previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[123]

[125] emissam hiemem hic apertius tempestatem declarat significari ex Graeco; nam et illi χειμῶνα tempestatem dicunt. et bene veteres nostri 'hiemem anni' dicebant, ne tempestas posset intellegi. imis bene in imo voluit esse Neptunum, ut iam factam cognosceret tempestatem, non incipientem vetaret.

[126] stagna stagnum dicitur aqua stans, sed nunc profunda maris significat ab eo, quod non nisi nimia tempestate turbantur. ergo 'stagna' et 'imis vadis refusa' aliud pendet ex alio, quia inmobilis aqua in imo maris tantummodo est, quam tunc ab imo motu dicit esse turbatam. graviter commotus opportune Neptunum ait commotum cum maria turbantur, quia plerumque poetae Neptunum pro mari ponunt. et alto prospiciens aut e mari erigens caput, aut mari providens. quidam 'alto' caelo accipiunt, quia ait 'iam caelum terramque'.

[127] placidum caput quaerunt multi quemadmodum 'placidum caput', si 'graviter commotus'? quasi non possit fieri, ut irascatur ventis, propitius sit Troianis. uno autem epitheto more suo habitum futurae orationis ostendit, ut alibi uno sermone 'tum quassans caput'. placidumque caput] epitheta alia naturalia sunt, alia ad tempus. et 'placidum' ut naturale Neptuni est, ita 'graviter commotus' ad tempus ob factam tempestatem.

[128] disiectam Aeneae t. v. a. c. hic ostendit Aeolum omnia Iunonis praecepta complesse. nam 'submersasque obrue puppes' in Orontis sociorumque eius interitu; 'aut age diversas et dissice corpora ponto' 'disiectam Aeneae toto videt aequore classem'.

[129] caelique rvina id est tonitribus, quorum sonus similis est ruinis.

[130] nec latvere doli fratrem ivnonis et irae aut doli Iunonis, aut fratrem Iunonis. gemina ergo distinctio est. fratrem ivnonis] quod et ipsa Saturni est filia.

[131] evrum ad se zephyrumque vocat per hos omnes intellege; isti enim sunt cardinales. 'ad se' autem ἠθικῶς. cur tamen Zephyrus, qui ad Italiam ducit, quem poeta supra tacuit, nunc vocatur? ira in hoc Neptuni exprimitur, si etiam eum obiurgat, qui non adfuerit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: