previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[519]

[520] defixique ora tenebant aut tacebant, uttenuitque inhians tria Cerberus ora” : aut stupebant.

[522] tristi cum corde propter brevitatem auxiliorum. putabant figura per tempora: 'putabant' quasi putassent, nisi signum dedisset. aut certe 'putabant' cogitabant: unde et arbores putari dicuntur, quia diu deliberatur, quid eis adimi debeat, quid relinqui. putare est et discernere et in partes redigere, inde disputare.

[523] caelo aperto sereno, utet aperta serena prospicere” . †in eo est enim quod aperti.

[524] inproviso nullum enim indicium praecesserat nubium. vibratus proprium telorum ad fulgorem transtulit. fulgor id est fulgetra. et tria genera fulgoris esse dicuntur: unum consiliarium, ubi quid cogitantibus nobis accidit, quod vetat aut hortatur; alterum auctoritatis, quod evenit re gesta, quod probet; tertium statum est, ubi nec novi quicquam gessimus nec cogitamus, sed quietis nostris rebus fruimur. sed duo haec, quae sequuntur, ad locum hunc non pertinent. primum sane apte videtur adiungi, ubi quid cogitantibus nobis accidit, quod vetat aut hortatur, quod consiliarium dicitur: nam et hic modo Aeneas de brevitate auxilii cogitat, quia ait 'multaque dura suo tristi cum corde putabant' et sic fulgur factum est, quod eum hortetur, ne de bellicis subsidiis desperet.

[525] cum sonitu tonitrus scilicet. et, ut diximus supra, ordinem tenuit qui nobis apparet, ut fulgetras dicat priores, cum sint ante tonitrua. rvere omnia sic enim sonat, ut videatur ruina: alibicaelique ruina” . bene autem temperavit dicens 'visa', id est ad opinionem animi.

[526] Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor Tyrrhenum clangorem dixit tubae ideo, quia apud Tuscos tubam constat inventam. ergo 'Tyrrhenus clangor' sonus Tyrrhenarum tubarum. et bene congruis ominibus arma nuntiantur, per sonum tubarum. et figurate per epitheti inmutationem Tyrrhenae tubae. Varro de saeculisauditum sonum tubae de caelodicit. videtur autem hic oportune Tyrrhenae tubae facta mentio, ut iam <ad> Tyrrhenorum castra vocari videatur Aeneas.

[527] fragor intonat 'fragor' est proprie armorum sonus. quod autem dicit 'intonat', illuc spectatfulminat Aeneas armis” , quae vult fragore tonitrua, splendore fulgetram imitari. non autem mirum est a Venere allatis armis inesse fulgorem: nam et Homerus dicit a Thetide oblata arma habere motum quendam et spiritum, quae duo in aqua esse manifestum est. Thetidem autem novimus nympham esse.

[528] inter nubem per nubem, more suo. et dicit in serena parte caeli fuisse nubem, per quam arma portata sunt.

[529] per sudum 'sudum' est quasi sub udum, serenum post pluvias, utver sudum” . alii 'sudum' semiudum volunt dici, cum per nubes ad nos perveniat solis ictus non integer. pulsa tonare recte arma, quae iisdem ignibus, quibus fulmina, facta sunt, ait tonare pulsa. et hic magis proprie, quam Homerus: ille enim spirare ait et moveri, hic vero armis Aeneae caelestem sonitum dedit, unde veniebant.

[531] agnovit sonitum hoc est quid sonitus significaret. divae promissa parentis κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegamus Venerem ei promisisse.

[532] hospes et qui suscipit et qui suscipitur 'hospes' vocatur, ut hoc loco Euander, item suprahospitis Aeneae sedem” . ne quaere profecto hic 'profecto' vetuste pro expletiva coniunctione positum. ne vero hospes ne quaere profecto ambae particulae ad ornatum pertinent tantum.

[533] portenta modo bona omina. ego poscor olympo aut de Olympo poscor, id est haec signa mei causa fiunt: aut certe in Olympum poscor. alii 'Olympo poscor', alii 'Olympo' sequentibus iungunt.

[534] diva creatrix rerum omnium generaliter.

[537] hev adeo de victoria fretus est, ut etiam hostium misereatur. et hinc nascitur ille sensusnon haec o Palla dederas promissa parenti” . item Aeneashi nostri reditus expectatique triumphi? haec mea magna fides!”

[540] poscant acies quasi eant nunc et flagitent bellum. foedera rvmpant quae se facturum Latinus promiserat; non enim erant facta: aut certe 'foedera', quod in septimo legati cum muneribus missi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: