previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[276]

[278] insperata tellure an quia saxosa loca; an quia per medios hostes navigaverant; an quia tempestate; an quia [cum] Graeca? nam ideo et 'potiti' sequitur. tellure potiti 'potior' et 'illa re' dicimus et 'illius rei': sed per septimum casum in usu est, per genetivum figurate ponitur. Sallustiusut prius quam legatos conveniret Adherbalis potiretur” . legimus et per accusativum, sed uti non possumus: Terentiuspatria potitur commoda” .

[279] lustramurque iovi aut 'lustramur', id est purgamur, ut Iovi sacra faciamus; aut certe 'lustramur Iovi', id est expiamur. piaculum enim commissum fuerat tauro in Thracia immolato, ut diximus supra, et licet multa fuissent secuta sacrificia, intellegebatur tamen adhuc numen iratum non desinentibus malis. sciendum sane moris fuisse, ut piaculo commisso ludi celebrarentur: nam cum Romani iracundia matris deum laborarent et eam nec sacrificiis nec ludis placare possent, quidam senex statutis ludis circensibus saltavit, quae sola fuit causa placationis: unde et natum proverbium estomnia secunda, saltat senex” . quamvis hoc et alio ordine et alia ex causa narratursttotian. aut 'lustramur Iovi', quia supra dixeratipsumque vocamus in partem praedamque Iovemet postea poena harpyiarum secuta est: ergo quoniam non ad iustum sacrificium Iovem invocaverint, ideo illi piaculum solvunt; hoc est enim 'diis lustrari', offensa eorum liberari. sane 'lustramur' apto verbo usus est mentionem ludorum facturus; horum enim certaminum sacra celebratio lustrum vocatur: lustrato enim populo dii placantur. votisque] dubium est utrum faciendis an solvendis votis. votisque incendimus aras id est vota facientes. dubitatur vero utrum Iovis aras, an Veneris dixerit. Varro enim templum Veneri ab Aenea conditum, ubi nunc Leucas est, dicit: quamvis Menander et Turpilius comici a Phaone Lesbio id templum conditum dicunt. qui cum esset navicularius, solitus a Lesbo in continentem proximos quosque mercede transvehere, Venerem mutatam in anuis formam gratis transvexit: quapropter ab ea donatus unguenti alabastro cum sein dies inditum ungueret, feminas in sui amorem trahebat, in quis fuit una, quae de monte Leucate cum potiri eius nequiret abiecisse se dicitur: unde nunc auctorare se quotannis solent qui de eo monte iaciantur in pelagus. quidam id fieri propter Leucaten puerum dicunt, quem cum Apollo vellet rapere, in mare se proiecit montemque cognominem sibi fecit.

[280] actia litora ut supra diximus, propter Augustum hoc. dicit, qui illic ludos statuit agonales, devicto Antonio et Cleopatra.

[281] patrias palaestras palaestrae usus primum apud Athenienses repertus est. Troiani autem praeter Dardanum et Teucrum etiam ab Atheniensibus originem ducunt: unde et Minervam colunt. hinc est in secundoneu populum antiqua sub religione tueri” 'antiqua' scilicet ab Atheniensibus tradita. 'Iliacis' ergo Atheniensibus, unde Ilienses didicerunt. nam et Vestam ideo Troiani colunt, quia eadem terra est, terrigenas autem Athenienses nemo dubitat.

[283] fugam tenvisse feliciter navigasse: nam 'tenere' est implere, utni teneant cursus certum est dare lintea retro” , id est impleant. et potest intellegi secundum communem sensum, ob hoc eos lustratos, id est expiatos, ob hoc sacrificasse et ludos celebrasse, quia hostiles terras prospera navigatione transierant.

[284] magnum sol circumvolvitur annum antiqui tempora sideribus computabant et dixerunt primo lunarem annum XXX. dierum: unde invenitur in aliquibus DCCCC. annorum vita, scilicet lunarium. postea solstitialis annus repertus est, qui XII. continet menses. mox maiore cura annum esse magnum voluerunt omnibus planetis in eundem recurrentibus locum, et hic fit, ut supra diximus, secundum Ciceronis Hortensium post annos xii DCCCCLIIII solstitiales scilicet: bene ergo nunc 'magnum' addidit, ne lunarem intellegeres; bene solis nomen, ne, quia dixerat 'magnum', illum planetarum acciperes: de quo varia dicuntur et a Mentore et ab Eudoxo et a Ptolomaeo et ab ipso Tullio; nam in libris de deorum natura tria milia annorum dixit magnum annum tenere. possumus tamen accipere, Troianos ibi annum duodecim mensium fecisse.

[286] aere cavo clipeum aeris cavi, utpulchra prole” . 'clipeum' hic masculino, at neutro alibiclipeum super intonat ingens” . magni gestamen abantis paenultima habet accentum. et hunc Abantem intellegamus occisum cum Androgeo apud Troiam, utmutemus clipeos” : sed Vergilius, amans inventa occasione recondita quaeque summatim et antiquam contingere fabulam, de Abante dixit. Abans namque, Lyncei et Hypermestrae filius, viribus praestans, cum vicinas civitates subvertisset magnusque terror universis esset, diem supremum obiit. populi autem quos ille devicerat, regno eius infesti, manu facta urbem diruituri muros subiere, cumque in eo essent ut iam civitatis potirentur, senex quidam iuvenem egregiae formae securum in publico excidio notavit in foro, cumque ex eo quaesisset, cur patriae non succurreret, respondit, quod arma non haberet. tunc senex ei Abantis arma consecrata demonstrat hortatusque est ut eis uteretur: quibus tunc sumptis iuvenis properat in aciem. hostes vero viso Abantis clipeo fugerunt. quidam sane Abantem inventorem clipei ferunt.

[287] postibus adversis figo proprie; figi enim dona dicuntur, utsacra ad fastigia fixi” . et sciendum inter sacratas res etiam dona esse, sicut in libris sacrorum invenitur, quae tamdiu dona dici possunt, quamdiu non profanentur: rite ergo dicendo 'Aeneas haec de Danais victoribus arma' ostendit clipeum quem dono obtulerat consecratum. sciendum tamen hunc clipeum ab Aenea apud Samothraciam in templo consecratum, quod poeta per transitum tetigit. rem carmine signo 'rem' votum, id est voluntatem. 'carmine' autem epigrammate. et sciendum carmen dici quicquid pedibus continetur: nam et hic unum versum carmen dixit, et in bucolicis duo, uttumulo superaddite carmen, Daphnis ego in silvis hinc usque ad sidera notus, formosi pecoris custos formosior ipse” .

[288] de danais victoribus inrisio est, utvictoresque cadunt Danai” . subaudis autem 'arma consecravit', vel posuit. sane hic 'arma' clipeum solum, utat Lausum socii exanimem super arma ferebant” .

[289] linquere tum portus id est post insultationem carminis necessario statim fugit.

[291] aerias arces id est altas. phaeacum Corcyram insulam dicit, sitam inter Epirum et Calabriam, ubi regnavit Alcinous, quam incoluerunt Phaeaces. abscondimus nauticus sermo est. sane mira usus est celeritate, ut ante absconditam quam visam insulam diceret.

[292] portuque subimus chaonio utsubeunt muro” : nam si 'Chaonios' legeris, non 'Chaonio', difficilis est scansio, non excluso 's'.

[293] buthroti urbem id est Buthrotium, utfontem Timavi” . haec autem civitas est in Epiro, cuius pars est Chaonia, quae ante Molossia dicta est. buthroti urbem] Helenus, filius Priami, cum Epirum sacrificaturus applicasset, bos vulneratus manus ministrantis evasit. et in eo loco ubi bos cecidit urbem ex responso constituit, quam a vulnere bovis Buthrotum appellavit. posita est autem in saxo quod mari cingitur, in quo fons huius naturae esse perhibetur, ut, cum mare quietum fuerit, crescat, cum vero fluctibus attollitur, decrescat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: