previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[243]

[244] ex more ludorum, scilicet per praeconem.

[245] victorem 'primum' Cloanthum subaudis: nam et illi duo victores sunt Sergesti: unde paulo post habesquem modo navali Mnestheus certamine victor consequitur” .

[248] dat ferre ut ferat. Graecum est duo verba coniungere, ut paulo postdonat habere viro” . sed hoc datur poetis. magnum talentum ut diximus quiddam breve, sed 'magnum' dixit comparatione alterius.

[250] circum id est in parte extrema.

[251] maeandro duplici flexuoso. et hoc dicit: erat in chlamyde flexuosa et in se remeabilis purpura, in modum Maeandri, fluminis Cariae provinciae, qui sinuosissimus est. meliboea alii putant Milesia. pro Meliboeensis: est autem civitas Thessaliae Meliboea.

[252] regius Troi, regis Phrygiae, filius.

[253] fatigat laus picturae, quasi gerat.

[254] acer id est velox. praepes modo volans.

[255] sublimem in altum.

[256] palmas da sidera tendunt aut mirantes, aut increpantes deos.

[258] virtute secundum quia ille favore vicerat numinum: unde et praemia dantur congrua: illi chlamys, deorum continens fabulam, huic lorica, id est virtutis insigne.

[259] hamis auroque hamis aureis.

[261] simoenta venit a nominativo Graeco, non in ις, sed in εις exeunte. sub ilio alto 'o' brevis fit sequente vocali.

[262] decus et tutamen quia triplex et aurea.

[263] phegeus sagarisque nominatim dicendo addidit laudem.

[265] cursu palantes troas agebat ad Aeneae qui eum vicit pertinet laudem.

[267] cymbiaque pocula sunt in modum cymbae navis. aspera signis hoc est ἀνάγλυφα.

[268] omnes qui vicerant scilicet.

[269] puniceis taenis vittis roseis: et significat lemniscatas coronas, quae sunt de frondibus et discoloribus fasciis, et sicut Varro dicit, magni honoris sunt. 'taenis' autem modo vittis: alias vittarum extremitates dicit, utfit longae taenia vittae” .

[270] arte id est virtute: quod Graece ἀρετή dicitur.

[271] atque ordine debilis uno Sergestus scilicet. et bene ex mutatione conquisivit ornatum: nam inrideri et sine honore esse hominis est, remis carere, navis.

[273] viae in aggere agger est media viae eminentia, coaggeratis lapidibus strata: unde viae aggerem dixit.

[274] aerea fortis, utaerea puppis” . gravis fortis, utgravibus certamina remis” .

[276] tortus hos tortus: id est sine causa temptat incessus.

[278] clavda ab homine transtulit: Ciceromancam ac debilem fore praeturam suam” .

[279] membra etiam hoc ab homine transtulit.

[281] vela facit tamen ἀνακόλουθον: nam non praemisit 'quamquam remigare non posset'. subit ostia portus, ut supra diximus, ideo quia exitus fluminum frequenter portus efficiunt.

[282] promisso aut magno: aut ante promisso, κατὰ τὸ σιωπώμενον, ut intellegamus in omnibus ludis illud esse servatum 'nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit': quod et in pyctali ait certaminevictori velatum auro vittisque iuvencum, ensem atque insignem galeam, solacia victo” : aut certe promisisse eum intellegamus, quando vidit navem periclitantem.

[284] operum havd ignara minervae perita lanificii.

[285] cressa genus hoc est Cretensis. et hoc est figura Graeca, utqui genus? unde domo?” pholoe nomen proprium. erat autem lactans: nam infantes lactentes dicimus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: