previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[417]

[420] interea donec ille invenitur. calido mihi sanguine poenas Ennius in primonam mi calido dabis sanguine poenas” .

[421] persolves amborum aut occisorum, aut tuas et Nisi: nam duos eos fuisse novit, supra enim ait 'state viri'.

[424] amplius de cetero, posthac: interdum et quantitatem significat, ut Terentiusquod tibi mea ars efficere hoc possit amplius” . tantum potvit hoc quamvis ad animum Nisi pertineat, tamen sympathiam etiam poeta ex sua persona fecit.

[425] me me subaudis 'interficite': et est interrupta elocutio dolore turbati.

[427] nec potvit validior argumentatio ex inpossibilitate, utquid Troes potuere?” itemnon ea vis animo, nec tanta superbia victis” .

[428] tantum infelicem nimium dilexit amicum contra illud: cur ergo venit? dicit: tantum amicum dilexit, ut, cum nihil posset, tamen veniret.

[431] volvitur evryalus leto aut septimus est, aut dativus; sed si dativus fuerit, figuratum est, id est 'in letum', utit clamor caelo” .

[433] purpureus veluti cum flos succisus aratro habetur ratio comparationis: videtur enim Euryalo Hyacinthum comparare, qui pulcherrimus fuit et post mortem conversus in florem est.

[434] langvescit moriens duplex similitudo et pulchritudinis et gestus.

[435] lassove papavera collo demisere caput Homeri est et comparatio et figura; nam et ille sic ait, ut multorum unum diceret caput.

[436] solumque per omnes an per obstantes, an protegentes?

[437] volscentem petit appetit: petitiones enim proprie dicimus impetus gladiatorum, unde Ciceroquot ego tuas petitiones ita coniectas, ut vitari nullo modo possent, parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi” . moratur perseverat.

[439] proturbant modo confodiunt, unde paulo post 'confossus'. non setius non segnius, quamquam vulneratus.

[441] in ore condidit adverso archaismos est, ut suprapectore in adverso totum cui comminus ensem condidit” .

[443] placidaque ibi demum morte quievit aut proprium est mortis epitheton: aut ex affectu pereuntis dictum est, qui cum amico moriebatur.

[444] fortunati ambo prosphonesis est. mire horum mortem non luctu aut misericordia, sed felicitatis testimonio prosequitur. si quid mea carmina possunt verecunde.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: