previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[197]

[198] o socii ordo est 'o socii, revocate animos'. bene autem socios dixit, ut se eis exaequaret. quidam socios proprie remiges accipiunt, sed illi socii navales appellantur. ignari pro inmemores. et est acyrologia; ignarus enim est qui ignorat, inmemor qui oblitus est. ante malorum ὑφέν est, id est antiquorum malorum, ut alibicaeli subterlabentia signa” . et totus hic locus de Naevio belli Punici libro translatus est.

[199] o passi graviora arte magna utitur. vult enim eos meminisse gravissimorum, ut praesentia facilius tolerent. et bene graviora dicit esse transacta, ut de praesenti eos naufragio consoletur, et ut ostendat futura esse leviora. his quoque scilicet sicut et gravioribus.

[200] vos vos certe estis. scyllaeam rabiem exempla pro negotiorum qualitate sumere debemus, ut hoc loco in marinis periculis ponit peractae tempestatis exempla. 'rabiem' autem secundum antiquos dictum non nulli adserunt; namrabiam dici adfirmant. penitusque sonantes id est valde, et aut 'valde sonantes' accessistis, aut 'valde accessistis', id est iuxta. et bene ait 'accessistis'; non enim passi sunt haec pericula, sed his fuere vicini. 'accestis' autem pro accessistis dictum per syncopen, quae fit, cum de media parte verbi syllaba subducitur.

[201] cyclopea saxa aut quae Cyclops in Ulixen iecit, aut certe Siciliam dicit, quae plurimis locis saxosa promunturia habet, in qua Cyclopes habitaverunt, ut ipsecentum alii curva haec habitant ad litora vulgo” . possumus tamen et Aetnam accipere, quae propria Cyclopum fuit: nam et ipse in tertio aitnocte illa tecti silvis inmania monstra perferimus” . quidam tamen haec saxa inter Catinam et Tauromenium in modum metarum situ naturali dicunt esse, quae Cyclopea appellantur, quorum medium et eminentissimum Galate dicitur.

[202] revocate animos quos remisistis resumite, hoc est animo praesenti estote. maestumque timorem quod maestos et sollicitos faciat, ut 'mors pallida' et 'tristis senectus'.

[203] mittite pro omittite. et est tropus aphaeresis, quomodo temnere pro contemnere. forsan forsan fortassis forsitan forte fors, utfors et vota facitetforsitan et Priami fuerint quae fata requiras” . sed omnia haec unum significant, sed varie pro metri ratione ponuntur. dicitur tamen et 'fortasse', ut Terentiustu fortasse, quae hic facta sunt, nescis” . olim modo temporis futuri est. meminisse memini et genetivum regit et accusativum; dicimus enim et memini malorum et memini mala: et iusta ratione; nam memoriae oblivio contraria est. et obliviscor similiter et genetivum regit et accusativum, utobliviscere caedis atque incendiorumetobliviscor iniurias tuas Clodia” . [sic Tullius Cicero.] ivvabit futuri temporis est. huius autem verbi praeteritum perfectum anomalum est. nam cum primae coniugationis verba tempore perfecto aut in avi exeant, ut amavi, aut in ui solutam, ut tonui, hoc verbum neque iuvavi facit neque iuvui, sed iuvi, ut Lucanusiuvit sumpta ducem, iuvit dimissa potestas(9.200). ivvabit] sicut nunc priorum meminisse iuvat. et multi 'iuvabit' non delectabit, sed usus erit tradunt.

[204] per varios casus argumentum a conpensatione. et bene dicendo 'casus' et 'discrimina' praeterita attenuat; neque enim ait 'pericula'. 'rerum' autem potest et salvo sensu omitti. sedes quietas non vacat quod adiecit 'quietas'. habuit enim sedes et in Thracia, sed portentosas, et in Creta, sed pestilentes, et ideo non quietas. 'fata' autem quidam hic deorum responsa accipiunt.

[206] illic fas regna resvergere Troiae figura etiam ante dicta, qua per contrarium aliquid intellegimus. dicendo enim 'illic fas' ostendit alibi nefas, ut occurreret cogitationi sociorum, ne fatigati tot malis quascumque requirerent sedes, quod etiam in quinto factum est navibus incensis. bene autem 'regna Troiae' dixit, non Troiam, quam amiserant.

[207] durate duri estote ad sustinendos labores. sic Horatiusvix durare possunt imperiosius aequor” . vosmet 'met' πάρελκον est. sciendum autem est, has particulas 'met' 'piam' 'te', ut egomet quispiam tute et similia ornatus causa poni. sunt autem adverbia. quicquid enim ab illis septem recesserit partibus adverbium sit necesse est. item quemadmodum probamus adverbia esse, quia dicimus 'docte facio', 'docte feci', 'docte fecisti', et mutato verbo remanet adverbium: ergo si sic et in istis particulis invenimus, ut egomet vosmet, ut mutatis casibus vel personis eadem permaneant, adverbia sine dubio sunt, nulla enim hoc alia pars orationis admittit. notandum sane quod hae particulae plerumque suam naturam habent, non syllabarum. nam cum 'te' et 'met' longae sint, 'tutemet' dactylus invenitur, nec possumus harum partium naturam discutere, quia sub regulis non sunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: