previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[871]

[875] sic pater ille deum faciat bene in perniciem contemptoris deorum deos invocat. sic altus apollo aut venerabilis; aut quia in excelso loco consecratus est.

[876] incipias deest 'ut'. infesta hasta in vulnus parata, id est protenta.

[879] qua perdere posses deest 'me': nam hoc dicit, nisi extincto filio nulla se ratione potuisse superari.

[880] nec divum parcimus vlli hoc ideo, quia Aeneas invocaverat deos, ut 'sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo'.

[881] desine scilicet mortem minari: quoniam libenter moriturus advenit.

[883] inde alivd id est iacit telum.

[884] umbo scutum: nam a parte totum intellegimus.

[885] ter circum enarravit quid esset 'ingenti gyro'. laevos equitavit in orbes secundum artem militiae: nam eques stans facillime superatur a pedite. in laevam autem partem ideo circuibat, ut Aeneae dexteram partem circumveniret, quae utique nuda erat.

[888] tot spicula taedet hic ostendit quid sit 'figitque volatque'.

[889] pugna iniqua pedes contra equitem.

[890] multa movens utrum in ipsum, an in equum tela torqueret, quo vulnerato Mezentius carebat effugio. inter tempora id est in frontem.

[891] bellatoris equi per quem bellum geritur. aliter hominem dicimus bellatorem, qui bellum gerit.

[894] inplicat inpedit. cernvus cernuus equus dicitur qui cadit in faciem, quasi in eam partem cadens qua cernimus: unde et pueri quos in ludis videmus ea parte, qua cernunt, stantes, cernuli vocantur, ut etiam Varro in ludis theatralibus docet.

[895] clamore incendunt caelum implent. et abusive dixit. troesque hoc est Troiani gaudio. Latinique scilicet dolore.

[896] advolat Aeneas multi haec nolunt distingui, quasi simul fiant.

[899] havsit caelum m. r. hoc est aerem: Lucretiusin hoc caelo, qui dicitur aer” . et hoc dicit: postquam respiravit et mentem recepit post perturbationem ex equi venientem ruina.

[900] hostis amare aspere. et hoc Homeri est de telo dictum, quod hic ad hominem transtulit: ille enim ait πικρὸν ὀιστόν.

[901] nullum in caede nefas mori viro forti nefas non est, nec ego sic ut vincerem veni, hoc est cum voluntate procumbo. ergo aut nihil acerbi in morte se passurum ait; aut nihil nefandum Aenean commissurum, si se volentem interfecerit, quia mori decreverit, si mortem filii non potuisset ulcisci. nec sic ad proelia veni hoc est ut vincerem, aut victus mortem deprecarer: ergo libenter occumbo.

[902] nec tecum meus haec pepigit mihi foedera lavsus hoc est non cum hoc pacto a te Lausus recessit, ut ego vitam requiram. 'foedera' autem 'pepigit' per translationem dixit, id est non sic pugnavit Lausus, ut ullum mihi vitae relinqueret desiderium.

[903] venia beneficium, utorantes veniam” .

[904] acerba meorum quasi hoc de Aenea non senserit.

[905] hunc oro defende furorem inimicorum iram et post fata saevire cupientem. 'defende' autem est prohibe, utdum teneras defendo a frigore myrtos” . et bene petit ab Aenea sepulturam, quod scit eum ultro concedere, ut probavit in filio: petit autem non de eius pietate dubitans, sed timens iram suorum.

[907] havd inscius litotes figura: non enim dicit 'non ignarus', sed expectans omnibus votis, utmunera nec sperno” , id est libenter accipio. in hac autem figura plus cogitatur, quam dicitur.

[908] undantique animam diffundit in arma crvore ordo est 'in arma undanti cruore animam diffundit', cuius sedem plerique sanguinem volunt esse. et sic est dictum hoc, utuna eademque via sanguis animusque sequuntur” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: