previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[313]

[315] litore currus quia ante dixerat 'portae quae proxima ponto': aut aream litori proximam, sicut solet. quidam 'litore' fluminis volunt.

[317] vina simul hoc est vasa vini, scilicet in quibus vina ponuntur. ore locutus non est perissologia: nam secundum Homerum exploratores quae volunt, plerumque nutu plerumque sibilo significant.

[318] avdendum dextra quia audemus et cursu et animo. nunc ipsa vocat res id est somnus et vinum.

[319] hac iter est per hostium caedem et audaciam nostram. se attollere adsurgere.

[320] consule provide.

[321] haec ego vasta dabo de quibus dixit 'corpora fusa vident'.

[322] vocemque premit aut summissa voce loquitur, aut tacet. superbum cur 'superbum' dixerit enarrat 'qui forte tapetibus altis extructus': superbum enim est et nobile, utTiburque superbum” . 'extructus' autem pro 'extructis tapetibus altis'. veteres et mensarum et tori struices appellabant.

[324] toto proflabat pectore somnum periphrasis est, ne verbo humili stertentem diceret.

[326] sed non avgurio potvit depellere pestem 'augurio' hic pro scientia augurii: et ostendit per transitum fati necessitatem nulla peritia posse depelli. est autem Homericus versus.

[327] temere passim, fortuito, neglegenter. vel humi vel periculose, ut in consuetudine solemus diceretemerarios homines” . 'temere' significat et 'facile': Plautusmagnus est hic fluvius, non hac temere transiri potest(Bac. 85). significat et 'subito': Ennius †“quod tam temere itis citate catomerariis” . significat 'sine causa': Enniushaud temere est quod tu tristi cum corde gubernas” .

[328] premit opprimit, occidit. sub ipsis equis circa ipsos equos.

[329] pendentia quasi ebriorum: aut ita iacentium, ut colla penderent.

[331] singultantem cum singultu animam efflantem. atro potest et superioribus adplicari, ut sit intellectus 'sanguine singultantem atro', potest et sequentibus iungi; sed melius sequentibus.

[333] plurima luserat pro 'plurimum luserat': vel per plurimam noctem.

[335] deo vel vino, vel somno. protinus hic 'porro tenus'.

[337] per ovilia turbans perturbans ovilia: nam tmesis est.

[339] mutumque metu scilicet pecus; nam male quidam accipiunt 'mutum fremit' de leone: quod si dixeris, vacat 'metu'.

[340] incensus et ipse perfurit exemplo Nisi.

[341] sine nomine plebem bene expressit et bellatoris peritiam et tironis inconsideratam aviditatem; nam Nisus reges interimit, Euryalus saevit in plebem: Sallustiusex insolentia avidus male faciendi” . 'sine nomine' autem dixit sine gloria, quorum per humilitatem non sunt omnibus nota nomina. atqui adiecit nomina; nam ait 'Fadumque Herbesumque subit': ergo aut 'sine dignitate et nobilitate', aut seorsum plebem dicit et seorsum nobiles, quorum nomina inseruit.

[343] rhoetum vigilantem hoc loco non tantum Rhoeti timor, sed et Nisi audacia conprobatur. vigilantem] hoc est qui in tantum potando vigilaverat, ut metuens post magnum cratera se tegeret.

[346] et multa morte recepit purpureum multi hic distinguunt, ut sit sensus talis: eduxit gladium multo cruore purpureum. alii 'multa morte recepit', ut sit: eduxit gladium cum multo cruore, et sic inferunt 'purpuream vomit ille animam' secundum eos, qui animam sanguinem dicunt. 'recepit' eduxit, uthastamque receptat ossibus haerentem” . vel secundum Homerum * * * Cornutus 'nocte' legit et adnotavitutrum 'nocte' pro morte, an cum multa nox esset?”

[348] vina refert proprie, quae paulo ante potaverat. 'refert' autem reicit; Graeci, ut ille, dicunt ἀναφέρει. hic furto fervidus instat scilicet Euryalus, qui saeviebat latenter, ut sit 'furto' nocturno proelio: nam fures ideo dicti sunt, quod furvo, id est nigro tempore furta committunt: aut re vera 'furto fervidus', quia Messapi galeam sustulit et Rhamnetis phaleras.

[350] deficere extremum utrum 'ignem extremum', an 'deficere extremum'? religatos non resolutos, sed diligenter ligatos: unde addidit 'rite', id est ex militari consuetudine optime ligatos. rite ex more.

[352] sensit enim parenthesis. nimia caede ferri deest 'illum'. ferri φέρεσθαι.

[353] lux inimica proditrix.

[354] poenarum exhavstum satis est bene 'exhaustum', ut ostendat eos avidos caedis fuisse et cruoris hostilis. via facta per hostes uthaec ego vasta dabo et lato te limite ducam” .

[355] multa virum . . . tapetas mire artum tempus expressit, quo necesse erat haec omittere.

[356] pulchrosque tapetas secundum Graecos per masculinum genus.

[357] evryalus phaleras rhamnetis et avrea bullis cingvla tibvrti phalerae ornamenta equorum sunt. et est sermo Graecus κὰπ φάλαρ᾽ εὐποίητα. 'cingulum' autem hominum generis neutri est, nam animalium genere feminino dicimus 'has cingulas'.

[358] tiburti remulo ditissimus olim quae mittit dona consuetudo erat apud maiores ut inter se homines hospitii iura mutuis muneribus copularent, vel in praesenti vel per internuntios. sensus ergo nunc talis est: Caedicus quidam Tiburti Remulo, cum eum sibi absens hospitio vellet adiungere, misit phaleras et cingula, bullis aureis, hoc est clavis insignita. Remulus moriens nepoti suo cognomini haec reliquit, qui postea victus a Rutulis est et occisus: post cuius mortem apud Rhamnetem Rutulum ab Euryalo haec reperta sunt munera. quod autem dixit 'Tiburti Remulo', aut Tiburtino intellegamus, hoc est de Tibure, ut sit dativus ab appellativo veniens hic Tiburs: aut 'Tiburti', hoc est filio Tiburti ab eo quod est hic Tiburtus, huius Tiburti, ut sit 'Tiburti Remulo' sicutDeiphobe Glauci” .

[359] cum ivngeret absens aut cum se illi iungeret, aut cum iungeretur.

[360] svo moriens dat habere nepoti nepoti Remulo, quem supra avo cognominem diximus. nam quotiens aperte non ponitur nomen filii vel nepotis, cognominem eum esse intellegimus avo vel patri, quorum nomen aperte positum invenimus; et e contra si filii vel nepotis positum nomen fuerit, praetermissum autem parentum, cognomines eos esse intellegamus necesse est.

[361] post mortem scilicet Remuli, secundum supra dictum sensum: nam Donatus dicitpost mortem Nisi et Euryali bello potiti sunt Rutuli” : quod non procedit, si diligenter advertas. sane sciendum locum hunc esse unum de XII. Vergilii sive per naturam obscuris, sive insolubilibus, sive emendandis, sive sic relictis, ut a nobis per historiae antiquae ignorantiam liquide non intellegantur.

[362] nequiquam non fruiturus. et est 'nequiquam aptat', non 'nequiquam fortibus'.

[363] galeam messapi non occisi Messapi abstulit galeamnam dimicaturus est paulo postsed invenit iacentem et sustulit. cristisque decoram bene praemittit dicens 'decoram'; nam eius splendore prodente Euryalus capitur. denique Nisus hac ratione non proditur, cui habentiinferiore galeam, habiliorem galeam Aletes permutavit.

[364] excedunt castris Rutulorum scilicet: nam supra dixitcastra inimica petunt” .

[365] urbe Latina non est contrarium illi loco, ubi aitsaepsit se tectis rerumque reliquit habenas” , quod modo a Latina urbe auxilia venire commemorat: intellegimus enim Latinum in principio discordiae et tumultus paululum se abstinuisse, postea tamen nec suorum copias nec propria denegasse consilia; nam eum et coetui et foederibus interfuisse dicturus est. praemissi equites hos neque alio loco a Turno missos usquam dixit, nec prius de eis mentionem fecit: dubitatur ergo a quo sint vel quibus praemissi, vel cur praemissi, cum eos constet aliis iam in campo positis advenire.

[366] legio campis instructa moratur proprie; nam legiones peditum sunt, turmae vero equitum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: