previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[182]

[184] morantem inperitia gubernantis.

[187] aemula pristis eiusdem rei studiosa, utillo aemulo atque imitatore studiorum meorumCicero in Caesarianis. alias inimicum significat.

[189] insurgite econtra Lucanusatque in transtra cadunt et remis pectora pulsant(3.543).

[190] hectorei aut fortissimi, qualis Hector fuit: aut re vera quondam Hectoris socii.

[192] gaetulis Africanis, a parte totum: nam Gaetulia mediterranea est, syrtes vero iuxta Libyam sunt. sic de syrtibus Horatiusubi Maura semper aestuat unda” . fuisse autem Troianos in syrtibus ille indicat locusin brevia et syrtes urget, miserabile visu” . ionio quando iuxta Charybdin navigaverunt.

[193] maleaeque Malea promunturium est Laconicae provinciae, ubi undae sunt sequaces, id est persecutrices, utcapreaeque sequaces inludunt” .

[194] prima quasi quae soleo. mnestheus ille semper victor.

[196] hoc vincite loco victoriae sit ultimos non redire.

[197] nefas modo obprobrium.

[198] aerea fortis, utet iunctos temo trahat aereus orbis” : nam puppis aerea non est, sed prora.

[199] subtrahiturque solum unicuique rei quod subiacet solum est ei cui subiacet, unde est solum navis mare, et aer avium. et est verbum cuius perlucida significatio per naturam [non] invenitur.

[200] rivis quasi rivis, more rivorum: ac si 'rivatim' diceret.

[202] furens animi figurate dixit, utpraestans animi iuvenis” .

[203] interior sinisterior: Ciceroquem omnia intus canere dicebant” , Sallustiusigitur introrsus prima Asiae Bithynia est” . iniquo angusto, utet silvis insedit iniquis” .

[204] procurrentibus praeminentibus, et obiectis et velut obviam venientibus.

[205] murice saxi asperi acumen eminens [quod] per tranquillitatem.

[207] morantur retro agunt.

[209] legunt alii 'praetereunt': sed melius 'legunt', id est colligunt: nam sequitur 'et fractis discentem currere remis'.

[212] prona vicina litoribus: unde 'altum' est longe positum.

[213] columba ubique de his domesticis 'columbas' Vergilius dicit, Persius vero aitteneroque columbo et similis regum pueris” : nam agrestes 'palumbes' vocantur.

[215] exterrita pinnarum concussione terrorem significans, uttimuitque exterrita pinnis ales” : non enim timet pinnis, sed indicat timorem.

[217] radit secat. iter liquidum] purum aerem.

[221] frustra quis enim ei relicta victoria subveniret?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: