previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[554]

[557] alma tibi hanc nemorum antomasia: nam tria epitheta sine nomine posita sunt.

[558] ipse pater famulam voveo bene 'ipse pater', quia auctoramenti potestatem nisi patres non habent. 'voveo' autem consecro in tuum ministerium: unde et Camilla dicta est, licet supra eam a matre dixerit esse nominatam. sed illud poetice dictum est: nam 'Camilla' quasi ministra dicta est, quod superius expositum est: ministros enim et ministras inpuberes camillos et camillas in sacris vocabant, unde et Mercurius Etrusca lingua Camillus dicitur, quasi minister deorum. in sacris tamen legitur posse etiam opera consecrari ex servis, usque dum solvatur caput hominis, id est liberetur sacrationis nexuaut enim numen famulae, quam servi significatio condicionis.

[559] tela tenens ordo est 'tua supplex tela tenens', quibus inligata est. et ingeniose 'tenens', cum inligata sit.

[562] sonvere undae distinguendum.

[563] infelix camilla mire 'fugit'. 'infelix' autem 'Camilla' non eo tempore quo evasit, sed nunc infelix: plerumque enim epitheta praesentis temporis sunt, licet in peractis negotiis, ut in secundoinfelix qua se, dum regna manebant, saepius Andromache ferre incomitata solebat” .

[565] victor propositi sui et intentionis effectu, utmihi victor honorem persolves” .

[566] donum triviae mire 'Triviae', cum ipsa loquatur. et bene 'donum' ait, quoniam pater Dianae servaverit. caespite Probusaut cespite aut 'caespite' pro campo, scilicet quod caespes gleba sit.

[567] non illum tectis vllae non moenibus urbes accepere non mirum a nulla hunc civitate susceptum: nam licet Privernas esset, tamen quia in Tuscorum iure paene omnis Italia fuerat, generaliter in Metabum omnium odia ferebantur. nam pulsus fuerat a gente Volscorum, quae etiam ipsa Etruscorum potestate regebatur: quod Cato plenissime exsecutus est. hinc estmultae illam frustra Tyrrhena per oppida matres optavere nurum” : quod non procederet, nisi inter eos essent iura conubii. non moenibus urbes accepere non tectis, non moenibus, hoc est nec in civitatem nec in privatam admissus est domum. et sic ista etiam in primo libro separaviturbe domo socias” . sciendum autem 'moenia' abusive dici omnia publica aedificia, utdividimus muros et moenia pandimus urbis” : nam proprie 'moenia' sunt tantum muri, dicta quasi 'munia' a munitione civitatis.

[568] manus dedisset consensisset. et hoc dicit: etiam si qui eum voluissent suscipere, ille tamen eorum consortia morum feritate fugisset. 'feritate' autem figurate pro 'feritati': an ob feritatem?

[569] pastorum et solis exegit montibus aevum et pastorum aevum exegit in montibus solis, id est pastorali usus est vita.

[571] armentalis equae indomitae, scilicet, quae inter armenta feturae causa pascatur: unde sequitur 'et lacte ferino'. veteres enim omnes prope quadrupedes feras vocabant, “in latus inque curvam compagibus alvum” . equae autem mammis et lacte ferino ἓν διὰ δυοῖν.

[572] nutribat quidam nove dictum accipiunt.

[573] vestigia plantis institerat signa pedum primis plantis expresserat: nam haec sunt vestigia, imagines pedum, utsemesam praedam et vestigia foeda relinquunt” .

[574] palmas oneravit onus enim est quicquid teneris inponitur manibus.

[576] crinali auro quo crines inligantur. pro longae tegmine pallae palla proprie est muliebris vestis deducta usque ad vestigia, unde ait 'longae': sic suprapallam signis auroque rigentem” .

[577] a vertice pendent tempora variavit: nam de praeterito dicit.

[580] strymoniamque grvem Thraciam, a fluvio Strymone. sane sciendum posse dici et 'hic' et 'haec grus', et 'hic' et 'haec gruis'. olorem latine ita dicimus: nam cycni Graece dicuntur.

[581] multae illam frustra antequam rem diceret, praeiudicavit; sic Sallustiusfalso queritur de natura sua genus humanum” ; nam antequam diceret 'queritur', dixit 'falso'. matres inter matrem et matremfamilias hoc interest, quod mater est praeter illam significationem quae est ad aliquid, quae tantum convenit in matrimonium; materfamilias vero illa dicitur quae in matrimonium convenit per coemptionem: nam per quandam iuris sollemnitatem in familiam migrat mariti. et hic ostendit dicendo 'Tyrrhena per oppida' quod etiam Volsci in Tuscorum fuerint potestate.

[583] aeternum id est aeterne: nam nomen est pro adverbio.

[584] intemerata colit inviolata, incorrupta: 'temeratae' enim quibus vis allata est.

[585] conata cum conaretur, utobsessumque acta testudine limenetCaci spem custodita fefellit” . hac autem ratione ostendit, quare non suscenseat Troianis.

[587] fatis vrgetur acerbis ostendit etiam desideria ex fati necessitate descendere.

[589] committitur omine pugna pro 'committetur'.

[590] haec cape generaliter dixit arcum, pharetram, ut sequentia indicant: nam dicit 'et ultricem pharetra deprome sagittam'. et neotericum putatur ipsum 'sagittam ultricem'. vltricem nomina omnia in 'x' littera terminata ablativum singularem in 'e' mittunt, genetivum vero pluralem in 'um', exceptis his quae omnis sunt generis, ut 'felix'; nam et 'ab hoc felici' et 'horum felicium' facit: Lucanusfelici non fausta loco tentoria ponens” . quod receptum est ideo, quia genetivus pluralis a nominativo plurali minor esse non debet, sed aut par, aut maior una syllaba. et quia a neutro facit 'felicia', 'felicum' dicere non debemus, ne propter alia genera huic praeiudicemus. namque ab eo quod est 'felices' ut 'felicium' dicamus, ratio patitur: una enim crescit syllaba: ab eo quod est 'felicia' ut 'felicum' dicamus non procedit, ne minor sit genetivus a nominativo plurali. similiter et 'ultricium' et 'victricium' dicimus, licet in his neutrum genus in numero singulari non inveniatur.

[591] violarit vulnere corpus bene 'violarit', quia dixerat 'sacrum'. et superius dictum est operam sollemni more consecrari, usque dum solvatur caput hominis, id est liberetur sacrationis nexu: quod facilius accidet, si mors intercedat. hic ergo totius rei et praecipue sacrationis aliud agens poeta mentionem inseruit, dicens 'hac quicumque sacrum violarit vulnere corpus, Tros Italusve, mihi pariter det sanguine poenas'. bene ergo, sicut dictum est, 'violarit', quia dixerat 'sacrum'.

[592] tros italusve mihi si simpliciter accipiamus, ita intellegamus: sive eam Troianus interemerit, sive aliquis de Aeneae auxiliis: namque alii volunt Arruntem de Turni esse partibus et indignatum, femineum sexum plus in bello potuisse, quam viros. quam rem hic dicunt praestruxisse Vergilium: et re vera sic ubique loquitur, ut incertum sit Arruns de cuius partibus fuerit: unde est et illudda, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis” . pariter similiter, uno modo. et est antiquum.

[593] miserandae corpus haec in oeconomia praeiudicia nominantur, quotiens negotii futuri exitus tollitur: vult enim nos de Camillae cadavere nihil ulterius expectare: sicut fecit in primotu faciem illius noctem non amplius unam falle dolo” , quod praemissum sustulit commemorationem, quando vel Cupido discesserit vel Ascanius sit reversus.

[594] arma inspoliata aut indetracta, aut ipsius inspoliatae. patriaeque reponam hoc est in patriam.

[596] nigro circumdata turbine corpus hoc ideo, quia ad maerorem luctumque descendit. contra in octavo, ubi ad laetitiam descendit Venus, claro eam nimbo circumdatam dicit, utat Venus aetherios inter dea candida nimbos” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: