[275]
[277] praecipere pro 'praecipiendi et depellendi'.
[279] quod votis optastis adest magna ars persuadentis est, ut quod cupit fieri, in praeiudicium trahat. sic hoc loco quia vult Turnus, ut optent pugnam eius socii, hanc eos semper dicit optasse. perfringere dextra fortiter facere. et bene verbo usus est militari.
[280] in manibus non iam in votis, sed in manibus res est. esto pro 'sit': tertia namque persona est. 'referto' autem pro 'referat'.
[281] referto facta patrum alii hic distinguunt, ut sit, referat modo unusquisque facta patrum et laudes. et secutus Sallustium hoc dixit, qui ait, Hispanorum fuisse, ut in bella euntibus iuvenibus parentum facta memorarentur a matribus. alii distinguunt 'nunc magna referto facta', ut duas res dixerit: nunc unusquisque et suorum factorum meminerit, et laudis parentum.
[283] egressique si 'egressi', figurate dictum est.
[284] avdentes fortuna ivvat Terentianum “fortes fortuna adiuvat” . et potest haec sententia et superioribus adplicari et per se separatim intellegi.
[285] versat quos ducere contra cogitat quidem, sed non facit, ne diviso exercitu utrobique vincatur: quod sequentia indicant, nam paulo post dicturus est 'et rapit acer totam aciem in Teucros'.
[286] concredere 'con' vacat.