previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[46]

[47] urbi Troiae, quam fecerat Aeneas castrorum in morem.

[48] maculis quem thracius albis figura: maculas albas habens. et nove albas maculas dixit, cum proprie macularum haec sit natura, ut obscuritate sua album aliquid infuscent.

[49] cristaque tegit galea avrea rubra pro 'galea cristas habens rubras'. sed duo ablativi sunt et duo nominativi, quos metrica ratione discernimus; nam 'rubra crista' longae sunt ultimae, quia ablativi sunt casus. sane huius modi versus pessimi sunt.

[51] en ait eclipsis festinationis exprimendae gratia: quidquid enim addideris sensus admittet.

[52] principium pugnae hoc de Romana sollemnitate tractum est. cum enim volebant bellum indicere, pater patratus, hoc est princeps fetialium, proficiscebatur ad hostium fines, et praefatus quaedam sollemnia, clara voce dicebat se bellum indicere propter certas causas, aut quia socios laeserant, aut quia nec abrepta animalia nec obnoxios redderent. et haec clarigatio dicebatur a claritate vocis. post quam clarigationem hasta in eorum fines missa indicabatur iam pugnae principium. post tertium autem et tricesimum diem quam res repetissent ab hostibus, fetiales hastam mittebant. denique cum Pyrrhi temporibus adversum transmarinum hostem bellum Romani gesturi essent nec invenirent locum, ubi hanc sollemnitatem per fetiales indicendi belli celebrarent, dederunt operam, ut unus de Pyrrhi militibus caperetur, quem fecerunt in circo Flaminio locum emere, ut quasi in hostili loco ius belli indicendi implerent. denique in eo loco ante aedem Bellonae consecrata est columna. Varro in Caleno ita aitduces cum primum hostilem agrum introituri erant, ominis causa prius hastam in eum agrum mittebant, ut castris locum caperent” . ergo bene hoc poeta de more Romano tractum Turno utpote duci dedit. sed in hac consuetudine fetialis, qui bellum indicebat, antequam hastam iaceret, etiam terram hostium contestabatur: unde quidam volunt Aenean scientem quod bellum gesturus esset, sicut a sibylla cognoverat, ubi ad Italiae partem debitam venit, primum adorasse terram, utgeniumque loci primamque deorum Tellurem” .

[53] clamorem excipiunt socii legitur et 'clamore'. si 'clamore', sensus erit talis: hastae iactum socii clamore comitantur; si 'clamorem', intellegimus Turni eos clamorem excepisse et cum fremitu eum secutos esse, id est excipiunt clamorem Turni et cum fremitu eum sequuntur.

[54] inertia corda non re vera, sed sicut hostibus videbatur.

[56] arma viros vehementius 'viros' pronuntiandum. castra fovere veteres 'fovere' pro 'diu incolere' vel 'habitare' dicebant.

[57] aditumque per avia quaerit etiam per avia. sane exprimitur Turni violentia; nam viam per avia nullus requirit.

[59] ad cavlas munimenta et saepta ovium. est enim Graecum nomen 'c' detracto: nam Graeci αὐλάς vocant animalium receptacula. unde in sacris aedibus et in tribunalibus saepta, quae turbas prohibent, caulas vocamus.

[60] nocte super media ultra mediam noctem, id est plus quam media, vel maiore eius parte. et est bona elocutio, facta per syllepsin, ut si dicas 'legi nocte super media', id est ultra mediam noctem; nulla enim syllepsis est, quae non et casum mutet, et egeat subauditione, uthanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli” .

[61] inprobus ira non 'ira inprobus', sed 'ira saevit': totum autem summa brevitate narratum.

[62] saevit in absentes fantasiam saevitiae expressit, qua lupi sic circa caulas fremunt, ut in ipsis animalibus solent.

[63] ex longo rabies absoluta elocutio, ut si dicas 'ille fame fatigatur ex longo'. sanguine pro 'a sanguine'.

[66] et qua via clavsos 'qua' adverbium loci est, non pronomen: nam non stat versus, si 'via' septimus sit, non nominativus. ergo 'qua via' per quam partem via vallo Troianos excutiat. legitur tamen 'et quae via', et est sensus absolutior.

[67] effundat in aequum in planum, in campum.

[70] invadit sociosque incendia poscit ovantes hysteroproteron, ut aviditatem iuvenis ostenderet. 'incendia' autem pro materia, ex qua incendia sequuntur: et videtur eventum posuisse.

[72] tum vero ut signum incendendarum navium datum est.

[73] facibus pubes accingitur atris pro 'ad faces accingitur', ut sit dativus, utaccingunt omnes operi” : aut 'accingitur' armatur, instruitur facibus.

[74] diripvere focos quaeritur, quid ibi faciant foci. sed in carminibus quaedam nec ad subtilitatem nec ad veritatem exigenda sunt. aut certe 'focos', quos ibi habere potuerunt. piceum fert fumida lumen sordidior enim in taedis et ignis et fumus est.

[76] quis deus o musae quia res deorum est et ardua, ideo per se eam non potest dicere. hic autem gloria Turni latenter ostenditur, cuius vis nisi a numinibus repelli non potuit. teucris aut detraxit praepositionem 'ab', ut sit 'ab Teucris'; aut 'Teucris' in honorem salutemque Teucrorum incendia classibus avertit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: