previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[79]

[82] poscit equos gavdetque tuens ante ora frementes solent enim ex equorum vel maestitia, vel alacritate eventum futurum dimicaturi colligere.

[83] pilumno quos ipsa decus dedit orithyia ait Horatius in arte poeticanec quodcumque velit poscat sibi fabula credi” . unde critici culpant hoc loco Vergilium, dicentes incongruum esse figmentum. namque Orithyia cum Atheniensis fuerit, filia terrigenae, et a Borea in Thraciam rapta sit, quemadmodum potuit Pilumno, qui erat in Italia, equos dare? decus dedit ad ornamentum, utquas ipsa decus sibi dia Camilla delegit” . sane hic versus spondiazon est: nam 'thyi' diphthongus est Graeca.

[84] qui candore nives anteirent cursibus avras Homeri versus, verbum ad verbum.

[85] properi avrigae festini, veloces: et erit nominativus 'hic properus'. aurigas autem pro agasonibus posuit: nam aurigae proprie sunt currus regentes.

[87] alboque orichalco apud maiores orichalcum pretiosius metallis omnibus fuit: namque sicut Lucretius dicit, cum primum homines silvas incendissent, nullarum adhuc rerum periti, terra casu fertilis omnium, ex incendii calore desudavit metalla, inter quae orichalcum pretiosius visum est, quod et splendorem auri et aeris duritiam possideret. namque primum de auro securis facta displicuit causa mollitiae; simili ratione et argenti contemptus est usus, mox aeris; orichalcum placuit, donec veniretur ad ferrum: unde etiam saecula ita dicuntur fuisse divisa. orichalcum autem fuisse pretiosum etiam Plautus docet, qui ait in Milite Gloriosoego istos mores orichalco contra conparem” . alboque orichalco auri scilicet comparatione: nam album non est.

[88] circumdat loricam umeris non armatur hoc loco Turnus, sed explorat utrum arma apte et congrue eius membris inhaereant. aptat habendo ad habendum, ut congrue possit inhaerere.

[89] cornva cristae id est comas, quas Graeci κέρατα nominabant: unde et κείρειν dicunt tonderi. cornua autem sunt proprie cincinni.

[90] deus ipse parenti fecerat ac si diceret, non per ministros: Statiussed plurimus ipsi sudor ibi” . et notandum quod adfectate variaverit, ut Aeneae uno loco arma describeret, Turni vero hic hastam, gladium et loricam, in septimo autem scutum et galeam.

[91] stygia unda quasi inmortalem fecerat.

[92] exim deinde: nam ordinis est adverbium. ingenti adnixa colvmnae hastae per columnam exprimitur magnitudo, sicut in septimo equorum, utstabant ter centum nitidi in praesepibus altis” .

[93] vi virtute.

[94] actoris avrunci spolium vel quod Actori detraxerat Turnus, vel quod Actor cuidam alteri: nam ambigue posuit. quassatque trementem quassat et tremere facit.

[95] vociferans haec scilicet quae dicturus est: plerumque enim ita clamor ostenditur, ut statim ipsius clamoris verba subdantur: sic supratorvumque repente clamat 'io matres'” . sane nunc ita ad hastam, quasi ad aliquam personam, loquitur et ei intellectum et auditum dat, sicut Cicero verba reipublicae. sed ille ait 'si patriam loqui posset fieri', Turnus vero quasi ad vere sentientem loquitur: nec inmerito; nam eum inducit furentem, uthis agitur furiis, totoque ardentis ab ore scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis” . vocatus hasta meos invocationes et preces: nam appellatio est a verbo, quae semper aut in 'io' exit, aut in 'us'; si in 'io' exeant, tertiae sunt formae; si in 'us', quartae, ut ab eo quod est 'lego' aut 'lectio' aut 'lectus' facit. sed hoc nos dicimus, quod εὐφωνότερον fuerit: sicut nunc ab eo quod est 'voco' 'vocatus' fecit, non 'vocationes'. te maximus actor subaudimus antea gerere consueverat.

[97] turni nunc dextra gerit eius scilicet, qui est supra maximum quasi Actorem. da sternere figura Graeca, utdonat habere viroitemdat ferre talentum” .

[98] lacerare revulsam ut laceratam revellam. laceratam autem propter illudet bis sex thoraca petitum perfossumque locis” .

[100] vibratos calido ferro crispatos calamistro: nam calamistrum est acus maior, quae calefacta et adhibita intorquet capillos. unde etiam Cicerocalamistratam comamappellat frequenter, quae etiam vituperationi est: unde e contra ad laudem est positum ab Horatiohunc et incomptis Curium capillis” . murra autem madentes unguentatos.

[102] oculis micat acribus ignis ut supra dictum est, furoris inmanitate. Homeri est.

[104] terrificos ciet hinc apparet, mugitus non tantum dolentum esse, sed etiam irascentum. 'ciet' autem modo dat, sicut in tertio legimuslacrimasque ciebant” : nam proprie 'ciere' est alteri aut dolorem aut lacrimas commovere.

[106] ad pugnam proludit praemeditatur. Cicero simecum in hac prolusione nihil fueris” , id est praemeditatione certaminis, “quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario fore putemus?” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: