previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[297]

[298] diverso interea haec est prooeconomia. ait enim, Aeneam non fuisse proditorem, sed propter longinquitatem domus et tarde bella cognovisse, et facilius evitasse discrimen.

[299] magis atque magis iteratione sermonis facit augmentum, ac si diceret 'magis ac plus': sed propter metrum non potuit. sic est et in diminutioneut est.

[300] Anchisae domus satis religiose locis omnibus quamdiu vivit Anchises, ei universa concedit, ut alio locoet pater Anchises dare fatis vela iubebat” . arboribusque obtecta laus domus. recessit a frequentia se removit, id est separata fuit. et est speciosa translatio, quotiens rei mobilis ad inmobilem, vel e contra transfertur officium.

[301] ingrvit invadit, utingruit Aeneas Italis et proelia miscet” .

[302] excutior somno ut appareat terroris esse, non satietatis: nam clamoribus et sonitu interruptus est, ut non ipse somnum excuteret, sed somnus illum.

[303] arrectis avribus translatio ab animalibus, quae ad omnem sonum erigunt aures.

[304] cum flamma furentibus avstris ubique bene vis aquae et ignis bello comparatur, quia utriusque rei prope unus est effectus.

[305] rapidus quare 'rapidus'? quia montano <flumine>. flumine fluxu, utlargoque umectat flumine vultum” . torrens fluvius qui aestate siccatur, unde et nomen accepit. cui Graeci per contrarium dedere vocabulum; nam χειμάῤῥοον dixerunt a tempore quo crescit: sicut aequinoctium et ἰσημερία.

[306] boum labores ut alibinec tamen haec cum sint hominumque boumque labores” .

[307] trahit silvas hoc speciale fluvii est, supra dicta vero etiam ignis. inscius non ignarus; nam videt: sed qui non valde sit causarum peritus, id est simplex, ἄπειρος.

[308] saxi de vertice pro 'montis'. contra in sexto montem pro saxo posuit, utprensantemque uncis manibus capita aspera montis” .

[309] manifesta fides non somnii, ut quidam volunt, sed fraudis Graecorum: nam et hoc sequitur 'Danaumque patescunt insidiae'. quamvis alii hoc ad Laocoontis interitum, alii ad responsa Cassandrae applicent.

[310] iam deiphobi quia ipse post mortem Paridis Helenam duxit uxorem: unde ei Graecos graviter constat esse iratos, de quo in sexto plenius narratur.

[311] proximus ardet ucalegon proximus Deiphobo. rem domus ad personam transtulit. et est τὸ αἴτιον: hoc est causativum; ideo enim ardet, quia proximus est: utMantua vae miserae nimium vicina Cremonae” . proximus ardet ucalegon] bene [ergo] primam Deiphobi domum dicit invasam, apud quem Helena fuerat, secundum Ucalegonem posuit, quem iuxta Homerum in consiliis et amicitia constat Priami fuisse.

[312] sigea duo sunt Troiae promunturia, Rhoeteum et Sigeum, quod dictum est propter Herculis taciturnitatem, qui prohibitus hospitio a Laomedonte simulavit abscessum, et inde contra Troiam per silentium venit, quod dicitur σιγή. freta lata relucent incendii magnitudinem voluit significare, non hoc describere. [ut nobis ostenderet quam lata sint.] 'lata' autem ideo, quia se angustiae Pontici oris illic dilatant, ut Sallustius dixit.

[313] clamorque virum sive qui caedebantur, sive qui caedebant. clangor Graecum est: nam κλαγγὴ dicitur. illud sane sciendum est, quia morem tetigit expugnationis; plerumque enim ad tubam evertuntur civitates, sicut Albam Tullus Hostilius iussit everti.

[314] amens qui nec somniis credidi, nec rebus aspectis. [quamvis quidam sic exponant]. capio non manibus [interim], sed animo; nam in tecto erat; ergo 'capio' placet mihi sumere. nec sat rationis in armis aut quoniam 'amens', ideo nec sat rationis: aut ostendere vult, primam ei cogitationem fuisse de patria, sed subveniendi ei armis nullam fuisse rationem, ardente iam patria; quomodo enim incensam civitatem defenderet.

[315] bello ad bellum. concurrere in arcem quod inde facile possit pugnari hostibus.

[316] furor iraque mentem praecipitant potest quidem specialiter accipi, id est mentem meam furor et ira praecipitarunt; sed melius est generaliter: non mirum est, me arma cepisse sine ratione; furor enim et ira mentem praecipitant.

[317] <pulchrumque mori> succvrrit <in armis> ratio viri fortis; quid enim aliud a bono cive et forti amissae patriae posset inpendi. et 'succurrit' in animum venit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: