previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[12]

[13] terra procul 'procul' est quasi porro ab oculis: unde potest et 'satis longe' significare, et 'non valde', ut in V. “est procul in pelago saxum” , quod satis longe fuisse intellegi non potest, ne voluptas pereat spectaculi. quamquam et hic similis possit esse significatio; brevis est enim Hellesponti transitus. vastis aut vastatis aut magnis.

[14] thraces arant figurate; nam minus est 'quam'. acri quondam saevo et cruento. Lycurgus autem hic filius Dryantis, rex gentis Bistonum Thraciae fuit: qui ut habet fabula, dum contempnens Liberum eius amputat vites, crura sua incidit. re vera autem abstemius fuit: quos constat acrioris esse naturae, quod etiam de Demosthene dictum est. Lycurgus vero, ut alii dicunt, cum indignaretur Liberum ab omnibus gentibus coli, ut primum eum Thraciae fines cum suo comitatu introisse cognovit, comprehensas Bacchas eius flagellis verberavit, ipsum vero insequi, ut occideret, coepit. sed postquam se Liber fugiens ut evaderet praecipitavit in mare et a Thetide nympha exceptus liberatusque est, Lycurgus vites eius amputare coepit: quapropter per furorem a diis inmissum ipse sibi crura succidit. regnata participium est sine verbi origine.

[15] hospitium antiquum aut carum, aut re vera antiquum. nam tanta inter ipsos familiaritas fuit, ut Ilione, filia Priami, Polymestori nuberet Thracum regi. sociique penates vel propter supra dictam coniunctionem Ilionae et Polymestoris, vel quia cum omni hereditate maiorum diviserant etiam deos penates Dardanus et Iasius fratres, quorum alter Thraciam, alter Phrygiam incoluit occupatam.

[16] dum fortuna fuit scilicet bona. et simul ostendit fidem cum felicitate deficere. sane sciendum, quotienscumque fortunam solam dicimus, felicitatem intellegi: unde et fortunatos tantum felices, et infortunatos solos infelices vocamus. litore curvo perpetuum epitheton litorum est: nam quod in sexto aittunc se ad Caietae recto fert litore portumsignificat eum ita navigasse, ut non relinqueret litus. prima loco quia apud Cretam alia fecit. modo autem Aenum significat, ut SallustiusAenum et Maroneam viamque militarem” . quamquam Homerus dicat inde auxilia ad Troiam venisse: ergo iam fuerat. Euphorion et Callimachus hoc dicunt etiam, quod Aenum dicatur a socio Ulixis illic sepulto eo tempore, quo missus est ad frumenta portanda. fatis iniquis bene quid sit futurum praeoccupat.

[18] Aeneadas ecce nec Vergilius Aenum dicit. 'Aeneadas' autem hic secundum accusativum nomen formatum; aliter iuxta nominativum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: