previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[689]

[692] fratresque s. quos supra dixit portam tenere.

[693] se primus agebat iuxta veteres 'se agebat' pro 'veniebat', utecce gubernator sese Palinurus agebat” , Plautus in Mostellariaunde agis te?” ut enim nos e contrario dicimus 'duco me', ita illi 'agit se', †ΑΠΟ ΘΟΥ ΔΛΝ. 'se agebat', hoc est incedebat, utsese Palinurus agebat” . tractus autem sermo est a ratione physica; nam agitur corpus animi iudicio: unde Terentiusquo te agis?”

[694] thebana de matre parenthesis est. sane Thebae aliae Aegyptiae, aliae Boeotiae, aliae Phrygiae. sarpedonis alti id est nobilis.

[695] itala cornus telum de Itala cornu factum. et materiam pro opere posuit.

[696] stomacho Graecus sermo est.

[697] specus vulneris poetica exaggeratio: specum enim pro cavatione posuit.

[698] et fixo ferrum in pulmone et ferrum fixum, et pulmonem fixum possumus accipere.

[699] erymanta manu 'manu' id est gladio comminus ferit: nam et illi de quibus superius dixit, manu occisi sunt, sed misso iaculo. ergo ad differentiam teli iacti accipe 'manu', id est gladio.

[700] ardentem oculis animisque frementem et gestu corporis et mente commotum.

[701] neque enim iaculo parenthesis. vitam dedisset pro 'reddidisset'.

[702] falarica venit de hoc telo legitur quia est ingens, torno factum, habens ferrum cubitale et rotunditatem de plumbo in modum sphaerae. in ipsa summitate dicitur etiam ignem habere adfixum, stuppa circumdatum et pice oblitum, incensumque aut vulnere hostem aut igne consumit. hoc autem telo pugnatur de turribus, quas falas dici manifestum est: unde et in circo falae dicuntur divisiones inter euripum et metas, quod ibi constructis ad tempus turribus, his telis pugna edi solebat: Iuvenalisconsulit ante falas delphinorumque columnas” . ergo a falis dicta est falarica, sicut a muro muralis. sane falaricam Lucanus dixit nervis mitti tortilibus et quadam machina, uthunc aut tortilibus vibrata falarica nervis obruat” , Vergilius vero ait Turnum manu iaculari potuisse: unde apparet aut a Lucano ad auxesin illius qui occidendus fuerat, esse dictum, aut a Vergilio ad laudem Turni, qui talem hastam manu iaculatus est.

[703] fulminis acta modo amat tela cum impetu venientia fulminibus comparare. tavrea terga usurpavit pro 'taurina', alibitaurinis follibus” : unde, sicut et Plinius dicit, derivationes firmas non habent regulas, sed exeunt prout auctoribus placet. bene autem per transitum eius arma descripsit.

[704] duplici squama et auro id est duplicibus squamis aureis. squamae autem sunt loricarum catenae in modum squamae conpositae. sane squama et splendorem significat, si a piscibus veniat, et sordes, si a squalore; sed in Vergilio splendorem ubique significat.

[706] et clipeum super intonat ingens aut ipse ingens super clipeum intonat: aut ingens clipeum supra ipsum tonat: nam lectum est etiam 'hoc clipeum', ut probat Caper: quod magis debemus accipere: nam Homerum imitatus est, qui ait ἀράβησε δὲ τεύχε᾽ ἐπ᾽ αὐτῷ.

[707] evboico baiarum litore bene 'Baiarum' addidit, ne Euboeam insulam intellegeremus, unde Chalcidenses venerunt, qui condiderunt Cumas, quae sunt Bais vicinae. Postumius de adventu Aeneae et Lutatius communium historiarum Boiam Euximi comitis Aeneae nutricem, et ab eius nomine Boias vocatas dicunt: veteres tamen portum Baias dixisse. Varro a Baio Vlixis comite, qui illic sepultus est, Baias dictas tradit. quondam hic 'quondam' pro expletiva posuit. alii 'quondam' medii temporis volunt: quidam 'quondam' ad perpetuitatem temporis referunt, hoc est 'ut solet fieri'.

[709] ponto iaciunt hoc est 'contra pontum'. sic illa 'sic' protrahendum: nam cum dixisset 'talis', addidit 'sic illa'. rvinam prona trahit ita enim exaedificatur.

[712] prochyta alta tremit atqui haec insula plana est; sed epitheton de praeterito traxit: nam, ut dicit Plinius in naturali historia, Inarimes mons fuit qui terrae motu de ea fusus alteram insulam fecit, quae Prochyta ab effusione dicta est: fundere enim est ἐκχέειν. 'Prochyta' ergo 'alta' quondam scilicet. hanc Naevius in primo belli Punici de cognata Aeneae nomen accepisse dicit. sed Inarime nunc Aenaria dicitur. et saepe fulgoribus petitur ob hoc quod Typhoeum premat, et quia ineamdi contumeliam simiae missae sunt, quas Etruscorum lingua arimos dicunt: ob quam causam Pithecusam etiam vocitant: licet diversi auctores varie dicant: nam alii hanc insulam Typhoeum, alii Enceladum tradunt premere. et putatur nove dictum 'Inarime', quod et singulari numero, et addita syllaba dixerit, cum Homerus εἰν Ἀρίμοις posuerit, ut prior syllaba praepositionis locum obtineat. Livius in libro nonagesimo quarto Inarimen in Maeoniae partibus esse dicit, ubi per quinquaginta milia terrae igni exustae sunt. hoc etiam Homerum significasse vult. dvrvmque cubile hoc est mortiferum, ad poenam statutum.

[715] stimulos acres saeviendi scilicet: nam sunt et timoris et libidinis stimuli. notanda quoque prooeconomia, quae id agit ut veri simile sit, Turnum victorem evasisse de castris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: