previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[715]

[717] undique conveniunt non dicit qui conveniunt, sed illi sine dubio, quibus Mars iniecit audaciam, inventa oportunitate inruperunt castra Troiana. quoniam postquam.

[722] obnixus conisus, conabundus.

[723] duro in certamine liquit sine spe evadendi.

[724] ast alios secum includit pro hostibus, quoniam multos suos exclusisset: Statiuspar operis iactura lucro: namque hoste recepto exclusere suos” . potest tamen et dubium esse 'includit' utrum hostes, an suos? vltro insuper.

[725] demens pathos per personam poetae proferendum. demens hoc ex affectione sua posuit poeta: alibised tum forte cava dum personat aequora concha, demens, et cantu vocat in certamina divos” . rutvlum potest accusativus esse, potest et genetivus.

[734] dotalis regia amatae aut tibi data per dotem; aut quae sperabatur. et bene 'Amatae', quae illum sola generum esse cupiebat contra mariti iudicium: ergo eum mulieri probatum, non viro dicit. notandum sane quia id agit, ut ostendat se non per inprudentiam Turnum inclusisse, sed illum per temeritatem sibi minime profutura castra penetrasse.

[736] exire pro 'exeundi'.

[737] olli subridens magnam confidentiam virtutis ostendit.

[739] priamo narrabis achillem propter illud Sibyllaealius Latio iam partus Achilles” . et dictum est, ut illuddegeneremque Neoptolemum narrare memento” .

[740] rudem nodis non levem, nec pulchram, sed fortem. cortice crudo viridi: nam hastae igni plerumque torrentur.

[742] vulnus saturnia ivno detorsit veniens 'vulnus veniens', id est ictum, quo vulnerari debuit. plerique, sed non idonei commentatores dicunt, hoc loco occisum Turnum, sed causa oeconomiae gloriam a poeta Aeneae esse servatam: quod falsum est. nam si veritatem historiae requiras, primo proelio interemptus Latinus est in arce: inde ubi Turnus Aenean vidit superiorem, Mezentii imploravit auxilium: secundo proelio Turnus occisus est, et nihilo minus Aeneas postea non conparuit: tertio proelio Mezentium occidit Ascanius. hoc Livius dicit et Cato in originibus.

[744] telum hoc loco 'telum' gladium dixit a longitudine: unde et mustela dicitur, quasi mus longus. telum autem posuisse pro gladio illud significat, quod infert paulo post 'consurgit in ensem'. versat librat, iactat: et est Ennianumversat mucronem” .

[745] is talis, par, similis.

[746] alte consurgit in ensem genus feriendi Gallicanum: Sallustiusregressi ad faciliores ictus loco cedebant” .

[748] inpubesque pathos ex aetate movit.

[752] huc caput 'huc pependit' figurate.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: