previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[83]

[84] templa dei et reliqua. hoc iuxta augurii genus quod stativum dicitur retulit, in quo consideratur, quo in loco auguria peragi debeant: nam ideo ait 'templa dei' et reliqua, et subiunxit 'quove ire iubes' et exinde 'da pater augurium'. sane quaeritur, cur saxum vetustum dixerit. sed traditur a plurimis, inter quos etiam Epaphus, vir peritissimus, refert, Delphis quodam tempore evenisse, ut templum religiosum ante et intactum spoliatum incensumque sit, ac post multas Corinthii urbes insulasque proximas terrae motu haustas, Delon neque antea, neque postea hoc incommodo vexatam, sicut Thucydides. quod etiam Cicero in praetura Verrinarum ita aittantaque vis huius religionis est et semper fuit, ut ne Persae quidem cum bellum toti Graeciae, diis hominibusque indixissent et mille navium classem Delum appulissent, quicquam conarentur aut violare aut attingere” . non mirum ergo, si aut ad <sua> tempora poeta respondit, aut ad pristina, utpote quod religio numquam omnino vexata illo suo antiquo et vetusto saxo colebatur. vel 'vetusto' religioso. et quod 'venerabar' ait, ostendit se precatum.

[85] da propriam 'da' dic, indica; Apollo enim non dandi, sed dicendi habet potestatem. quaeritur etiam cur Aeneas cum Delum venisset, nullis prius hostiis caesis statim a precibus coeperit: quia tradunt multi, inter quos et Varro, esse aras tam Apollinis, quam filii eius non tantum Deli, sed in plurimis locis, apud quas hostiae non caedantur, sed consuetudo sit deum solemni tantum prece venerari. quod autem ait Neptuno et Apollini tauris postea sacrificatum, [et] apud alias aras hoc factum accipi oportet. propriam perpetuam, stabilem, firmam, utpropriamque dicabo” . et bene post experimentum male conditae civitatis perpetuas postulat sedes. thymbraee Thymbraeus Apollo dicitur a loco Troiae, id est agro vicino, pleno thymbra, quae satureia dicitur. et bene Deli positus Thymbraeum appellat quem in Troia adsueverat colere in agro, in quo eius et nemus est et templum, ubi a Paride Achilles occisus est: unde fingitur manu Apollinis vulneratus. ergo Thymbraeus, ut Delius; nam numina a locis frequenter nomen accipiunt: alii Thymbram locum in Delo consecratum Apollini tradunt. sane quia Graece θύμβρη facit, in derivatione η in diphthongon mutat, ut Αἴτνη Aetnaeus, Δίρκη Dircaeus. domum familiam, utdomus tenet a quo Sergia nomen” .

[86] mansuram urbem duo petit, et urbem et perpetuitatem. 'mansuram' autem ideo: vel propter Troiam, vel propter eam, quam in Thracia condidit. serva altera non quia prima servavit, sed quia servare voluit, ut Homerus dicit.

[87] inmitis achilli veteres 'Achilli' declinabant.

[88] quem sequimur?? quia Cadmus oraculo Apollinis bovem secutus, in Hyanteo Boeotiam condidit. veteres enim oraculis signa quibus civitatem conderent accipiebant.

[89] da pater 'pater' religionis, ut supra diximus, nomen est. nam et hominibus datur, utinde toro pater Aeneas” , et montibus, utpater Appenninus” , et fluviis utThybri paternuminibus etiam, utquidve pater Neptune paras” , itemipse pater Danais animos viresque secundas sufficit” , itemodit et ipse pater Pluton” . avgurium modo oraculum, sed usurpative. augurium enim est exquisita deorum voluntas per consultationem avium aut signorum, quod tunc peti debet, cum id quod animo agitamus per augurium a diis volumus impetratum, ut in hoc loco Aeneas, postquam omnia quae volvebat animo petiit, ait 'da pater augurium'. et est species ista augurii quae legum dictio appellatur: legum dictio autem est, cum condicio ipsius augurii certa nuncupatione verborum dicitur, [quali condicione augurium peracturus sit:] quod hic facit exsequendo formas petitionis versibus supra dictis; tunc enim quasi legitimo iure legem adscribit 'da pater augurium' et reliqua. animis inlabere nostris quia Apollinis responsa semper obscura sunt, vera tamen: unde cum intellegentia oraculum postulat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: