previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[493]

[495] dum stupet aut absolute, aut dum haec stupet. obtutu aspectu. in uno in unoquoque, hoc est singula mirabatur.

[496] forma utpulchra prole” .

[497] incessit utincedunt pueri” ; sed hic 'intervenit'. stipante caterva ad hoc tantum sequens pertinet comparatio, quam vituperant multi, nescientes exempla vel parabolas vel conparationes adsumptas non semper usquequaque congruere, sed interdum omni parte, interdum aliqua convenire.

[498] evrotae ripis fluvii Laconicae. cynthi montis Deli, in quo natam constat Dianam. sane Dianam veteres ideo melius producebant, quia sub divo dea sit venandi gratia.

[499] exercet diana choros hoc non ad conparationem pertinet, sed est poeticae descriptionis evagatio, quia chori nec personis hic nec locis congruunt; saltantium enim et cantantium dicuntur. mille finitus numerus pro infinito; nam de nympharum numero varia est opinio.

[500] oreades nymphae montium Oreades dicuntur, silvarum Dryades, quae cum silvis nascuntur Amadryades, fontium Napeae vel Naides, maris vero Nerei+des.

[502] tacitum maior enim est taciturnitatis adfectus, ut suprahaec secum” . sic Terentiusut mecum tacita gaudeam” . tacitum pro tacite, uttacitumque obsedit limen Amatae” ; aut tacita gaudet. pertemptant modo vehementer temptant. alibi leviter, utblanda vicissim gaudia pertemptant mentem” . sunt enim multa quae pro locis intelleguntur, ut 'inpotens' et satis et minus et nihil potens significat. instans operi zeugma est ad sequentia pertinens.

[504] regnisque futuris regnaturae Carthagini; nam ipsa iam regnabat.

[505] tum foribus divae instans praecipue foribus. et hoc loco distinguendum est; magno enim studio et labore templorum fores fiebant, quas quibusdam insignibant historiis, utin foribus letum Androgei” , itemin foribus pugnam ex auro solidoque elephanto” . quamvis quidam iungant 'tum foribus divae media testudine templi', ut unum intellegas tectum templi et pronai: quod si est, sub medio tecto sunt fores. sed prima melior expositio est. testudine camera incurva, id est fornicata, quae secundum eos qui scripserunt de ratione templorum, ideo sic fit, ut simulacro caeli imaginem reddat, quod constat esse convexum. quidam tradunt apud veteres omnia templa in modum testudinis facta, at vero sequenti aetate divinis simulacris positis, nihilominus in templis factas esse testudines, quod Varro ait, ut separatum esset, ubi metus esset, ubi religio administraretur. bene ergo, cum de templo loqueretur, addidit ei testudinem. idem Varro de lingua Latina ad Ciceronemin aedibus locus patulus relinquebatur sub divo, qui si non erat relictus et contectus erat, appellabatur testudo” . Cicero in Brutocommentatum in <quadam testudine cum servis litteratis fuisse>” . quidam testudinem locum in parte atrii volunt adversum venientibus. alii hunc ordinem volunt 'tum foribus divae templi resedit, media scutorum testudine', quia saepta armis erat. hoc sane genus fabricae ab animalis similitudine quae testudo vocatur captum est: de qua fabula talis est. virgo quaedam nomine Chelone, linguae inpatientis fuit. verum cum Iuppiter Iunonem sibi nuptiis iungeret, praecepit Mercurio, ut omnes deos et homines atque omnia animalia ad nuptias convocaret. sed omnibus quos Mercurius monuerat convenientibus, sola Chelone, irridens et derogans nuptiis, nectens moras adesse contempsit. quam cum Mercurius non venisse notavisset, denuo descendit ad terras et aedes Chelones supra fluvium positas praecipitavit in fluvium ipsamque Chelonen in animal sui nominis vertit, quam nos Latine testudinem dicimus, fecitque, ut pro poena dorso tectum, velut domum suam prona portaret: unde incurvatis aedificiis hoc nomen inpositum est.

[506] saepta armis satellitum scilicet. vel ut quidam volunt pro armatis, utfeta armis” . solio solium proprie est armarium uno ligno factum, in quo reges sedebant propter tutelam corporis sui, dictum quasi solidum. modo iam abusive sellam regalem intellegimus. alte alto fulta suggestu. ac si diceret, in tribunali. subnixa pro subnisa, ut supra diximus. alii pro innixa accipiunt.

[507] ivra dabat legesque viris ius generale est, sed lex iuris est species: non est ergo iteratio. et bene 'dabat'; primi enim Locri scriptis usi sunt legibus, nam superior aetas contenta fuit moribus. quod autem dixit 'viris', ad Didonis pertinet laudem, et separatim enuntiandum, ut sit maior admiratio.

[508] sorte trahebat proprie locutus est; trahuntur enim sortes, hoc est educuntur. et bene tam regnantis quam aedificantis urbem inplere ostendit officium.

[509] concursu accedere magno cum magna Afrorum multitudine. et hoc est quod formidat Aeneas, incertus qua eos mente comitentur.

[512] dispulerat segregaverat. et magna est inter 'di' et 'de' differentia, ut diximus. penitus longe a regina remotos: quae res etiam insolentes custodes litorum facit.

[513] obstipvit et ad mirationem et ad timorem hic pertinet sermo, quo dicenda praeoccupat. perculsus ad utrumque pertinet.

[514] laetitiaque metuque laetitia propter socios, metu propter concursum. vel quod incerti erant de voluntate Didonis. avidi conivngere pro 'ut coniungerent', vel ad coniungendum avidi.

[515] ardebant cupiebant, utformosum pastor Corydon ardebat Alexim” . ardeo autem et accusativum regit et ablativum. res incognita id est qua adfectione Poenorum populus conveniret.

[516] dissimulant dissimulamus nota, simulamus ignota, ut Sallustiussimulator ac dissimulator” .

[517] quae fortuna utrum prospera, an adversa? et hic ostenditur, unde sit metus.

[518] cuncti nam lecti navibus bene addidit 'lecti', ne penitus omnes intellegeres. nonnulli tamen 'lectis navibus' legunt: quod et si sit, hypallage est, et illuc sensus recurrit. et sciendum, plerumque ut hoc loco addi aliquid generalitati et fieri specialitatem. item si dicas 'omnes scolastici laborant', generalitas est; si addas 'isti', fit specialitas, ut Sallustiustransgressos omnis recipit mons Balleiaprudenter addidit 'transgressos'. cuncti non idem significat quod omnes. Cicero saepe aitcuncti atque omnes” , quia omnes non statim sunt cuncti, nisi idem simul sunt iuncti.

[519] orantes veniam pacem propter incendium navium. et proprie verbum pontificale est: unde esttu modo posce deos veniamet paulo postpacemque per aras exquirunt” . dicta autem venia ad eliciendam misericordiam; meretur enim benivolentiam numinum qui, licet innocens sit, veniam tamen tamquam peccaverit petit: unde est confessio illa in Terentioquid meritu's? crucem(An. 622). orantes veniam] venia quidem pro culpa petitur, sed nunc beneficium. aliqui tamen veniam pro inpunitate accipiunt, nam mox addidit 'prohibe infandos a navibus ignes'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: