previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[721]

[723] hinc agamemnonius Troiani nominis hostis hunc Agamemnonis plerique comitem, plerique nothum filium volunt. qui cum venisset ad Italiam, audito adventu Aeneae in bellum ruit, non amore Turni, sed odio hostilitatis antiquae; unde ait 'Troiani nominis hostis'.

[725] rapit populos raptim adducit. etiam Campaniae loca commemorat. felicia baccho massica nam Massicus mons est vitibus plenus. 'Massica' autem dixit, utMaenala” .

[727] avrunci misere patres isti Graece Ausones nominantur. sidicinaque ivxta aequora ab oppido quod Sidicinum dicitur.

[728] cales linquunt civitas est Campaniae; nam in Flaminia quae est Cale dicitur. est et in Gallia hoc nomine, quam Sallustius captam a Perperna commemorat. amnisque vadosi accola vulturni fluvius est Campaniae, qui iuxta Cumas cadit in mare.

[729] saticulus asper populus Campaniae, asper moribus.

[730] oscorumque manus Capuenses dicit, qui ante Ophici appellati sunt, quod illic plurimi abundavere serpentes. aclides illis tela aclides sunt tela quaedam antiqua, adeo ut nequaquam commemorentur in bello. legitur tamen quod sint clavae cubito semis factae, eminentibus hinc et hinc acuminibus: quae ita in hostem iaciuntur religatae loro vel lino, ut peractis vulneribus possint redire. putatur tamen esse teli genus, quod flagello in inmensum iaci potest.

[732] laevas caetra tegit caetra est scutum loreum, quo utuntur Afri et Hispani. falcati comminus enses adfectavit varietatem: nam consequens fuerat ut diceret 'dextras armant gladii falcati'. falcatus autem ensis est harpe, qua usus est Perseus: Lucanus aitharpen alterius monstri iam caede rubentem(9.663).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: