[24]
[25] iamque omnis campis exercitus ibat apertis intellegamus hunc exercitum primo confuse in campos ruisse, post digestum in ordines, ut sit sequentium fluminum congrua comparatio: quae flumina dicit post camporum inundationem in alveos suos reverti. nam hoc vult dicere: ut de campis flumina in alveos redeunt, sic digesta est in acies militum multitudo, quae fuerat ante diffusa.
[26] dives equum per genetivum frequentius utimur hac figura, quam per ablativum. sane hic secutus veteres cuius rei dives addidit, cum alibi subtraxerit, ut “dives quae munera Dido” et “dives inaccessos ubi Solis filia lucos” .
[27] coercent cogunt, colligunt, alias 'continent', alias 'conpescunt'. non nulli 'postrema' pro 'postremas partes' accipiunt.
[29] sedatis amnibus quia Nilus exundat aestate, cum cetera flumina inminutione quieta sunt.
[30] altus per tacitum ganges fluvius Indiae est, qui secundum Senecam in situ Indiae novem alveis fluit, secundum Melonem septem: qui tamen et ipse commemorat non nullos dicere, quod tribus alveis fluat. Vergilius tamen, Nilo eum iungens, septem alveos habere significat. hanc varietatem Donatus fugiens longum hyperbaton facit, dicens 'ceu surgens septem amnibus Nilus aut Ganges'. altus per tacitum sane bene addidit 'per tacitum altus', hoc est per profundam altitudinem; nam licet crescat, intra ripas tamen est, nec, ut Nilus, superfunditur campis; unde Asper distinxit 'altus per tacitum'. et bene agmen exercitus flumini conparavit, quia et fluviorum agmina ipse dicit “leni fluit agmine Thybris” . pingvi flumine nilus Nilus dictus est quasi νέαν ἰλύν, hoc est novum limum trahens: quod volens exprimere dixit 'pingui flumine', id est fluore, quae res fecundam efficit terram: quod et ipse in georgicis ostendit dicens “liquuntur montibus amnes felicemque trahunt limum” item “et viridem Aegyptum nigra fecundat harena” .
[31] cum reflvit campis hoc est a campis rediit; tunc enim omnia ora eius apparent: alias, cum abundat, una eius facies est.
[34] ab adversa castris opposita, an venienti agmini? quis globus id est quantus: admirantis enim est, non interrogantis; nec enim interrogat qui nuntiat.
[37] hostis adest hic distinguendum, ut 'heia' militum sit properantium clamor. et est Ennianum, qui ait “heia machaeras” . ergo 'heia' ingenti clamore dicentes ad portas ruebant. alii 'hostis adest, heia' legunt. alii 'heia' non a persona ad personam dictum putant, sed ipsum poetam quasi actu rei et imaginatione exclamasse.
[39] namque ita discedens praeceperat excusatio Troianorum, ne portas clausisse timore viderentur. optimus armis peritus armorum, dux egregius, qui et futura provideret.
[40] si qua interea fortuna fuisset scilicet bellicus casus.
[42] tutos servarent aggere muros id est tutos beneficio aggeris muros.
[43] pudor iraque monstrat licet eos hortaretur ira et pudor.
[44] obiciunt obices ponunt, vel obicibus muniunt, et per hoc claudunt. facessunt hic 'faciunt', alias 'discedunt', ut “illa hinc facessat” .
[45] turribus pro 'in turribus'.
[46] tardum agmen peditum dicit, qui equitum comparatione tardi sunt.