previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[374]

[377] imo pectore voces ut qui diu tacuerit, dum audit inimicum. dicendo autem 'imo pectore voces' more suo habitum futurae orationis ostendit.

[378] larga quidem semper drance tibi copia fandi tum cum bella manus poscunt sunt multa sua vi optima, quae quoniam per se non possunt vituperari, ab accidentibus vituperantur, ut hoc loco quoniam eloquentia per se est optima, eam culpat ex tempore, dicens: tunc incumbis eloquentiae, cum manus bella deposcunt. et ostendere vult omnem illam orationem Drancis non consilio, sed timiditate prolatam. sane rhetorice responsurus Turnus bene coepit a Drance: ante enim se defendit, tunc de bello sententiam dicit. et primum hoc dicit, quod eloquens et infirmus sententias de bello audeat ferre, dicendo 'larga quidem semper Drance' et cetera, et 'dum distinet hostem' et reliqua. inde pro se agit, per enumerationem ostendens id falsum esse, quod dicatur victus 'Iliaco tumidum qui sanguine Thybrim' et cetera. sed obicitur: in futurum spes nulla est. execratur omen 'capiti cane talia demens Dardanio', et ex adversariorum persona rem adtenuat dicendo 'extollere vires gentis bis victae'. etiam illi rei respondet quam dixerat Drances, vim se timere 'vel cum se pavidum' et reliqua, et 'numquam animam talem' et reliqua. dilata autem de singulari certamine quaestione quasi aliam orationem inchoat 'nunc ad te et tua' et reliqua. sed haec in sequentibus singulatim tractanda sunt.

[379] patribusque vocatis primus ades bella penitus ignorans atque formidans, primus es inter senes ad danda consilia.

[380] replenda est curia verbis emphasis loquacitatis.

[381] tuto dativus, an adverbium, ut 'falso'? magna volant Homerus ἔπεα πτερόεντα προσηύδα. distinet arcet, repellit, nam 'distinet' est proprie extra tenet. nam 'dis' separantis est, unde et 'diduco' et 'distraho' dicimus.

[383] proinde 'pro' syllaba metri causa excluditur. tona eloquio non strepitu armorum. meque timoris argve tu drance ut in bucoliciscantando tu illum” ? 'arguo' autem genetivum regit, ut 'arguo te caedis, insidiarum'. et est de Graeco: nam ita dicunt κατηγορῶ σε φόνου.

[384] quando siquidem. et per inrisionem in illum suas confert laudes. stragis teucrorum duo genetivi.

[386] insignis campos nobilitas, clarificas: nam verbum est 'insignio insignis'. et dicit exauctorari eius debere sententiam, quod de bello iudicat virtutis ignarus. quid vivida virtus id est tua, vel certe mea.

[389] imus in adversos contra illudillum aspice contra, qui vocat” .

[390] istis δεικτικῶς.

[392] pulsus ego quia ille dixeratpone animos et pulsus abi” . et agit coniectura: nam hoc vult intellegi, non posse dici merito pulsum eum, qui insequendo hostem bella deseruit. aperte autem hoc dicit: potest merito credi quod pulsus sit is, cuius tot extant tropaea? et rerum commemoratione falsum probat.

[394] cum stirpe occiso enim Pallante interiit eius cuncta posteritas.

[395] exutos arcadas armis aut suis, aut sui ducis: unde per 'Arcadas' etiam Pallantem intellegi quidam volunt.

[396] bitias subaudis 'ingens' a consequentibus. mille finitus numerus pro infinito.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: