previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[52]

[54] nova sorte id est magna: nam novum non est quod fuerat ante promissum. magnam autem sortem vocavit singulare certamen.

[57] per si quis amatae tangit honos animum si, quia te regina rogat, tuam commovet mentem: sic in septimosiqua piis animis manet infelicis Amatae gratia” .

[59] in te omnis domus inclinata recumbit totum digessit ante per species, et sic se contulit ad generalitatem. et est a ruina translatio.

[60] manum committere teucris ab omni eum bello, non tantum a singulari certamine dehortatur.

[62] et me turne manent mire agit: nam quia scit virum fortem suam mortem facile posse contemnere, deterret eum, dicens se simul esse morituram: ut qui periculum non timet, formidet invidiam.

[63] nec generum Aenean captiva videbo mire et fidem suam et studium circa Turnum expressit.

[64] accepit vocem ordo est: accepit vocem matris Lavinia, flagrantes genas lacrimis perfusa, id est lacrimis genas perfusas habens: Statiuset gemitu maestos imitata parentes” .

[66] ignem subiecit rubor hypallage est pro 'cui ignis animi subiecit ruborem'. movebatur autem, intellegens se esse tantorum causam malorum, sicut supra ipsecausa mali tanti, oculos deiecta decoros” .

[67] violaverit ostro si quis ebur Homeri comparatio, unde et 'violaverit' transtulit: ille enim ait μιήνῃ.

[68] mixta rubent ubi lilia multa Alba rosa aut ubi multa alba lilia permixta rubent rosa, id est rosae coniunctione: naturaliter enim omnis candor vicinum in se trahit ruborem.

[70] illum turbat amor invenit occasionem, qua Turnus magis moveretur in bellum.

[74] neque enim turno mora libera mortis duplex hoc loco est expositio. aut enim ordo est: ne, quaeso, mater, ne me lacrimis, id est tanto mortis omine, prosequaris, ad duri Martis certamina proficiscentem: neque enim Turno mora libera est non eundi post iam promissum singulare certamen. aut certe hoc dicit: noli me, mater, ad bellum euntem ominosis lacrimis prosequi: 'neque enim Turno mora libera mortis', id est neque enim in potestate mea est moram inferre venientibus fatis, ac si diceret: si inminet, periturus sum, etiam si minime ad bella proficiscar. sciendum tamen est, locum hunc unum esse de insolubilibus XIII. quae habent obscuritatem, licet a multis pro captu resolvantur ingenii.

[76] cum primum crastina caelo puniceis invecta rotis hoc loco aviditas pugnaturi exprimitur. sane nunc non dicit oriri diem, sed designat tempus, quo vult ut uterque ad certamen singulare procedat.

[79] nostro dirimamus sanguine bellum bene se omnibus commendat hoc dicto, siquidem suum sanguinem pro omni bello dicit posse sufficere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: