previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[790]

[795] partem mente dedit partem volucres dispersit in avras bona moderatio Apollinis inter sacerdotis preces et voluntatem sororis.

[801] nihil non. neque avras nec sonitus memor haec est antiqua lectio; namque apud maiores trahebatur interdum a Graeco genetivus singularis. hinc est et 'paterfamilias' et 'materfamilias', quae duo tantum nomina remanserunt: nam nec 'huius auras' dicimus, nec 'huius custodias' secundum Sallustium, qui aitcastella custodias thesaurorumpro 'custodiae': ita enim etiam Asper intellegit, licet alii 'custodias' accusativum velint. sane 'paterfamilias' et 'materfamilias' quando dicimus, 'familias' indeclinabile est. si autem 'pater familiae' dicere voluerimus, iam non erit nomen, sed locutio, et 'familiae' erit dativus; nam 'pater mihi est' dicimus: Terentiusnatura tu illi pater es, consiliis ego” . multi tamen volunt in numero plurali nomen utrumque declinari, ut dicamus 'hi patres familiae, horum patrum familiarum'.

[803] papillam exertam nudam. sane 'mamilla' est omnis eminentia uberis, 'papilla' vero breve illud, unde lac trahitur.

[805] dominam reginam, uthi dominam Ditis thalamo deducere adorti” .

[808] virginis avdet sic fuerat consternatus, ut etiam vulneratam timeret.

[811] occiso pastore lupus bene pastori reginam comparat nam reges ipsi pastores vocantur: Homerus ποιμένα λαῶν.

[812] cavdam pavitantem quae timorem indicat: pro 'ipse pavitans'.

[814] turbidus modo timidus, supra terribilis, utVenulo adversum se turbidus infert” .

[817] mucro hinc apparet mucronem esse cuiuslibet teli acumen.

[818] frigida leto alii 'telo' legunt et intellegunt 'vulnere'. et quidam labuntur leto non 'leto frigida', sed 'leto labuntur'. alii 'frigida leto' accipiunt, quia sequitur post 'captum leto posuit caput'. non nulli 'frigida lumina' tradunt, scilicet igni caloris extincto, ut e contrarioad caelum tendens ardentia lumina” .

[822] partiri curas subaudis 'consueverat'. haec ita fatur unum abundat: nam supra ait 'adloquitur'.

[823] potvi absolute, vel pugnare vel vivere: necessaria enim eclipsis in defectione, quae ex arte non semel posita est.

[826] succedat pugnae animus bellatricis ostenditur, quae non se dolet lucem, sed bella deserere, in tantum, ut nihil aliud ;moriens, quam de re publica tuenda, et bellum mandaret, et solum putaret idoneum Turnum qui in eius vicem succederet.

[828] non sponte flvens non ut supraportisque ab equo regina sub ipsis desiluit, quam tota cohors imitata relictis ad terram defluxit equis” .

[829] pavLatim exsolvit se corpore sic in quartoteque isto corpore solvo” .

[830] et captum leto posvit caput cum dicit 'caput' ostendit operam consecratam, usque dum solvatur caput hominis, id est liberetur; quod facilius potest morte contingere, sicut supra dictum est. arma relinquens alii 'arma relinquunt' legunt. Probus hypallagen vult esse vel contrarium, ut ipsa relinquat. alii 'arma relinquunt' cum laude dictum accipiunt, id est illa decidebant e manibus Camillae exanimis.

[831] vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras servat hoc ubique, ut iuvenum animas a corporibus dicat cum dolore discedere, quod adhuc esse superstites poterant: quod etiam de Turno dicturus est.

[832] clamor Troianorum scilicet, qui exultabant, et quorum animi aucti sunt Camilla moriente.

[833] crudescit crudelior fit caede multorum.

[834] omnis copia pro 'totus exercitus', utet quae sit me circum copia, lustro” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: