previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[617]

[619] reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt 'reiciunt' retro agunt, vel retrorsum ferunt, ut cedentium terga munita sint, ut ipsebis reiecti armis respectant terga tegentes” . sane nunc fugiunt, non timore, sed lege proeliandi: Sallustiusmore equestris proelii sumptis tergis ac redditis” . 'parma' autem est equestre scutum.

[622] mollia domita, domitorum scilicet equorum.

[625] superiacit undam super scopulos undam iacit: nam more suo dedit verbo detractam nomini praepositionem.

[626] extremamque quantum ad mare pertinet: nam terrae prima est. sinu curvatione et flexu undarum. 'extremam' autem ad illud pertinet quod ait suprapenitusque datis referuntur habenis” .

[627] aestu revoluta resorbens saxa fugit aestus proprie est maris incerta commotio.

[628] vado labente hypallage pro 'labens ipse per vadum litus reliquit'.

[633] gemitus morientum aliquanti 'morientum' genetivum corruptum pro integro accipiunt: facit enim 'morientium'. et sanguine in alto ἐμφατικῶς caedis ostenditur magnitudo.

[634] armaque corporaque versus πολυσύνδετος. et bene belli faciem demonstravit multa enumerando quae in alto sanguine velut natarent.

[636] quando ipsum horrebat adire parenthesis. et quaeritur quid sit 'horrebat'.

[637] hastam intorsit equo figurate: nam 'intorqueo in equum' dicimus, utin latus inque feri curvam conpagibus alvum contorsit” . sub avre reliquit ex vulneris genere fugientem eum intellegimus esse percussum.

[640] volvitur ille excussus hvmi 'humi volvitur': nam 'excussus' per se plenum est.

[642] deicit herminium nomen hoc de historia Romana est: namque cum Coclite contra Tuscos Larcius et Herminius steterunt et pugnaverunt eo tempore, quo pons sublicius rumpebatur; unde et eum plurimum laudat, ac si diceret: talis hic est, qualis ille fuit.

[644] tantus in arma patet id est tantum patebat in vulnera, id est in hostilia tela totus patebat. alii 'in arma' pro 'armis' †vel satis tradunt. per armos abusive: nam proprie armi quadrupedum sunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: