[106]
[107] turni inivria scilicet, quam inferebat. et modo 'iniuria' est ἀδίκημα, id est iniustitia. hinc est apud comicos iniurius qui audet aliquid contra ordinem iuris. et bene 'iniuria', quia et contra necessitatem fati, quod Troianos ad Italiam venire conpulerat, et contra rationem foederis bella commoverat. alii 'iniuria' violentia accipiunt.
[109] nova lux hoc est repentina, id est nimbus deorum: quod ipse paulo post dicit. in secundo “nimbo effulgens” . et hic 'lux' proprie, aliter postea “continuo nova lux oculis effulsit” .
[110] nimbus lumen, quod capita deorum ambit.
[113] ne trepidate pro 'ne festinetis'. et per hoc significatur ideo ad navium defensionem egressos non esse Troianos, quia numen vetavit.
[115] quam sacras dabitur pinus fabula talis est: Attis, puer speciosus, cum matris magnae praeesset sacris, a rege civitatis suae adamatus est; sed cum intellegeret vim sibi a rege instare, clam in silvas profugit. cum ergo inventus vim sibi videret inferri, verenda stupratoris abscidit, qui moriens eandem ipsam partem corporis puero abscidit. quem semianimem sub pinu latentem cum invenissent antistites matris magnae, perlatum in templum deae frustra conati reficere, defunctum sepelierunt. cuius ut perpetua maneret memoria, mater magna instituit, ut quotannis in sacris suis plangeretur, pinumque arborem, sub qua iacuerat, tutelae suae adscripsit, et effecit ut cultores sui viriles sibi partes amputarent, qui archigalli appellantur.
[116] ite deae pelagi alii hucusque volunt matrem deum locutam: prope enim videtur absurdum ipsam indicare quae sit, cum iam nymphis et audientibus utique et videntibus dicat. alii iungunt 'genetrix iubet': et putatur melius, quia postea ait “quas alma Cybebe numen habere maris nymphasque e navibus esse iusserat” .
[121] obstipvere animi rutvlis hoc est Rutulorum; dativus pro genetivo. obstipvere rutvli timuerunt ergo Rutuli, timuit Messapus, numinis marini filius, qui utique fiducia patris et sui nihil ex mari timere debuerit, vel certe “quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro” ; timuit Tiberis. per hos autem gradus, id est Rutuli, Messapus, amnis, maior Turni designatur audacia. tale est et in quarto “at non infelix animi Phoenissa” .
[122] et amnis rauca sonans licet antiquitas habuerit 'hic' et 'haec amnis', melius tamen est accipere 'rauca sonans' pro 'rauce', quam 'rauca amnis'.