previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[329]

[331] iovis monitis bene praescribit, ne ei det impietatem. sane et 'haec monita' dicimus, utCarmentis nymphae monita et deus auctor Apollo” , et 'hos monitus', ut Persiushos pueris monitus patres infundere lippos” . inmota tenebat lumina physicum enim est ut qualitatem animi ex oculorum aut corporis stabilitate aut mobilitate noscamus. ergo modo vult ostendere Aeneam a proposito non esse deviaturum.

[332] curam vel simpliciter accipe, vel amorem.

[333] ego te, quae plurima fando controversia est plena, in qua et purgat obiecta, removens a se crimen ingrati, et veniali utitur statu, profectionem suam retorquens in voluntatem deorum. habet etiam finem: nam purgat obiectam fugam nomine profectionis.

[335] promeritam praestitisse et bene gessisse: et est sermo de his, qui per contrarium magis lucent: Terentiusita me velim ames promerentem pater” , id est bene agentem. et congruit, ut praestet qui bene agit: contra 'commeritus' qui aliquid delinquit, ut alibi ipse Terentiusquid commerui aut peccavi, pater” , id est quid male egi? et est sensus: quantacumque enumerare potueris in me tuo beneficio conlata, eorum tibi debere gratiam non repugno. meminisse pigebit elissae 'memini' et 'illius rei' dicimus, ut hoc loco: et 'memini illam rem', utnumeros memini, si verba tenerem” . 'Elissae' autem Didonis, quae appellata est lingua Punica virago, cum se in pyram sponte misisset, fingens placare manes prioris mariti, cum nubere se velle Iarbae mentiretur.

[336] dum memor ipse mei dum spiritus hos reget artus hic versus superioribus iungendus, ut sit sensus, tamdiu beneficiis tuis obligatus ero, quamdiu vixero. et bene hoc de futuro dixit, et congrue: nam 'piget' ad futurum spectat, 'pudet' ad praeteritum: et licet paene sit una significatio, tamen dicimus 'piget me illud facere', 'pudet fecisse': unde interdum, praecipue a Sallustio, simul ponuntur.

[337] pro re pauca loquar remoto ingrati crimine descendit ad causam. et proprie, id est si rei magnitudinem cogites, 'pauca'. neque ego hanc 'profectionem' [scilicet] subaudis: nam posteriori non potest iungi, ne sit confessio. et hoc est quod reddidit 'dissimulare etiam sperasti'.

[339] praetendi taedas probat non esse matrimonium: quia illa dixerat 'per conubia nostra'. et est quasi status finis latens: quid sint legitimae nuptiae. et hic Aeneam inducit agentem nullo se matrimonii iure posse constringi, qui neque confarreatione Didoni coniunctus fuerat, ut flamini ac flaminicae convenit: ait enim 'nec coniugis umquam praetendi taedas, aut haec in foedera veni'. et 'taedas' quidem quantum ad ignem pertinet, per quem mos confarreationis firmabatur, dixit: scilicet ne aut legitime iugatam contra fas reliquisse videretur, aut foedus, id est fidem rupisse perpetuae castimoniae, quia cum fuissent iuncti, scirent tonuisse: quae res dirimit confarreationes: dixerat enim Iuno 'et tonitru caelum omne ciebo' et paulo post 'insequitur commixta grandine nimbus'. aut haec in foedera veni aut matrimonii, et iungendum est superiori: aut certe ad posteriora pertinet, et hoc dicit: non ad hoc veni, ut hic morarer: sicut et nunc probat dicens 'me si fata meis paterentur ducere vitam' et dixit in primoquae me cumque vocant terrae” . ergo 'veni' consensi, hoc est non ad haec consensi foedera, ut cum vellem discedere, non liceret.

[340] meis avspiciis argumentum a necessitate. et 'auspiciis' ideo, quia maiores omnia auspicato gerebant. ergo 'auspiciis' dispositionibus. potest et 'auspiciis' dixisse ominibus, quia in iure augurali auspicium dicitur quod non petentibus nobis ad ea, quae in animo habemus, vice ominis offertur: vult enim ostendere Aeneam semper animo volutasse [omnibus], ut quae mente agitaret, offerrentur auspicio et augurio firmarentur: unde si bene advertas, singula hic illi loco in tertio ad singula redduntur. nam quod ibi in precatione, ubi augurio petit ea quae rogaverat firmari, hic in reputatione conprehendit: ibi enim dixit 'serva altera Troiae Pergama', hic 'urbem Troianam primum'; ibi 'reliquias Danaum atque inmitis Achilli', hic 'dulcesque meorum reliquias colerem'; ibi 'mansuram urbem', hic 'tecta alta manerent'; ibi 'ubi ponere sedes', hic 'recidiva manu posuissem Pergama victis'; ibi 'quove ire iubes', hic 'Italiam magnam Gryneus Apollo'; ibi 'da pater augurium', hic 'me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis'. alii 'auspiciis' potestate, utparibusque regamus auspiciis” : vel, quae animo meo volueram et mente cogitaram: non enim prius auguria poscebantur quam animo ac mente agitaretur, de quibus consulturi essent.

[341] sponte mea modo nomen est: nam et genus et casum habet. sic et 'mane', cum ei genus et casus additur, nomen est, utdum mane novum, dum gramina canent” . sic est etforte sua Libycis tempestas adpulit oris” . alias adverbia sunt. verum autem dicit, non sua sponte: nam supra legimushos cape fatorum comitesitemdiversas quaerere terras auguriis agimur divum” .

[342] primum id est, hoc vellem praecipue.

[344] recidiva post casum restituta. alii recidivum proprie dicunt quod excisum denuo nascitur.

[345] gryneus apollo Clazomenae civitas est Asiae: unde Horatiusdives agebat Clazomenis” . iuxta hanc nemus est Gryneum, ubi Apollo colitur: qui traditur ibi Grynem Amazonem stuprasse [Thymbreae domum]. inde ergo nunc epitheton dedit, licet in Delo acceperit oraculum. hic tamen singula commemorat, quibus se ostendat coactum voluisse abscedere.

[346] Italiam necessaria repetitio Italiae, quia ibi ei dicebatur imperium, et ipsa est causa navigandi. lyciae sortes nec hinc accepit responsum, sed sic dixit 'Lyciae', ac si diceret Apollineae. ivssere bene, quae contemni non possunt. capessere occupare. et ideo frequentativo verbo usus est, quia multas se dicit super hoc sortes accepisse. quidam 'capessere' pro 'ire' accipiunt, ut TitiniusLucius domum se capessit” .

[347] hic amor, haec patria est eo inquit desiderio [Italiae] per voluntatem deorum iterum circa Italiam teneor, quo possem circa Troiam. et ad illud spectat quod dixitTroia per undosum peteretur classibus aequor” . an quia Dido dixerat etiam illudnec te noster amor?” et potest hoc verbum interdum per confusionem verbi et nominis poni, ut 'amor amaris' et 'hic amor huius amoris'. si te carthaginis arces phoenissam et tu externo regno delectaris: sensus enim est: si tu ex Phoenice veniens Carthaginem in Africa habere potuisti, quae invidia est ut propriam sedem possint habere Troiani? et multum ponderis habet sensus cum epitheta ista 'Phoenissam' et 'Teucros' ponit.

[348] aspectus detinet urbis potest pro 'delectat' accipi, utcapiturque locis” . sane quidam in novis et emendatis libris pro 'detinet' 'demeret' inventum adserunt: nam et Ciceronem in prima Philippicarum ita aiunt dixisseputasne eum inmortalitatem mereri voluisse?” alii ab eo, quod est 'mereor mereris meret'.

[349] quae tandem avsonia hoc ad illud pertinet 'quid si non arva aliena domosque ignotas peteres'.

[350] et nos fas 'nobis fas' dicimus, sed hoc loco non est iungenda elocutio, ne sit vitium: nam legimusfas mihi Graiorum sacrata resolvere iura” . sed hoc dicit: fas est etiam nos extera regna requirere.

[351] me patris Anchisae quasi adhuc responsis non crederet, addidit patris admonitionem.

[352] nox operit terras a verisimili: ideo tempus posuit. quotiens autem, hoc est per unamquamque noctem. astra ignea svrgunt unam rem bis dixit. 'astra' autem 'ignea' a sapientibus dicuntur.

[353] in somnis more suo pro 'in somniis'. turbida <terret]2 id est prius me admonuit, post neglegentiam etiam terruit. turbida terribilis: quod et umbrae convenit et parentis auctoritati. aut 'turbida' pro turbata et sollicita, ut ipse aitquam metui, nequid Libyae tibi regna nocerent” : nam et Aeneas sic respondittua me genitor tua tristis imago” .

[354] me puer ascanius amor Ascanii scilicet admonet. et bene et patrem et filium posuit, ut ille increpando, hic dum videtur urgeret. sed haec ad necessitatem profectionis adiecit.

[355] quem longe repetiit: et 'quem' non ad 'caput', sed ad Ascanium retulit: et licet excusetur, tamen σολοικοφανές est.

[356] interpres divum Ἑρμῆς: expressit verbum de verbo. sed hic 'interpres' pro nuntio posuit: et ne forte fingere putaretur, addidit 'testor utrumque caput'. deinde multa cum adfirmatione hoc agit, dicendo 'ipse deum manifesto in lumine vidi', non ab alio dictum; et 'lumine', non in tenebris, non per quietem: omnia tamen haec per translationem aguntur. ab ipso id est magno, ut supraipse deum tibi me claro demittit Olympo” .

[357] utrumque caput aut meum et tuum: aut Iovis et Mercurii: aut meum et Ascanii. alii volunt Aeneae et Ascanii. * * * imaginis numinis esse deceptum. celeres mandata per avras sicut supraceleres defer mea dicta per auras” .

[358] manifesto in lumine aut claro: aut in nimbo, cuius maius est lumen. sic Lucanuspostquam se lumine vero implevit(9.11). et singula legenda sunt haec, ut habeant admirationis venerabilem fidem.

[359] his avribus havsi accepi: et est pleonasmus. 'haurit' enim pro 'percipit' ponebant veteres: et ideo qua potissimum parte sensus percipiant adiungunt, “simul hoc animo hauriethauriat hunc oculis ignemet reliqua. Probus enim aitnemo haurit vocem” .

[360] incendere exagitare. querellis 'l' litteram metri causa addidit: nam 'querela' dicitur, quia 'querulus' facit: hoc modo et 'loquela', 'suadela'.

[361] sequor utItaliam sequimur fugientem” . et oratorie ibi finivit, ubi vis argumenti constitit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: