previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[144]

[145] et miserescimus aut per se plenum est, aut cohaeret sequentibus, quia non potest primis: dicimus enim aut 'illam rem miseror', aut 'illius rei misereor', non 'illis'. quidam 'miserescimus' pro miseremur, genus inchoativum volunt, ut 'horreo horresco', 'gelo gelasco': aliter 'lentesco' inchoativum, nullo praecedente verbo; neque enim est 'lento', ut sit 'lentesco'. vltro autem non est sponte: nam iam rogaverat: sed insuper. et venit ab eo quod est 'ultra'; plus enim quam rogaverat, praestiterunt.

[147] vincla] pro 'vincula' per syncopen dictum. arta vincla aut epexegesis manicarum est, aut utrumque habuit.

[148] quisquis es licet hostis sis. et sunt, ut habemus in Livio, imperatoris verba transfugam recipientis in fidem 'quisquis es noster eris'. itemvigilasne, deum gensverba sunt, quibus pontifex maximus utitur in pulvinaribus: quia variam scientiam suo inserit carmini. amissos obliviscere utobliviscor iniurias tuas, Clodia” . dicimus autem et 'amissorum obliviscere'. et 'obliviscere' quidam pro contemne vel neglige, utoblitus fatorum” . hinc iam aut ex hoc tempore, aut ex hac oratione, qua tibi salutem in tuto polliceor, aut ex eo, quod te dicis Ulixis factione laborasse.

[149] edissere vera hic distinguendum; vera enim audire desiderat. 'edissere' autem ordine cuncta narra, unde qui plane loquuntur dissertores fiunt et diserti vocantur. sane hoc ab illo Priamus exigit, quod ipse ei statim obtulit 'cuncta equidem tibi rex'.

[150] quo molem quam ob causam, in quem usum. et ad hoc respondit Sinon 'ne recipi portis'. et est color, qui in coniecturali statu saepe requiritur. hunc tamen equum quidam longum centum viginti, latum triginta fuisse tradunt, cuius cauda genua oculi moventur. quis auctor?? ad hoc respondit 'Calchas attollere iussit'.

[151] quidve petunt?? quid desiderant? utique ut placetur Minerva. quae relligio?? quae consecratio. machina belli ecce subtiliter secutus [est] historiam machinamenti bellici mentionem facit. et servat dignitatem regiam; breviter enim reges interrogant, non ut minores, quos plus loqui necesse est.

[152] dolis et arte unam rem secundo dixit, quia ars τῶν μέσων est, sicut supra diximus. ad sidera ad locum siderum, vel quia semper sunt sidera, sed solis splendore vincuntur.

[154] aeterni ignes aut ararum, quas fugit, ut exsecratio sit propter posteriora 'vos arae'; aut certe Solem et Lunam significat. exsecratio autem est adversorum deprecatio, iusiurandum vero optare prospera. non violabile quod graeci ἄφθαρτον dicunt.

[155] testor modo iuro, alibi testificor, uttestor in occasu vestro” . vestrum numen quia secundum philosophos dicuntur sidera elementa esse, sed habere proprias potestates. ensesque nefandi invidiose ad pluralem transit numerum, ut Terentiusnon perpeti meretricum contumelias” .

[156] vittaeque deum aut quae habentur in honore deorum, aut quas habent ipsa simulacra. vittaeque [et] multi hic distinguunt et sic subiungunt 'deum quas hostia gessi'. consuetudo apud antiquos fuit, ut qui in familiam vel gentem transiret prius se abdicaret ab ea, in qua fuerat, et sic ab alia reciperetur: quod hic ostendit; dicit enim Sinon, iure iam se Troianorum civem esse, quia apud Graecos hostia fuerit, adeo nec pro homine, nec pro cive habitus sit. gessi paene gessi; non enim vere gesserat, sed quantum ad Graecos pertinet, qui eum immolaturi fuerant, dicit. hostia vero victima, et dicta quod dii per illam hostiantur, id est aequi et propitii reddantur, unde hostimentum aequationem.

[157] fas mihi subaudis 'sit'. et bene a diis petit veniam, ne videatur proditor: nam et haec quae dicturus est tacuit, antequam audiret 'noster eris'; si enim voluntate proderet, sequebatur quod ait Ciceronemo umquam sapiens proditori credendum putavit” . aut 'fas mihi' ideo, quia non licet solvere sacramentum militare adversariis vel hostibus; ideo dixit 'liceat arcana dicere'. et cum ostenderit, se rem dicere quam non licet, ei facilius credetur. sacrata resolvere ivra scilicet ut non incidat in sacramenti poenam: nam miles legibus sacramentorum rogabatur, ut exiens ad bellum iuraret, se nihil contra rem publicam facturum: quia militiae tria sunt genera. plerumque enim 'evocati' dicuntur, et non sunt milites, sed pro milite: unde Sallustiusneu quis miles neve pro milite” , item ipseab his omnes evocatos et centuriones” : plerumque 'tumultuarii', hoc est qui ad unum militant bellum: plerumque 'sacramento rogati', quia post electionem in rem publicam iurant, sicut dictum est. et hi sunt qui habent plenam militiam; nam viginti et quinque annis tenentur. haec tria genera tangit Vergilius: sacramenti hoc loco, tumultuarii illosimul omne tumultu coniurat trepido Latium” , evocationismittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem” .

[158] fas odisse viros ut supra diximus, omnia diasyrtice loquitur; nam et ad Graecos possunt, et ad Troianos referri. et 'odisse' hic praesentis temporis, quod non facit 'odere'. atque omnia ferre sub avras hinc videtur subtiliter non se implicare periurio; ipse enim lectos hostes produxit ex equoet pinea furtim laxat claustra Sinon” . et hoc vult credi contra Graecos dicere, cum pro ipsis dicat.

[159] siqua tegunt callide occultant. siqua tegunt propter ea quae latent in equo. nec legibus vllis si Graecorum, propter 'noster eris', si Troianorum, quia Graecus. alii ita: nullis naturae legibus, quibus fas non est patriam prodere; et volunt hoc esse 'sacrata resolvere iura'.

[160] tu modo pro tantummodo. promissis pro 'in promissis'.

[161] serves Troia fidem magnificentius, quam si diceret 'Troiani'. serves Troia fidem quia quod rex promittit videtur res publica polliceri. vera feram pro dicam. magna rependam magna praemia resolvam pro mea impunitate. et videtur duo promittere Troianis, primo veriloquium, deinde salutem ex suorum proditione. alii volunt dubium esse, vobis feram, Graecis rependam.

[162] omnis spes danaum more suo a veris incipit: nam et favit Minerva Graecis, et constabat raptum esse Palladium. tydides sed enim hysteroproteron est 'sed enim ex quo impius Tydides'; nam hysterologia unius sermonis est, uttranstra per et remos” .

[163] impius vero propter numina vulnerata. ex quo autem vel die vel facto.

[164] scelerumque inventor vlixes propter se et propter Palamedem occisum ipsius factione.

[165] fatale τῶν μέσων est: nam et quod custodit, et quod interimit pro loco intellegitur. avellere ostendit invitum numen esse sublatum.

[166] palladium Helenus apud Arisbam captus a Graecis est et indicavit coactus fata Troiana, in quibus etiam de Palladio. unde dicitur a Pyrrho regna meruisse: quamquam praestiterit Pyrrho, ut per terram rediret, dicens omnes Graecos, quod et contigit, naufragio esse perituros. alii dicunt Helenum non captum, sed dolore, quod post mortem Paridis Helena iudicio Priami non sibi, sed Deiphobo esset adiudicata, in Idam montem fugisse, atque exinde monente Calchante productum de Palladio pro odio prodidisse. tunc Diomedes et Ulixes, ut alii dicunt, cuniculis, ut alii, cloacis ascenderunt arcem, et occisis custodibus sustulere simulacrum. qui cum reverterentur ad naves, Ulixes, ut sui tantum operis videretur effectus, voluit sequens occidere Diomedem: cuius ille conatum cum ad umbram lunae notasset, religatum prae se usque ad castra Graecorum egit. ideo autem hoc negotium his potissimum datur, quia cultores fuerunt Minervae. hoc cum postea Diomedes haberet, ut quidam dicunt: quod et Vergilius ex parte tangit, et Varro plenissime dicit: credens sibi non esse aptum, propter sua pericula, quibus numquam cariturum responsis cognoverat, nisi Troianis Palladium reddidisset, transeunti per Calabriam Aeneae offerre conatus est. sed cum se ille velato capite sacrificans convertisset, Nautes quidam accepit simulacrum: unde Minervae sacra non Iulia gens habuit, sed Nautiorum. hinc est in quinto “<tum senior Nautes,]2 unum Tritonia Pallas quem docuit” . quamquam alii dicant, simulacrum hoc a Troianis absconditum fuisse intra extructum parietem, postquam agnoverunt Troiam esse perituram: quod postea bello Mithridatico dicitur Fimbria quidam Romanus inventum indicasse: quod Romam constat advectum. et cum responsum fuisset, illic imperium fore, ubi et Palladium, adhibito Mamurio fabro multa similia facta sunt. verum tamen agnoscitur hastae oculorumque mobilitate: unde est 'vix positum castris simulacrum, arsere coruscae luminibus flammae' vel 'hastamque trementem'. sed ab una tantum sacerdote videbatur, ut LucanusTroianam soli cui fas vidisse Minervam(1.598). dicunt sane alii, unum simulacrum caelo lapsum, quod nubibus advectum et in ponte depositum, apud Athenas tantum fuisse, unde et γεφυριστὴς dicta est. ex qua etiam causa pontifices nuncupatos volunt: quamvis quidam pontifices a ponte sublicio, qui primus Tybri impositus est, appellatos tradunt, sicut Saliorum carmina loquuntur. sed hoc Atheniense Palladium a veteribus Troianis Ilium translatum. alii duo volunt: hoc de quo diximus, et illud Atheniense. alii, cum ab Ilo Ilium conderetur, hoc Troianum caelo lapsum dicunt: alii a Dardano de Samothracia Troiam translatum: alii multa fuisse Palladia, sed hoc a Diomede et Ulixe furto ablatum tradunt.

[167] sacram effigiem quasi de caelo lapsam. et tres simul res dixit, quare numen irasceretur: quod antistites caesi, quod tolleretur, quod cruentis manibus.

[169] ex illo facto, vel tempore. flvere delabi. et τῶν μέσων est; nam ideo addidit 'retro'. contra Sallustiusrebus supra vota fluentibus” .

[170] aversa deae mens propter illud 'manibusque cruentis'.

[171] tritonia aut quasi terribilis, ἀπὸ τοῦ τρεῖν, id est timere, aut a Tritone amne Boeotiae, aut a Tritonide palude Africae, iuxta quam nata dicitur, secundum Lucanumet se dilecta Tritonida dixit ab unda(9.354). sane 'Tritonia' antonomasivum est, quia proprium est Minervae: nam epitheta sunt quae variis possunt vel personis vel rebus adponi. et haec caute observanda sunt, sicut et propria nomina, quae plerumque ex appellativis sunt, ut est Victor vel Felix.

[172] vix modo 'mox' significat. castris pro in castris. simulacrum inter consecratas res, id est aedes, areas, etiam simulacra accipiuntur, quod in bucolicis scriptum est. hic ergo ipso nomine simulacri consecrationem eius ostendit; quis enim ignorat Palladium simulacrum Minervae esse? quam autem sacrum fuerit, hinc docet, quod ait 'nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris. vix positum castris' et reliqua, ut appareat, et loco motum vim tamen consecrationis habuisse. arsere subaudimus 'cum', ut sit 'cum arsere'. coruscae 'coruscum' alias fulgens, alias tremulum est.

[173] luminibus flammae arrectis hypallage est, lumina enim arsere flammis. salsus sudor bene addidit 'salsus', ut significaret laborem futurum, ne forte alter in simulacro quilibet umor intellegeretur. salsus sudor] indicium commoti numinis fuisse dicitur. Probo sane displicet 'salsus sudor', et supervacue positum videtur. hoc autem Ennius de lamis dixit.

[175] emicvit exsiluit, quasi quae consistebat invita, locumque damnaret. parmamque ferens hastamque trementem his enim signis Palladium a ceteris discernebatur, quod supra dictum est.

[176] temptanda aequora si vel fugere possint post iram Minervae.

[178] argis adverbium loci est. et respexit Romanum morem: nam si egressi male pugnassent, revertebantur ad captanda rursus auguria. item in constituendo tabernaculo si primum vitio captum esset, secundum eligebatur; quod si et secundum vitio captum esset, ad primum reverti mos erat. tabernacula autem eligebantur ad captanda auspicia. sed hoc servatum a ducibus Romanis, donec ab his in Italia pugnatum est, propter vicinitatem; postquam vero imperium longius prolatum est, ne dux ab exercitu diutius abesset, si Romam ad renovanda auspicia de longinquo revertisset, constitutum, ut unus locus de captivo agro Romanus fieret in ea provincia, in qua bellabatur, ad quem, si renovari opus esset auspicia, dux rediret. numenque aut pro Palladio posuit 'numen', utmedia inter numina divum” , aut 'numen' Minervam dixit. reducant placent, reconcilient.

[179] quod id est Palladium.

[180] vento petiere hic ostenditur, illos navigasse.

[181] arma deosque parant comites ingenti arte de futuro sollicitos facit, ut praesentem firmet securitatem. arma deosque p. c.] ingenti arte de futuro sollicitos facit, ut videatur periculum de nuntiando secreta Argivorum prodere, quatenus praesentem firmet securitatem, ut eos faciat incautos.

[182] inprovisi aderunt sicut et factum est. [et] artificiose; neque enim mentitur, et tamen decipit; nam verum metum falso metu abegit, ut dum reversuros timent, non timeant, ne non abierint. digerit omina interpretatur numinis commotionem. [vel] futuri ordinem pandit, id est oraculorum. vel ordinat et disponit.

[183] hanc pro p. m. p. n. l. e. s. respondet ad interrogationem 'quo molem hanc immanis equi statuere'.

[184] nefas quae triste piaret contaminati Palladii scilicet. piaret autem expiaret.

[185] immensam calchas attollere hoc est 'quis auctor, quae machina belli?'

[187] ne recipi p. a. d. i. m. p. cum equi magnitudo necessaria ad recipiendos milites fuerit, inducendi equi desperationem facit, ut magis iniciat cupiditatem inducendi.

[188] antiqua sub religione favore pristino. nev popvlum a. s. r. t.] id est loco Palladii secundum antiquam religionem tutelam colenti populo praestare: constat enim apud Troianos principe loco Minervam cultam.

[189] nam si vestra manus quia occurrebat exurendum esse equum, si intro ferri vel prodesse non poterat. violasset pro violaverit. dona minervae quae Minervae data sunt. et minatur occulte, ne quis equum tentare audeat.

[190] quod dii prius o. i. i. adeo se ostendit favere Troianis, ut nomen etiam Graecorum exsecretur. 'ipsum' autem Calchantem accipimus: nam quasi Troianus detestatur quae in illos ominose dicta sunt.

[192] ascendisset pro ascenderit. utscandit fatalis machina muros” .

[193] vltro statim, mox. asiam Asiaticos, utLatio dare terga sequaci” ; nam et paulo posturbem sepultampro civibus posuit. pelopeia Argiva, a Pelope. unde et Peloponnesus. nostros nepotes utique Graecos posteros. an diasyrtice; nam iam quasi Troianus loquitur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: