previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[303]

[307] obsitus aevo aetate involutus, ut Terentius aitannis pannisque obsitus” . nonnulli 'obsitum' quasi insitum et obsessum et possessum tradunt.

[310] facilesque oculos fert omnia circum physici dicunt ex vino mobiliores oculos fieri: Plautusfaciles oculos habet” , id est mobiles vino. hoc etiam Maecenas in symposio, ubi Vergilius et Horatius interfuerunt, cum ex persona Messalae de vi vini loqueretur, ita: “ut idem umor ministrat faciles oculos, pulchriora reddit omnia et dulcis iuventae reducit bona” .

[311] capiturque locis delectatur. capiturque locis] nam uno loco diutius retinetur.

[313] Romanae conditor arcis conditor Pallantei, ubi nunc Palatium est: quod non est re vera arx, sed tenet rerum omnium principatum. et hic subtiliter videtur significare Romam initium ab Euandro ducere.

[314] haec nemora indigenae favni 'indigenae', id est inde geniti, ἀυτόχθονες. et sciendum secundum Hesiodi theogoniam primo deos genitos, inde hemitheos, post heroas, inde homines innocentes, ultimos sceleratos: quem et hic nunc ordinem servat. sane, sicut supra dictum est, Faunus Pici filius dicitur, qui a fando, quod futura praediceret, Faunus appellatus est: quorum etiam responsa ferebantur. hic Faunus habuisse filiam dicituromam castita et disciplinis omnibus eruditam, quam quidam, quod nomine dici prohibitum fuerat, Bonam Deam appellatam volunt. hos Faunos etiam Fatuos dicunt, quod per stuporem divina pronuntient. quidam Faunum appellatum volunt eum quem nos propitium dicimus.

[315] truncis et duro robore nati hoc figmentum ortum est ex antiqua hominum habitatione, qui ante factas domos aut in cavis arboribus aut in speluncis manebant. qui cum exinde egrederentur aut suam educerent subolem, dicti sunt inde procreari.

[316] neque cultus erat id est nullam sui curam habebant. alii ad animum referunt, ut Sallustiusindocti incultique” . alii '<quis neque> mos <neque cultus erat>' hoc est qui neque legibus aut imperio cuiusquam regebantur, quia mos est lex quaedam vivendi nullo vinculo adstricta, hoc est lex non scripta. sed hic 'cultum' legem, imperium dictum volunt. alii mores pro legibus, utmoresque viris et moenia ponetetveterisque dei se more tenentem” .

[317] componere opes reservare, ordinare. parcere parto de die, inquit, vivebant nec inventa servabant.

[318] rami atque asper victu venatus alebat cognato quodammodo victu alebantur, aut venatu montium aut arborum ramis: hinc enim ali debebant ex arboribus nati.

[319] primus quasi et alius venerit e caelo; sed primus in Italiam venit. ab aetherio venit saturnus olympo hoc dicit secundum poeticum morem; nam Saturnus rex fuit Cretae, quem Iuppiter filius bello pepulit. hic fugiens ab Iano rege, qui urbem habuit, ubi nunc Ianiculum, est susceptus, qui regnabat in Italia. quem cum docuisset usum vinearum et falcis et humaniorem victum, in partem est admissus imperii et sibi oppidum fecit sub clivo Capitolino, ubi nunc eius aedes videtur. qui postea suum repetivit imperium. ex hoc et Saturnalia, ut essent memorialia vitae quam Saturnus docuerat: qua die simili et promiscuo victu utuntur servi et liberi. ideo autem in aede ipsius Saturni aerarium, quod ibi potissimum pecunia servaretur, eo quod illi maxime credatur.

[321] is genus indocile pro 'indoctum': nam 'indocile' est quod penitus non potest discere, 'indoctum' quod nondum didicit. hos autem dicit esse conpositos, unde apparet quia 'indocile' dixit pro 'indoctum'. hoc autem est quod dicit Cicero in primo rhetoricorum, feros adhuc homines magni cuiusdam viri oratione conpositos.

[322] legesque dedit atqui dixithaud vinclo nec legibus aequam” ; sed intellegimus Saturnum dedisse leges, quibus adeo obtemperaverunt, ut iam ita per naturam sine legibus viverent. hunc sane deum et leges recipere et legibus praeesse docet antiquitas; nam ideo et acceptae a populo leges in aerario claudebantur, quoniam aerarium Saturno dicatum erat, ut hodieque aerarium Saturni dicitur. Lativmque vocari malvit bene 'maluit': nam et Saturnia dicta est, utet nomen posuit Saturnia tellus” . et Vergilius Latium vult dici, quod illic Saturnus latuit fugiens Iovem. fabula nota est, quod Saturnus filios suos de Ope genitos voraverit, cum audisset a filio se regno esse pellendum, et quod ei uxor nato Iove lapidem pro infante obtulerit devorandum. Varro autem Latium dici putat, quod latet Italia inter praecipitia Alpium et Apennini. quidam ferunt a Latino dictum Latium, alii ipsum Latinum a Latio.

[325] sic placida populos in pace regebat ut merito aurea saecula crederentur.

[326] decolor aetas vitiosa, quae decoloraret veteres mores: in omni enim vitioso corpore inest pessimus color. et adludit ad naturam metalli, quam cernimus discolorem: nec inmerito; supra enim dixerat 'aurea saecula', ideo nunc dixit 'aetas decolor', id est aurea et ferrea, sicuti Hesiodus dicit. sane 'decolor aetas' quis ante hunc?.

[328] tunc manus avsoniae omnes terrae habitatores aut indigenae sunt aut advenae aut convenae. indigenae sunt inde geniti, ut de Faunis dixit: advenae de uno loco venientes, ut Saturnus: convenae de diversis, ut Ausones et Sicani: quamvis quidam Ausones cognominatos ab Ausone, Vlixis et Circes filio, dicant. Sicani autem secundum non nullos populi sunt Hispaniae, a fluvio Sicori dicti: LucanusHesperios inter Sicoris non ultimus amnis” . hi duce Siculo venerunt ad Italiam et eam tenuerunt exclusis Aboriginibus. mox ipsi pulsi ab illis quos ante pepulerant, insulam vicinam Italiae occupaverunt et eam Sicaniam a gentis nomine, Siciliam vero a ducis nomine dixerunt: quamquam Thucydides dicat de Sicilia Italum regem venisse et ab eo esse Italiam appellatam. alii sic distinguunt 'Sicanae' et subiungunt 'saepius et nomen posuit Saturnia tellus': semel enim Sicani ex Hispania in Italiam venisse dicuntur. at Italia plura nomina habuit, dicta est enim Hesperia, Ausonia, Saturnia, Italia.

[330] inmani corpore thybris hic Tuscorum rex fuit, qui iuxta hunc fluvium pugnans cecidit et ei nomen inposuit: vel ut quidam volunt a Glauco, Minois regis filio, occisus est. alii volunt istum ipsum regem latrocinatum esse circa huius fluminis ripas et transeuntibus crebras iniurias intulisse, unde Thybris quasi ὕβρις dictus est ἀπὸ τῆς ὕβρεως, id est ab iniuria: nam amabant maiores ubi aspiratio erat Θ ponere. alii Tiberim, Iani et Camasenae filium, ibi in bello perisse tradunt. Varro Tiberim a Thebri quodam vel a * * * qui ibi perierit, dictum tradit. alii, ut supra diximus, volunt eos qui de Sicilia venerunt, Thybrin dixisse ad similitudinem fossae Syracusanae, quam fecerunt per iniuriam Afri et Athenienses iuxta civitatis murum: nam quod Livius dicit, ab Albano rege Tiberino Thybrin dictum, non procedit ideo, quia etiam ante Albam Thybris dictus invenitur. sed hic Alexandrum sequitur, qui dicit Tiberinum, Capeti filium, venantem in hunc fluvium cecidisse et fluvio nomen dedisse: nam et a pontificibus indigitari solet.

[331] post itali etiam Euander se Italum dicit.

[332] albula nomen antiquum hoc nomen a colore habuit.

[333] me pulsum patria aut, ut diximus supra, propter parricidium: aut certe oraculorum necessitate conpulsum. pelagique extrema id est aut per extrema pelagi actum: aut, ut dicit Donatus, per pelagus extrema sequentem, ut 'pelagi' adverbium sit. pelagique extrema] pro 'in pelago', aut pelagi pericula.

[334] fortuna omnipotens et ineluctabile fatum secundum stoicos locutus est, qui nasci et mori fatis dant, media omnia fortunae: nam vitae humanae incerta sunt omnia. unde et miscuit, ut quasi plenum ostenderet dogma: nam nihil tam contrarium est fato quam casus; sed secundum stoicos dixit. alii 'fortuna omnipotens' propter fugam et exilium, 'ineluctabile fatum' idcirco, ut se sceleris et parricidii crimine purgaret.

[335] egere coegerunt, ut quasi ostendat invitum.

[336] carmentis nymphae monita matris eius, quae Nicostrate dicta est, sed ideo Carmentis appellata a suis, quod divinatione fata caneret: nam antique vates carmentes dicebantur, unde etiam librarios qui eorum dicta perscriberent, carmentarios nuncupatos. alii huius comites Porrimam et Postvertam tradunt, quia vatibus et praeterita et futura sunt nota. alii etiam Tiburtem dictam. 'nymphae' autem maritae dicit: nam Graece sponsa νύμφη dicitur. haec autem non vere nympha fuit, sed vaticinatrix. alii nympham ideo dictam, quoniam qui res Arcadum scripserunt, tradunt sex feminas ibi fuisse quae nymphae vocarentur, in quis et Carmentem: proprio ergo vocabulo, non epitheto poetico usus est. auctor scilicet oraculorum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: