaetitiaque metuque” .

[584] unus abest Oronten significat. quem vidimus ipsi submersum quod ante doloris fuerat, utipsius ante oculos” , nunc consolationis est, cum cernit omnes incolomes.

[585] dictis respondent cetera matris modo congruunt, consentiunt, quia dixerat supranamque tibi reduces socios” . alibi 'respondet' respicit, utrespondet Gnosia tellus” .

[587] scindit se nubes nubes tantum dicimus, non nubs, licet dicamus trabs trabes, stirps stirpes, prex preces, plebs plebes. sed de his tantum quae legimus sunt ponenda; non enim artis sunt ista, sed usurpationis, qua metri causa utuntur poetae, ut vel minuant vel augeant nominativum. inde est et supellex supellectilis. et in aethera purgat apertum quia aer collectus nubes fecit, utatque in nubem cogitur aer” , quae puriore vento dissolvitur in aerem.

[588] restitit Aeneas abscedente scilicet nube. claraque in luce refulsit laus est nimiae pulchritudinis, cui nec lucis claritas derogavit.

[589] os umerosque deo similis similes umeros habens deo. et est Graeca figura, ut diximus supra. ipsa aut quod sequitur 'nato genetrix', aut certe 'ipsa', id est pulchritudinis dea.

[590] decoram caesariem a caedendo dicta caesaries, ergo tantum virorum est. quod autem dicit 'decoram' vult etiam in Aenea naturalem fuisse pulchritudinem, ne si totum tribuat Veneri, nihil Aeneae sit reliquum, vel contra nihil relinquatur matris favori: quod sequens melius indicat conparatio. ut Horatiusfortes creantur fortibusmagna arte nec eruditioni aliquid nec natalibus derogat. ivventae iuventus est multitudo iuvenum, Iuventas dea ipsa, sicut Libertas, iuventa vero aetas; sed haec a poetis confunduntur plerumque.

[591] purpureum pulchrum, ut Horatiuspurpureis ales oloribus” . laetos honores non terribiles, ut esse in viris fortibus solent.

[592] manus vel artificis, vel ars ipsa. addunt bene 'addunt', quia et ipsa materies habet naturalem pulchritudinem. ebori decus ebur a barro dictum, id est elephanto, ut Horatiusquid tibi vis, mulier, nigris dignissima barris?” sane naturam huius nominis nec derivatio nec obliqui casus reservant. et eboris enim et eburneus facit, non eburis, sicut murmuris.

[593] parivsve lapis candidissimus est, lygdinus nomine, qui apud Parum nascitur. parivsve lapis c. a.] ut in decimoqualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum” .

[594] tum sic quid est 'sic'? et sui gratia praepotens et matris auxilio.

[595] inprovisus bene, quia maiora nobis et pulchriora solent videri, †non paulatim aliqua, sed subito stupenda conspicere. coram quem quaeritis hoc loco distinguendum; nam si unum esset, 'adest' diceret, non 'adsum'. et coram non nulli ad personam, ut 'coram Vergilio', palam ad omnes referri volunt, ut 'palam omnibus'. Varrocoram de praesentibus nobis, palam etiam de absentibus” . sane coram quidam adverbium putant, quia non subsequitur casus, quidam praepositionem loquellis, non casibus servientem.

[596] ereptus liberatus; et utitur poeta familiarius hoc verboeripe me his, invicte, maliseteripui, fateor, leto me” .

[597] o sola propter Polymestoris factum, qui fide violata defecit ad Graecos, ut habemus in tertio. miserata et miseror et misereor unum significat, sed miseror accusativum regit, ut hoc loco, itemnec miseratus amantem est” , misereor genetivum, unde estmiserere animi non digna ferentis” .

[598] quae nos reliquias danaum si Troianos significat, simpliciter intellegis; si ad se refert, quod Achillem evasit favore Neptuni. 'Danaum' autem pro Danaorum. terraeque marisque 'terrae' propter Cretensem pestilentiam, 'maris' propter Orontis interitum.

[599] omnibus exhavstis veteres sic dicebant 'clades hausi', id est pertuli. omnium egenos egeo honestius genetivo iungitur quam ablativo, cui iungit Cicero, uteget ille senatu” . item contra Vergiliusquorum indiget usus” . quidam autem 'egenos' pro egentes dictum tradunt, nomen pro participio.

[600] urbe domo socias hoc est et publico et privato dignaris hospitio.

[601] non opis est nostrae dido 'opis' possibilitatis. et secundum Ateium philologum opes numero tantum plurali divitias significant, utTroianas ut opes” , numero tantum singulari auxilium, utfer opem, serva me obsecro” , ab utroque possibilitatem. nec quicquid ubique est meminit historiae. multi enim post excidium Troiae orbis diversa tenuerunt, ut Helenus Epirum, Antenor Venetiam, alii Sardiniam secundum Sallustium, alii vicina syrtibus loca secundum Lucanum, utportusque quietos ostendit Libyae Phrygio placuisse magistro(9.44).

[603] di tibi ordo est 'dii tibi praemia ferant'. si qua pios respectant numina si quidem, ut Horatiussi tamen impiae non tangenda rates transiliunt vada” ; nec enim congruit optare dubitantem: aut certe ad se rettulit, qui cum pius esset, tot laborabat incommodis. si qua pios r. n. s. q. v. i. e.] 'qua' et 'quid' addidit, erat enim integrum 'si pios numina respiciunt et iustitia usquam est'.

[604] si quid usquam ivstitiae est si valet apud homines iustitia. et mens sibi conscia recti secundum Stoicos, qui dicunt, ipsam virtutem esse pro praemio, etiamsi nulla sint praemia.

[605] ferant adferant vel tribuant. quae te tam laeta tulerunt saecvla alibinati melioribus annis” ; felicitas enim temporum ex nascentum meritis comprobatur, ut e contrario Terentiushocine saeculum! o scelera, o genera sacrilega!” et digna laus regibus, ut bono tempore nati esse dicantur.

[606] qui tanti talem genvere parentes secundum artem rhetoricam parentes quos ignorat laudat ex liberis. simul sciendum omnia hoc loco laudis praecepta servata; nam et a parentibus laudat, ut 'qui tanti talem genuere parentes'; et ab ipsa, ut 'urbe domo socias'; et a futuro, ut 'nomenque tuum laudesque manebunt'. 'talem' autem, tam iustam, tam piam.

[607] in freta abusive modo maria; nam proprie fretum est mare naturaliter mobile, ab undarum fervore nominatum. dum montibus umbrae lustrabunt convexa alii hoc loco distinguunt et dicunt, quamdiu inclinata in montibus latera umbrae pro solis flexu circumibunt, utlustrat Aventini montem” : aut 'lustrabunt' inumbrabunt, unde lustra et ferarum cubilia et lupanaria per contrarium dicimus, quia parum inlustrantur. alii tamen 'convexa sidera' volunt, id est pendentia, utet caeli convexa per auras” , id est suspensa, planetasque intellegunt, quia non sunt fixi, sed in aere feruntur. 'pasci' autem aquis marinis sidera, id est ignes caelestes, physici docent, secundum quos Lucanus aitatque undae plus quam quod digerat aer(10.260). alii 'sidera convexa' nobis inminentia, vel quae per convexum polum pascuntur, vel quae per convexum disposita exhalatione terrae ali credantur. quidam radios solis pasci asserunt umore terreno. 'polus' autem caelum dixit.

[609] honos honor, an honos quaeritur, quia nominativus pluralis 'res' terminatus singularem in or mittit, ut amores amor, honores honor, exceptis monosyllabis, ut flos mos ros.

[610] quae me cumque vocant terrae id est in quibuscumque terris fuero.

[611] ilionea paenultimam huius nominis syllabam natura brevem licentia, qua in nominibus propriis omnes syllabae vocales possunt esse communes, produxit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: