previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[169]

[170] tectum avgustum ingens domum, quam in Palatio diximus ab Augusto factam, per transitum laudat: quam quasi in Laurolavinio vult fuisse.

[172] horrendum venerandum, non quod horrori sit.

[173] hic sceptra accipere hoc in Palatio fiebat.

[174] curia templum quia, ut diximus, curia non erat nisi in augurato loco.

[175] ariete caeso hoc sacrificium in ianua Palatii fiebat festis diebus.

[176] perpetvis mensis longis, ad ordinem exaequatis sedentum: maiores enim nostri sedentes epulabantur. quem morem a Laconibus habuerunt et Cretensibus, ut Varro docet in libris de gente populi Romani, in quibus dicit quid a quaque traxerint gente per imitationem.

[177] ex ordine prout sibi successerant. [sane intellegendum est, ita ut nati fuerant, sic eorum imagines fuisse compositas.]

[178] e cedro quod lignum non facile vetustate consumitur. [hoc genus ligni tineam nescit corruptionemque ex antiquitate non sentit.] unde est cedria, quae chartam reservat: hinc est illudet cedro digna locuti” . [aut cedria perunctae, quoniam ligna custodit ac conservat.]

[179] vitisator non inventor vitis, sed qui vitis genus demonstravit Italis populis. sub imagine falcem aut statuae exprimit gestum, ut dicat: ita tenebat falcem, ut eam sub vultu haberet: aut 'sub imagine' sub theca dicit, quae similis falcis est.

[180] saturnusque senex antiqui reges nomina sibi plerumque vindicabant deorum. ergo Saturnus rex fuit Italiae: nam et supra ait 'veterum effigies ex ordine avorum' et infert 'aliique ab origine reges'. hinc est quod apud Cretam esse dicitur Iovis sepulcrum. Gabalus etiam, Romanus imperator, Solem se dici voluit: nam Heliogabalus dictus est.

[181] ab origine pro 'Aboriginum reges', sed est metro prohibitus.

[182] pugnando vulnera passi pugnando scilicet quasi reges.

[183] sacris in postibus ubi spolia consecrabantur.

[184] captivi pro 'captivorum': nota figura est.

[185] cristae hoc est galeae: a parte totum posuit.

[186] ereptaque rostra carinis bene de omni genere proeliorum spolia illic fuisse demonstrat.

[187] quirinali litvo lituus est incurvum augurum baculum, quo utebantur ad designanda caeli spatia, nam manu non licebat. Quirinalem autem ex persona sua dixit, qualem postea Quirinus habuit: nam tunc adhuc non fuerat Romulus. [vel lituum id est regium baculum, in quo potestas esset dirimendarum litium.]

[188] succinctus trabea toga est augurum de cocco et purpura. ancile scutum breve. regnante Numa caelo huius modi scutum lapsum est, et data responsa sunt, illic fore summam imperii, ubi illud esset. quod ne aliquando hostis agnosceret, per Mamurium fabrum multa similia fecerunt: cui et diem consecrarunt, quo pellem virgis feriunt ad artis similitudinem. dicimus autem 'hoc ancile' et 'haec ancilia', 'anciliorum' vero usurpavit Horatius dicensanciliorum et nominis et togae oblitus” . septem fuerunt pignora, quae imperium Romanum tenent: †aius matris deum, quadriga fictilis Veientanorum, cineres Orestis, sceptrum Priami, velum Ilionae, palladium, ancilia.

[190] avrea conivnx nam aliter versus non stat. et 'aurea' per ironiam dixit, utegregia interea coniunx” : 'coniunx' vero non quae erat, sed quae esse cupiebat, utquos ego sim totiens iam dedignata maritos” . fabula autem talis est. Picum amavit Pomona, pomorum dea, et eius volentis est sortita coniugium. postea Circe, cum eum amaret et sperneretur, irata eum in avem, picum Martium, convertit: nam altera est pica. hoc autem ideo fingitur, quia augur fuit et domi habuit picum, per quem futura noscebat: quod pontificales indicant libri. bene autem supra ei lituum dedit, quod est augurum proprium: nam ancile et trabea communia sunt cum Diali vel Martiali sacerdote.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: