previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[542]

[543] instavrant acies κατὰ τὸ σιωπώμενον ante fusas accipimus ex eo quod dixit 'instaurant'. vulcani stirpe creatus notandum stirpem de patre dictam, cum semper de longa generis significatione dicatur.

[544] veniens pro 'qui venerat'.

[545] dardanides patronymicon a maioribus. anxyris ense sinistram quidam ex hoc volunt intellegi etiam Umbronem occisum: constat enim vere ab Aenea occisum, sicut ipse in catalogo aitsed non Dardaniae medicari cuspidis ictum evaluit” .

[546] deiecerat plusquamperfecto usus est ad exprimendam celeritatem, utsuras incluserat auro” .

[547] dixerat ille aliquid proverbialiter dictum est, ac si diceret, non mirum sic occisum esse eum qui sibi plurimum adrogabat. Cornutus ut sordidum inprobat.

[548] caeloque animum fortasse ferebat forte se exaequaverat caelo, ut de Aenea Drancesquibus caelo te laudibus aequem” : aut 'ferebat' elevabat, quod solus esset maiore senectute victurus, debellatis omnibus, id est Aenea cum suis.

[549] longos pro 'multos'.

[551] silvicolae favno dryope quem nympha crearat Faunus hoc loco quidam rusticus intellegendus est, non deus, sicut supra Anxyr, quem legimus Iovem. alii Fauni filium, sed antequam Faunus in deorum numero reciperetur. non nulli etiam nympham non deam volunt, sed Graece sponsam dictam, vel quae recens nupta sit, ne incredibile sit ex duobus numinibus procreatum esse mortalem: quamquam haec numina secundum Aristotelem aliquando moriantur: nam et Eryx, Veneris et Neptuni filius, ab Hercule occisus est.

[552] ille reducta id est longa, utinterea videt Aeneas in valle reducta” . et intellegimus protenta hasta Tarquiti arma esse inpedita. alii 'reducta' retro acta dicunt, quod non procedit.

[553] inpedit non permisit usui esse ad protegendum Tarquitum.

[555] deturbat terrae hoc est in terram.

[556] super haec inimico pectore fatur quaeritur quid tantum iste commiserat, ut sic saeviret Aeneas? sed ubique de morte Pallantis obicitur dolor.

[557] istic nunc sarcasmos est, id est hostilis inrisio. 'istic' autem pro 'hic'. non te optima mater utrum vere mater, an terra patria?

[558] patrio sepulchro aut etiam hinc apparet, Faunum hominem fuisse: aut, ut quidam volunt, potest hoc ad matrem referri, ut dicat Aeneas quod mater eum sepelire non possit in sui patris monumentis, id est in avi eius materni.

[559] alitibus feris σαρκοφάγοις οἰωνοῖς: Plautusavi me ferae similem faciam, ut praedicas(Capt. 123).

[560] inpasti ita avidi, ut semper credantur inpasti, sicut de harpyiis dixitet pallida semper ora fame” , quasi fame.

[561] prima agmina qui agminis erant primi.

[562] fortemque numam fuluvmque camertem fulvum ξανθόν. horum in catalogo meminit.

[564] avsonidum pro 'Ausonidarum', sicut 'deum' pro 'deorum': nam 'Ausonidum' a genere feminino venit ut 'haec Ausonis' et 'hae Ausonides'. 'Ausonidarum' vero venit ab eo quod est 'hic Ausonida huius Ausonidae'. tacitis regnavit amyclis inter Caietam et Terracinam oppidum constitutum est a Laconibus, qui comites Castoris et Pollucis fueruntcum Glauco, filio Minois, in Italiam venerunt et misti cum Ausoniset ab Amyclis, provinciae Laconicae civitate, ei inditum nomen est. Lacones itaque isti cum secundum Pythagoream sectam a caede omnium animalium abstinerentunde Iuvenaliscunctis animalibus abstinuit qui tamquam homine” —et ex vicinis paludibus natas serpentes occidere nefas putarent, ab iisdem interempti sunt: unde Amyclas tacitas dicit, id est Pythagoreas: nam Pythagorica virtus est quinquennale silentium. Cicero propter nimiam modestiam perisse illos ait, dum a finitimis accipiunt iniurias et tacent eas. est et alia expositio: cum frequenter falso nuntiarentur hostes et inani terrore civitas quassaretur, lata lege cautum est ne quis umquam hostis nuntiaret adventum. postea cum vere hostis veniret, nullo nuntiante, ex inproviso civitas capta est: unde tacitae Amyclae dictae sunt, quod periere silentio. hinc est quod ait Luciliusmihi necesse est loqui: nam scio Amyclas tacendo perisse” . vel 'tacitis' de quibus taceatur, id est ignobiles et non dignae aliqua opinione: vel hypallage est pro 'ipse tacitus'.

[565] aegaeon qualis ipse est qui et Briareus dicitur, Caeli et Terrae filius. alii hunc ex Terra et Ponto natum dicunt, qui habuit Cottum et Gygen fratres. hic contra Titanas Iovi adfuisse dicitur, vel, ut quidam volunt, Saturno. ignem pectoribus arsisse Asper dicit, ignem hunc animae intellegendum calorem, venientem ex ferocia, ut sit 'cum vim suae crudelitatis efflaret', ut in georgicisspirantem naribus ignemde equo. alii ignem hunc fulminis volunt, ut sit dictum quemadmodum in primoillum expirantem transfixo pectore flammas” . sane notandum 'ignem arsisse', cum igni alia res ardeat.

[567] iovis cum fulmina contra quia dicitur flammam emisisse oribus suis contra Iovis fulmen. Homerus nihil dicit aliud, quam centum manus eum habuisse et auxilio eum Iovi adversus Neptunum, Iunonem et Minervam fuisse. et forte aut suum ignem, aut Iovis, acceptum spirasse pro eo, ut sit 'contra' non adversus Iovem, sed similiter, a pari, ut Terentius in Adelphis in capite comoediaeille ut item contra me habeat facio sedulo” .

[568] paribus id est inter se paribus.

[569] sic ut non unam manum putares: namque ad hoc pertinet comparatio, ut intellegamus, eum multitudinis vice dimicasse. desaevit autem hic valde saevit, alias saevire desinit.

[570] intepvit mucro nimia scilicet caede.

[571] quadriivges propter homoeoteleuton noluit dicere 'quadriiugos', et contulit se ad aliam declinationem: nam et 'quadriiuges' et 'quadriiugos' dicimus, sicut 'inermis' et 'inermus', 'exanimis' et 'exanimus'.

[572] atque illi equi scilicet, nam ad superiora retulit: quod sciendum est esse vitiosum; interposuit enim 'adversaque pectora'. longe gradientem longis gradibus incedentem: et est militaris incessus. aut e longinquo.

[574] effunduntque ducem et hoc loco omisit occisum, ut supraDardanides contra furit” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: