[523]
[526] oras evolvite belli hoc est ingentis belli narrate non tantum initia, sed etiam extrema bellorum: nam orae sunt extremitates. est autem Ennianum “qui potis ingentis oras evolvere belli” .
[527] turris erat turris huius modi esse ad munitionem civitatum et in secundo legimus; sed hae plerumque mobiles sunt, plerumque fixae: fixae, ut in secundo “turris ac tecta domorum” , mobiles, ut in duodecimo meminit “subdideratque rotas pontesque instraverat altos” . pontibus pro tabulatis.
[528] oportuna loco pro 'oportuno', scilicet circa portas.
[529] opum vi potest et hypallage esse, ut sit 'ope virium'.