previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[605]

[608] ut rebare ut arbitrabaris, verum est quod Troiani Veneris virtute nituntur. et dictum est per ironiam: nam superfluo quidam hanc orationem simpliciter dictam volunt, ut re vera dicat Iuppiter per se nihil posse Troianos. quod falsum est, adeo ut Iunonis oratio ad ironiam, non ad simplicia verba respondeat. nec te sententia fallit hoc per parenthesin dictum est.

[609] vivida id est fortis, utsed bello vivida virtus” .

[611] cui ivno summissa humilis. et quia intellexit obliqua Troianorum accusatione inpugnari suum pudorem, etiam ipsa respondet oblique.

[612] tristia vel quae tristem faciant: vel quae severa: Terentiustristis veritas inest in vultu atque in verbis fides” , item contra Vergiliusfurias amnemque severum” , id est tristem.

[615] quin ut non: nam confirmativa particula est. quidam hunc ordinem esse volunt: namque si mihi, quae quondam fuerat, vis in amore foret, non hoc mihi negares, quin possem pugnae subducere Turnum. alii hoc genus elocutionis accipiunt, ut per ea quae per parenthesin posita sunt, reliquo sensui occurratur, non his quae primo posita sunt: hic enim ad illud quod insertum est 'non hoc mihi namque negares omnipotens' 'quin et pugnae subducere Turnum et Dauno possem incolumem servare parenti'. alioquin dempta hac parenthesi, non congruit primum cum postremo, si ita dicas 'si mihi quae quondam fuerat quamque esse decebat, vis in amore <foret>, quin et pugnae abducere Turnum et Dauno incolumem possem servare parenti': Plautus in Cistellariais servus, sed abhinc annos factum est XVI., cum conspicatus est primo crepusculo puellam exponi(Cas. 39-41, non Cist.).

[617] nunc pereat teucrisque pio det sanguine poenas ductus est; nam non agit ut pereat, sed magis favet eius saluti: nam statim subicitur, cur indigne fiat 'ille tamen nostra deducit origine nomen', ut in secundoiamdudum sumite poenas, hoc Ithacus velit et magno mercentur Atridae” . quod autem dicit 'pio sanguine', Aeneae eum latenter exaequat, qui ubique inducitur cultor deorum.

[618] ille tamen quamquam moriturus est, tamen a diis originem ducit. nostra divina, id est aut Iovis, aut Iunonis, aut omnium deorum.

[619] quartus pater abavus: nec est contrarium illud, quod ait supracui Pilumnus avus” : potuit enim fieri ut et avus eius et abavus a Pilumno Pilumni nominarentur. ergo per patris appellationem ostendit cognationem.

[621] rex aetherii breviter sic fatur ubique reges breviter loquentes ostenditIuppiter haec paucisettum breviter Dido vultum demissa profatur” .

[622] si mora praesentis leti ex Iovis concessione quali arte egerit Iuno, cognoscitur, scilicet ut Turnus posset evadere. caduco morituro.

[623] ponere facere, vel, ut quidam volunt, constituere et decernere: alii 'ponere' pro 'dare', uthaec pro virginitate reponit?” sane 'ponere' facere, sicut Lucilius Homerum secutus, qui ait ἄλγε᾽ ἔθηκε id est fecit. alii 'ponere' putare, ut solet dici 'pone me hoc fecisse'.

[625] hactenus indulsisse vacat id est sufficit. ingenti arte locutus est: nam dicendo 'vacat' ostendit, supra hoc breve spatium ulterius bonam stellarum inradiationem Turni fata differre non posse: unde non ait 'indulsisse libet', sed 'vacat', ac si diceret: iam undique in mortem truditur Turnus, hoc tantum vacat spatium, id est intervallum temporis, quasi hoc spatium, hic locus est ut parumper differatur. hinc est quod et supra aitmetasque dati pervenit ad aevi” .

[626] venia vlla beneficium, quod te speras mereri. et duas habet significationes: quod petitur, ut hic, et quod conceditur, utsi qua est victis venia hostibus, oro” .

[627] mutarive deest 'posse'. an mutatum iri?

[628] quae voce gravaris quae negas fato; vox enim Iovis fatum est: Statiuset vocem fata secuntur” . hoc autem dicit: utinam quae negas voce, id est fato, mente praestares. nam si Iovis vox fatum est, potest aliud fando fati ordinem commutare. 'gravaris' autem negas, graviter fers. et hac elocutione non nisi per accusativum utimur, ut si dicas 'gravor adventum tuum', id est graviter fero, gravor praesentiam tuam: nam et ipse sic dixit 'quae gravaris'. aliter non dicimus in hac significatione. similiter etiam accusativo casu utimur, cum volumus absolutam facere elocutionem et per gerundi modum aliquid dicere, ut 'petendum mihi est equum, codicem, byrrum'—hinc Vergiliusaut pacem Troiano ab rege petendum” , sic Sallustiuscastra sine vulnere introitum” —nam si dixeris 'petendus est codex', iam non per gerundi modum agis, sed participialiter loqueris.

[629] rata firma, perpetua.

[631] veri vana feror id est sum veritatis ignara.

[632] orsa pro dictis et fatis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: