previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[775]

[778] quo deinde fugam aut vacat 'deinde', ut 'tandem' 'gentium' 'locorum': aut intellegimus mente eum tractasse quod de campis milites solent ad castra confugere, et sic dixisse 'quo deinde'? scilicet, de castris quo fugietis ulterius? et hoc est melius; unde et sequitur 'quos alios muros'. et sic est dictum post cogitationem 'quo deinde'? sicut Terentius dixitquid igitur faciam?” est ea autem amara accusatio.

[780] unus homo ac si diceret 'mortalis'. et bona attenuatio, cum supra dixerit 'Rutulum in medio non agmine regem'.

[783] infelicis patriae Troiae, in qua nunc sunt. vetervmque deorum Penates significat, quos semper coluere Troiani.

[784] miseretque pudetque sic Pallasnunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris” .

[788] acrius hoc teucri cum eum decedentem viderent.

[789] cev saevum turba leonem sensus hic est: haud aliter Turnus retro cedens petebat fluvium, ac solet leo, pressus multitudine, nec terga praebere propter iram et pudorem, nec posse, licet cupiat, in venantes impetum facere.

[793] ille quidem parenthesis. potis est 'ille' enim 'tendere contra potis est per tela virosque'.

[796] invaserat hostes aut speciem praeteriti temporis mutavit, aut tempora: nam cum dixisset 'invaserat', subiunxit 'vertit'.

[799] nec contra vires avdet saturnia ivno sufficere atqui favente numine debuit etiam contra multitudinem posse; sed hoc Iuppiter vetuit. sufficere subministrare.

[801] havd mollia ivssa ferentem melius quam Homerus hunc locum exsecutus est: salvo enim sensu vitavit et fabulosa et vilia; nam ille ipsas minas exsequitur.

[803] ergo quia numinis est desertus auxilio.

[804] nec dextra valet cum dixisset 'clipeo', non subiunxit gladium, sed dextram, ut ostenderet, eum nec se armis tegendo, nec hostem telis petendo valuisse.

[805] telis obrvitur Lucanus eundem sensum per declamationemtelorum nimbo peritura et pondere ferri” . tempora circum totus locus Homeri est.

[807] ivbae capiti pro 'quae in capite sunt'. umbo id est scutum, nam a parte totum significat.

[810] et piceum nec respirare potestas flumen agit ordo est 'sudor piceum flumen agit', hoc est sordidum, quia sine respiratione pugnabat.

[811] fessos quatit aeger anhelitus Probus aitcommodius hic est 'aeger', quam in quinto 'vastos quatit aeger anhelitus artus': quamvis consuetudo sit Vergilio ista mutandi” . quidam 'acer' legunt: et volunt in quinto 'aeger' aptius dictum de sene, hic de iuvene 'acer' melius convenire.

[812] tum demum postquam se aliter evadere posse non vidit. omnibus armis 'cum' minus est.

[813] ille svo cum gurgite flavo hysterologia est 'cum ille eum excepit': non enim procedit 'cum suo gurgite', quasi posset fieri, ut eum Tiberis sine suis fluentis exciperet. sane quaerunt multi, cum Tiberis Aeneae faveat, cur liberaverit Turnum; sed solvitur ista ratione: nam ob hoc Turnum esse liberatum, ut maior Aeneae gloria servaretur. alii tradunt a Thybride, qui Aeneae favet, nunc Turnum in Iunonis gratiam esse servatum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: