previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[53]

[54] incensum inflammavit ut Horatiusoleum adde camino” . alii non 'incensum', sed 'inpenso' legunt, ut sit Terentianuminpendio magis animus gaudebat mihi” .

[55] spemque dedit dubiae menti dubitativa enim fuerat Didonis oratio dicendo 'si non pertaesum thalami taedaeque fuisset'. ergo iam non ambiget de quo dubitabat, sed sine respectu pudoris palam aget. solvitque pudorem propter vincula castitatis. et ad illud respondit 'ante pudor quam te violo aut tua iura resolvo'.

[56] delubra adeunt iuxta illud dictum sororis 'tu modo posce deos veniam'. delubrum autem dictum, aut, ut supra diximus, propter lacum in quo manus abluuntur: vel propter tectum coniunctum, quia una opera abluitur: aut certe simulacrum ligneum delubrum dicimus, a libro, hoc est raso ligno factum, quod Graece ξόανον dicitur. sane in secundo libro de singulis specibus delubri iuxta Varronem relatum est: in quibus est species delubri talis, ut praeter aedem area sit adsumpta deum causa, id est spatia relinquantur iuxta aras ministerii causa, ad sacrificia peragenda. huius moris hic meminisse eum accipere debemus 'principio delubra adeunt'. atque quia 'delubra' quasi solum nomen sine dei significatu poseruat, voluit per 'aras' expungere divini nominis causam, licet in continuatione non tam dei fecerit mentionem, quam propria deorum nomina intulerit, et quidem cum sacrificationis gratia, illis versibus 'legiferae Cereri' usque 'iugalia curae'. nec non areae, licet oblique, attamen manifeste meminit 'aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras': quid enim est 'spatiatur', quam spatio lati loci obambulat? 'adeunt' autem proprie dixit; ad maiores enim qui acceditait soanori signum. pacemque benivolentiam, utsi sine pace tua atque invito numine” . per aras exquirunt vel apud aras, vel inter aras, ut 'it hasta Tago per tempus utrumque'. 'exquirunt' autem, id est sacrificando explorant, an dii vellent huic rei consentire. dicendo autem 'per aras', aruspicalem artem ostendit, ut 'spirantia consulit exta'. duo enim genera hostiarum sunt: unum, in quo voluntas dei per exta exquiritur; alterum, in quo sola anima deo sacratur: unde etiam aruspices animales hostias appellant. sed de exploranda voluntate divina hic expressit dicendo 'spirantia consulit exta'. animalis vero hostiae speciem ostendit ubi Entellum facit Eryci taurum mactantem dicenshanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis persolvo” .

[57] mactant verbum sacrorum, κατ᾽ εὐφημισμόν dictum, ut adolere; nam 'mactare' proprie est 'magis augere'. <mactant verbum sacrorum κατ᾽ εὐφημισμόν dictum,> quasi magis auctum: unde et magmentum dicebant, quasi maius augmentum. olim enim hostiae 'immolatae' dicebantur mola salsa tactae; cum vero ictae et aliquid ex illis in aram datum, 'mactatae' dicebantur [per laudationem] per boni ominis significationem. lectas bidentes non vacat 'lectas'; moris enim fuerat ut ad sacrificia eligerentur oves, quibus nihil deesset, ut in sextonunc grege de intacto septem mactare iuvencos” . 'bidentes' autem dictae sunt quasi biennes, quia neque minores, neque maiores licebat hostias dare. sunt etiam in ovibus duo eminentiores dentes inter octo, qui non nisi circa bimatum apparent: nec in omnibus, sed in his quae sunt aptae sacris, inveniuntur.

[58] legiferae cereri leges enim ipsa dicitur invenisse: nam et sacra ipsius thesmophoria vocantur, [id est legumlatio]. sed hoc ideo fingitur, quia ante inventum frumentum a Cerere passim homines sine lege vagabantur: quae feritas interrupta est invento usu frumentorum, postquam ex agrorum divisione nata sunt iura. thesmophoria autem vocantur legumlatio. an quia in aede Cereris aere incisae positae leges fuerunt? phoeboque qui praeest auspiciis, quibus urbes reguntur. patrique lyaeo dictus Lyaeos ἀπὸ τοῦ λύειν, quod nimio vino membra solvantur. qui, ut supra diximus, apte urbibus libertatis est deus; unde etiam Marsyas, eius minister, est in civitatibus, in foro positus, libertatis indicium, qui erecta manu testatur nihil urbi deesse. et communis hoc habet sensus: sacrificabat, inquit, primo numinibus, quae urbi praesunt, quasi nuptura pro utilitate rei publicae; deinde Iunoni, cui curae sunt nuptiae. alii dicunt hos deos quos commemoravit nuptiis esse contrarios: Cererem quia propter raptum filiae nuptias exsecratur, vel ex quo Iovi nupta praelata Iunone repudiata est: nam cum Eleusine Cereris sacrum fit, aedes Iunonis clauditur; item cum Iunoni Eleusine fit, templum Cereris clauditur, nec sacerdoti Iunonis licet gustare unde Cereri sit libatum. et Romae cum Cereri sacra fiunt, observatur ne quis patrem aut filiam nominet, quod fructus matrimonii per liberos constet. Apollinem et Liberum contrarios nuptiis dicunt, quod ille expers uxoris vulgari amore sit usus, ille inter Bacchas non fida conubia sed stupra exerceat, nec nisi raptam coniugem habere potuerit. male ergo invocat hos Dido, quae sibi nuptias optat Aeneae. sed sicut prosperis diis, ut iuvent, ita adversis, ne obsint, sacrificandum est, utnigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam” . alii dicunt favere nuptiis Cererem, quod prima nupserit Iovi et condendis urbibus praesit, ut Calvus docetet leges sanctas docuit et cara iugavit corpora conubiis et magnas condidit urbes” : nam ideo et aratri sulco clauditur civitas: vel quod eandem terram volunt et in eadem urbes exstructas. similiter et Liber propter Marsyam, sicut supra dictum est; merito et Apollo; nam et in arce coli solet, et muros Troianis instituit: iure ergo in nova urbe his sacra fiunt. Iunoni duplici causa, quia et Carthagini praeest et matrimonia dat. est etiam sensus altior: nam facturi aliquid ante adversos placamus deos, et sic propitios invocamus, utnigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam” . ergo modo nuptura placat ante Cererem, quae propter raptum filiae nupturas exsecratur; Apollinem, qui expers uxoris est; Liberum, qui nisi raptam coniugem habere non potuit: et sic Iunonem conciliat.

[59] cui vincla ivgalia curae quia est Curitis, est Matrona, est Regina. hanc Varro Pronubam dicit: unde et Aeolo nuptias pollicetur et Aeneae et Didoni coeuntibus adest, cum dicitprima et Tellus et pronuba Iuno” : et in septimo, ubi contra votum suum Laviniam promissam vidit Aeneae, aitet Bellona manet te pronuba” , hoc est non ego quae soleo.

[61] candentis candidae: participium est pro nomine. media inter cornva fundit non est sacrificium, sed hostiae exploratio, utrum apta sit.

[62] ante ora deum ante simulacra. pingves plenas vel sanguine delibutas, utpecudumque cruore pingue solum” . spatiatur ad aras matronae enim sacrificaturae circa aras faculas tenentes ferebantur, quod cum quodam gestu fiebat: unde Sallustiussaltare elegantius quam necesse est probae” . quidam genus sacrificii appellant, quo veteres cum aras circumirent et rursus se converterent et deinde consisterent, dicebant minusculum sacrum. an hoc ad impatientiam amoris referendum est, quo iactata Dido loco stare non poterat, iuxta illud 'uritur infelix Dido totaque vagatur urbe furens'.

[63] instavratque diem donis muneribus, quae aut dis offerebat, aut donabat Tyriis vel Troianis. 'instaurat' autem ideo, quia iam supra sacrificaverat, utsimul Aenean in regia ducit tecta, simul divum templis indicit honorem” . sane quidam 'donis' sacrificiis volunt; nam et 'templa' 'donaria' abusive dicuntur, ut estductos alta ad donaria currus” .

[64] inhians intenta, per sollicitudinem. spirantia id est palpitantia: quasi adhuc viva. consulit exta proprie dixit: aruspices enim exta consulere dicuntur cum inspiciunt. 'exta' singularem non habent, ut 'arma'.

[65] hev vatum ignarae mentes non sacerdotes vituperat quasi nescios futurorum, sed vim amantis exprimit, et inde vituperat sacerdotes, qui admonuerunt non credituram: nam omnia futura a sacerdotibus praedicta esse, sequens indicat locus, utmultaque praeterea vatum praedicta priorum” . ignarae ergo amoris reginae, quia illa alias causas litationis praetendebat, et ideo vota non perficiebat.

[66] est verbum est indeclinabile; nam frequenter deficit. est autem huius positio 'edo es est'. invenimus, sed quod abolitum est, et 'edo edis edit', unde est 'edere' et 'comedere', quod hodie non dicimus; nam ab eo quod est 'es esse' et 'comesse' facit, quo tempore etiam pro praesenti utimur, ut 'volo esse': nam in defectivis tempora pro temporibus ponimus, ut 'odi novi memini', 'odisse nosse meminisse' etiam pro praesenti ponuntur, non 'odire novire meminere'; nec enim possumus dicere. mollis flamma utrum 'mollis flamma', an 'mollis medullas'?

[67] tacitum de quo tacuerit etiam nunc apud alios. an apud Aeneam 'tacitum', quia sorori iam confessa est? 'tacitum' tacendum et pudore plenum. vivit non nulli hoc loco 'vivit' pro vescitur dictum accipiunt. sub pectore vulnus utvulnus alit venis” .

[68] vagatur potest accipi 'vagatur' dum opera ostendit Aeneae.

[69] urbe furens furor enim est amor, in quo nihil est stabile: unde et Cupido puer inducitur, quasi instabilis et infans, qui non potest fari: unde paulo postincipit effari mediaque in voce resistit” . qualis coniecta cerva sagitta satis congrua conparatio: singula enim singulis, cervam Didoni, sagittam amori, pastorem Aeneae, nemora urbi, ictum letalem amori mortifero comparavit.

[70] incautam nomen perituris accommodatum, utfallit te incautum pietas tuaetexcipit incautum” . cresia Cretensia: nam Graece Κρής facit, unde et Κρῆτες et Κρήσια facit. Latine 'Cretensis' facit, unde est 'Cretensia'.

[71] agens telis urgens, persequens.

[72] nescius aut nescius quod ferierit: aut ignoratus et latens; non qui cervam nesciret. et rara sunt verba, quae per contrarium significant: nam cum 'vector' sit proprie qui vehit, invenimus etiam eum vectorem dici qui vehitur, ut Lucanusvectoris patiens tumidum supernatat amnem(4.133). tale est et 'formidolosus'; cum sit timidus, et timendum significat. cum enim exigat ratio, ut nomina verbalia agentis habeant significationem, pro passiva significatione plerumque ponuntur. quidam 'nescius' ad Aeneam referunt, qui nescit amore suo vulneratam reginam. fuga cursu, utsimul arva fuga, simul aequora verrit” : nam intellegere non possumus fugam, cum dicat 'peragrat': peragrare enim est circumire inquirendo.

[73] dictaeos Cretenses. cervae vulneratae dictamnum quaerunt, qua gustata fere vulnerbibus tela depellunt, ut in duodecimo legimusnon illa feris incognita capris gramina” . letalis harundo propter futurum omen Didonis. et admiranda copia loquendi 'letalis harundo', 'sagitta', 'volatile ferrum'.

[75] sidonias Pygmalionis vel Sychaei: quod supra aitavari Pygmalionis opesetignotum argenti pondus et auri” . et hoc additum propter illudomnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos” . urbemque paratam 'paratam' ad illud pertinet, quod Aeneas propter civitatem navigat. et omnia ei ostendit Dido, quibus possit inducere. et 'paratam' ideo, ut sit conpendium quaerentibus sedes. sed alii movent quaestionem quomodo 'paratam', cum paulo post inferat 'pendent opera interrupta'. sed paratum potest dici, cui etiam paululum superest: unde est 'minaeque murorum ingentes': nam ideo alibiurbem praeclaram statui, mea moenia vidi” .

[76] incipit effari mediaque in voce resistit sic Horatiuscur facunda parum decoro inter verba cadit lingua silentio?”

[77] labente die ad conviviaretulit pervigratum est quia in usu non erant prandia, ut Iuvenalisexul ab octava Marius bibit” .

[78] demens quae ea quae noverat audire cupiebat.

[79] narrantis ab ore ut eum intueretur. et hoc loco per omnia amantis adfectus exprimitur.

[80] obscura luna id est nox: nam nihil tam contrarium lunae est, quam obscuritas: aut ideo nox 'obscura luna', quia nec semper nec eadem hora oritur. 'vicissim' autem ideo, quia per diem sol lucet, illa per noctem: ergo apparens diurnum lumen, id est solis, reprimit. an ipsa luna suum lumen reprimit, occidens et se obscurans?.

[82] sola sine eo quem amabat: nam regina sola esse non poterat. est autem Plauti, qui inducit inter multos amatorem positum dicentem quod solus sit: ut ipse alibime sine sola vides” , quam constabat Antonii castra comitatam, sed 'sola' sine amatore tuo. maeret per diphthongon 'est tristis'; nam aliter militiam significat, utaere merent parvo” . sane 'mereor' aliud est. vacva aut sine Aenea et Troianis: aut magna, utvacua atria circum intenti ludo” . relictis potest intellegi ab Aenea.

[83] incubat quasi invita. absens absentem unum suffecerat: sicet fratrem ne desere frater” . Terentiuspraesens praesentem eripi, abduci ab oculis” .

[84] imagine capta ob amati similitudinem.

[85] infandum iuxta iudicium reginae, ut illa sentiebat; vult enim eam culpae eximere. alii 'infandum' quia falli non potest accipiunt, hoc est ipsam libidinem, in cuius vicem nihil subponi potest.

[86] non coeptae adsurgunt turres contra illudpars ducere muros” . non arma ivventus exercet haud in armis se exercet: quemadmodum illudferrum exercebant” .

[87] portusve quod suprahic portus alii effodiunt” . propugnacula quibus porro pugnatur.

[88] interrupta coepta et omissa. minae eminentiae murorum, quas pinnas dicunt: hinc et 'eminere' dicimus, ut in primogeminique minantur” . quidam 'minaeque' ad interrupta opera referunt, ut quae inperfecta sunt sic videantur, quasi ruinam minentur.

[89] aequataque machina caelo exposuit, quid sint 'minae murorum ingentes'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: