previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[360]

[363] praesens fortis: ac si diceret, si adsit quis plenus animi.

[366] velatum id est coronatum. auro autem, quia solent habere laminas quasdam, utet statuam ante aras aurata fronte iuvencum” .

[369] virum se murmure tollit cum suffragio plurimorum.

[370] solus qui paridem s. c. c. multi haec a poeta volunt dici, melius tamen verba sunt populi: unde et 'virum se murmure tollit'. paridem venit ab eo quod est 'Paris, Paridis' vel 'Paridos', quod autem legimus 'urbe paterna Parin creat' venit ἀπὸ τοῦ Πάρις, τοῦ Πάριος, τῷ Πάρι, τὸν Πάριν: et volunt, si proprium sit, in 'dos' exire genetivum, si appellativum, in 'os'. sane hic Paris secundum Troica Neronis fortissimus fuit, adeo ut in Troiae agonali certamine superaret omnes, ipsum etiam Hectorem. qui cum iratus in eum stringeret gladium, dixit se esse germanum: quod adlatis crepundiis probavit qui habitu rustici adhuc latebat. hos autem ludos transfert Vergilius ad Hectoris tumulum: qui sunt facti, cum habuisset Hector occidi.

[373] amyci de gente Amycus filius Neptuni fuit et nymphae Melies, qui a Polluce victus est pyctali certamine. Bebrycia autem ipsa est Bithynia: Sallustiusigitur introrsus prima Asiae Bithynia est, multis antea nominibus appellata” : ipsa enim est et maior Phrygia.

[374] moribundum morienti similem.

[375] talis qualem multitudo loquebatur.

[376] ostendit melius dixisset 'ostentat'.

[380] alacris cum 'acer' ubique dicat, 'alacer' tamen non dicit, licet inde nascatur: vitat enim confusionem: unde utrumque non vult dicere. nam 'alacer' nusquam, et iterum 'acris' nusquam dixit. inde est quod etiam pampini supprimit genus, quia dubitatur.

[383] si nemo avdet ὅρος βίαιος: argumentatur enim se omnes vicisse, ex eo quod ad certamen nullus accedit.

[386] reddi quasi debita promissa, quia ait 'victori velatum auro vittisque iuvencum'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: