previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[671]

[672] ducis imperio commissa aut quae eis fuerat commissa imperio absentis Aeneae: aut, quod est melius, quae imperio Aeneae fuerat 'commissa', id est clausa: unde et commissurae dicuntur coniunctiones tabularum. secundum superiorem sensum contrarium est quod dixit 'rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros'. Aeneas enim abscedens principibus omnium rerum commiserat curam. alii 'ducis' Ascanium accipiunt. alii commissam ideo clausam accipiunt, quia superius lectum est 'heia ingenti clamore per omnes condunt se Teucri portas': quietis enim rebus portae patebant, per quas se Teucri sub adventum hostis receperant: propterea quod ait 'namque ita discedens praeceperat optimus armis Aeneas, si qua interea fortuna fuisset, non aequo dare se campo, non obvia ferre arma viros, sed castra fovere'. sane 'commissa' deest 'sibi' vel 'illis'. ducis imperio commissa scimus quod Mnestheo et aliis ducibus imperaverat Aeneas, ad petenda auxilia proficiscens, ne portas aperirent, ut 'castra modo et tutos servarent aggere muros'. item legimus Mnesthea et Serestum ductores fuisse et rerum magistros, non Pandarum et Bitiam: unde apparet quia hunc locum male intellexit Donatus, dicens, commissam portam, id est creditam, Pandaro et Bitiae: qui duces non erant. Cornutus vere et melius sensit, dicens, portam quae ducis imperio commissa fuerat, hoc est clausa, eam aperuerunt. commissura enim dicitur tabularum coniunctio, sicut Cicero in Fundaniana meminit. ergo melius est ut commissam dicamus clausam, quam creditam Pandaro et Bitiae.

[673] moenibus pro 'in moenia'.

[674] pro turribus aut vice turrium: aut pro defensione.

[675] armati ferro aut bene instructi armis: aut, ut Asper dicit, ferrea corda habentes, id est dura et cruenta cogitantes: ut Ennium sit secutus qui aitsuccincti corda machaeris” .

[676] liquetia flumina iuxta Padum et Athesin, Venetiae flumina, est etiam fluvius Liquetius, quem nunc commemorat. ergo 'Liquetia' proprium est nomen, non epitheton, ne incipiamus a generalitate ad speciem reverti: quod vitiosum est, ut si dicas 'circa flumina nascuntur arbores' et sic inferas 'circa Tiberim vel Anienem'; sufficit enim dixisse 'circa flumina' generaliter. unde apparet quia 'Liquetia' legendum est, non 'liquentia'. liquentia flumina Padus, Italiae fluvius, aliquot provincias dextra laevaque contingit, inter quas et Venetiae partem praeterfluit. Athesis Venetiae fluvius est, Veronam civitatem ambiens et in Padum cadens. Liquetia Venetiae fluvius est inter Altinum et Concordiam, quem nunc commemorat. nam 'Liquetia' non est epitheton: nemo enim a generalitate transit ad species.

[678] intonsaque caelo a. c. hoc ad supra dictas cristas refertur. geminae quercus non quia tantum duae nascuntur; sed ad istorum similitudinem respexit, id est quando similes elevantur quercus.

[681] pulcher aquiculus armis ut 'pulcher vestibus', sic 'pulcher armis', hoc est per arma: quod erat armorum retulit ad personam. et melius figuratum, quam si dixisset 'pulchris armis'.

[682] praeceps animi figurate genetivo iunxit; nam dicimus 'praeceps iracundia' 'praeceps furore'. mavortius haemon non Martis filius, sed bellicosus.

[683] agminibus totis deest 'ab': et significat eos primo fugatos esse, mox occisos: aut certe aliquos fugatos, aliquos interemptos. quidam dubium putant, utrum 'ab agminibus totis terga dedere', an 'ab agminibus versi'.

[684] posvere in limine vitam utanimasque in vulnere ponunt” .

[685] animis discordibus hostilibus, scilicet Troianorum, qui a Rutulis discordabant.

[689] nuntius et qui nuntiat dicitur, et qui nuntiatur; sed modo hic quod nuntiatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: