previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[502]

[504] at regina pyra notatus est hic versus: vitiosa est enim elocutio quae habet exitus similes, licet sit casuum dissimilitudo.

[506] intenditque locum sertis 'intendit' inligat, utet stuppea vincula collo intendunt” , et est hypallage: est enim 'intendit serta per locum', hoc est aut a pariete in parietem ligat, quod est extensis sertis locum replet: quasi serta per locum tendit.

[507] funerea cupresso. Romani moris fuit propter caerimonias scarorum, quibus populus Romanus obstrictus erat, ut potissimum cupressus, quae excisa renasci non solet, in vestibulo mortui poneretur, ne quis inprudens funestam domum rem divinam facturus introeat et quasi attaminatus suscepta peragere non possit: hinc ergo 'funerea' cupresso: nam et supra dicta ligna ad funus pertinent, utprocumbunt piceae sonat icta securibus ilex” .

[508] effigiemque toro locat imaginem scilicet Aeneae, quia solent magi effigies eorum facere, propter quos carmen instituunt, ut in bucolicislimus ut hic durescit et haec ut cera liquescitetterque haec altaria circum effigiem duco” . Horatiuslanea effigies erat, altera cerea” . et bene exprimitur amoris adfectus, quod etiam in morte amati imagini volebat esse coniuncta, ut paulo postnatumque patremque cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem” . havd ignara futuri id est memor suae dispositionis.

[509] stant arae circum aut sunt, aut circumstant. crines effusa crines effusos habens, utpicti scuta Labici” . sacerdos quaeritur a quibusdam, quae sit haec sacerdos, quia illam accipi volunt, quae supra dicta est tamquam ficta a Didone: ergo hanc adhibitam ad tempus huius officii sacerdotem volunt.

[510] ter centum tonat ore deos non 'tercentum deos', sed tonat ter centum numina Hecates: unde et Hecate dicta est ἑκατὸν, id est centum, potestates habens. 'tonat' autem perite dixit; in aliquibus enim sacris imitabantur tonitrua, sed praecipue in Hecatae. aut 'tonat' clara voce et cum fiducia invocat. erebum inferorum profunditatem.

[511] tergeminamque hecaten quidam Hecaten dictam esse tradunt, quod eadem et Diana sit et Proserpina, ἀπὸ τῶν ἑκατέρων: vel quod Apollinis soror sit, qui est ἑκατηβόλος. sed secundum Hesiodum Hecate Persi Titanis et Asteriae filia est, Diana Iovis et Latonae, Persephone Iovis et Cereris, quam genealogiam posteriores confuderunt. tria virginis ora dianae iteratio est: Lunae, Dianae, Proserpinae. et cum super terras est, creditur esse Luna; cum in terris, Diana; cum sub terris, Proserpina. quibusdam ideo triplicem placet, quia Luna tres figuras habet, prima tamquam #209, sequens tamquam #1125, quinta decima tamquam #1126. non nulli eandem Lucinam, Dianam, Hecaten appellant ideo, quia uni deae tres adsignant potestates nascendi valendi moriendi: et quidem nascendi Lucinam deam esse dicunt, valendi Dianam, moriendi Hecaten: ob quam triplicem potestatem triformem eam triplicemque finxerunt, cuius in triviis templa ideo struxerunt.

[512] simulatos fontis averni in sacris, ut supra diximus, quae exhiberi non poterant simulabantur, et erant pro veris. bene autem de Averno, per quem descensus ad inferos dicitur.

[513] falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis herbae enim aut pro lunae ratione tolluntur; aut in quas despumaverit luna, sicut Lucanusdonec subpositas propius despumet in herbas(6.506): nec omnes eodem modo: unde perite et 'aenis falcibus' dixit, quia aliae velluntur, aliae inciduntur: et 'ad lunam' non ad noctem, sed ad lunae observationem. 'pubentes' autem ideo, quia aliae siccae, aliae viridiores leguntur. et sciendum inter homines et herbas esse reciprocam translationem: sic enim 'pubentem herbam' dicimus, quemadmodum 'florem aetatis'.

[514] nigri cum lacte veneni 'nigri' aut noxii, quia nigri fiunt homines post venenum: aut certe illud est, quia sunt herbae 'nigri lactis', id est suci. dicunt autem per periphrasin agreste papaver significari.

[516] et matri praereptus amor secundum Plinium qui dicit in naturali historia, pullos equinos habere in fronte quandam carnem, quam eis statim natis adimit mater: quam si quis forte praeripuerit, odit pullum et lac ei denegat. Iuvenaliscui totam tremuli frontem Caesonia pulli infudit” . et merito suspicantur amorem creari ex carne, sine qua mater non alit ex se creatum. Theocritus ἱππομανές virgulti genus dicit.

[517] ipsa mola id est farre et sale, quam molam salsam a molendo appellant. ordo autem est: ipsa Dido mola et piis manibus, id est puris, deos testatur. et bene 'ipsa', quia supra de sacerdote erat locuta.

[518] unum exuta pedem quia id agitur, ut et ista solvatur et inplicetur Aeneas. unum e. p.] solent enim et resolutoria sacrificia ab aruspicibus fieri. et <ad> Iunonis Lucinae sacra non licet accedere, nisi solutis nodis. in veste recincta quia, ut supra diximus, in sacris nihil solet esse religatum, praecipue eius, quae amore vult solvi. sane flaminicae non licebat neque calceos, neque soleas morticinas habere: morticinae autem dicuntur quae de pecudibus sua sponte mortuis fiebant: neque supra genu succinctam esse, quod hic vult tangere 'unum exuta pedem vinclis in veste recincta' non sublata, sed summissa: nam sic est dictum 'recincta', ut resoluta, ut remissa.

[519] testatur moritura deos quidam hic 'testatur' pro 'obtestatur' accipiunt. conscia fati sidera id est planetas, in quibus fatorum ratio continetur. an 'conscia fati sui testatur sidera', ut constantia eius appareat mori volentis: ergo 'fati sui', id est mortis.

[520] si quod non aequo foedere amantis curae numen habet ordo est: tunc numen precatur, si quod curae habet amantes non aequo foedere: 'si quod' autem bene dubitat, utrum etiam res malae habeant praepositas potestates. sensus autem hic est: [aut] '᾿Αντέρωτα invocat, contrarium Cupidini, qui amores resolvit, aut certe cui curae est iniquus amor, scilicet ut inplicet non amantem. si quod n. a. f. a. c. n. h.] [nam et] amatoribus praeesse dicuntur Ἔρως Ἀντέρως Λυσέρως. non nulli Nemesin significari putant. haec etiam Athenis coli dicitur.

[521] ivstumque memorque 'iustum' ad iudicandum, ut expugnetur qui est causa discordiae: 'memor' ad vindicandum. et 'memor' ideo neutro genere, quia 'numen' dixerat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: