previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[125]

[127] optime graivgenum quantum ad Aeneam pertinet Graeci neque boni neque meliores sunt. ergo 'optime Graiugenum' superlativus est pro positivo: nam 'optimus malorum' non possumus dicere; superlativus enim suo tantum iungitur generi. sic ergo dixit ut Homerus δικαιότατος Κενταύρων pro δίκαιος, id est 'iustissimus Centaurorum' pro 'iustus'. et est rhetorica persuasio: nam principium ex utriusque persona sumpsit. 'optime Graiugenum' ad Euandrum pertinet, 'cui me fortuna precari' ad Aenean, qui se fatetur supplicem venire. sed quia ignotus est et ostendere vult quid impetrare debet, ait 'Dardanus Iliacae primus pater urbis et auctor'. contra quos auxilium petat 'gens eadem quae te'. quid ipsi etiam sit utile, a quo beneficium postulatur, 'nos si pellant nihil afore credunt': dicit enim, nos pellimur, sed vos servietis. post rem ipsam proposuit 'accipe daque fidem'. ad ultimum possumus reddere beneficium 'sunt nobis fortia bello pectora': nam utrum posset is a quo petebatur, omisit, quia manifestum erat posse, et ignotus a demonstratione personae suae incipere debebat. cui me fortuna precari servavit τὸ πρέπον dicendo 'fortuna'. et 'cui me precari' antiquum est; nam modo 'quem precari' dicimus: Terentiuscredo qui mihi sic oret” , itemfacite ut vobis decet” , Sallustiuslocum editiorem quam victoribus decebat” . et est Graecum, ut εὔχεο Ἀπόλλωνι. sane veteres et 'precor illi' pro 'precor pro illo' dicebant: Plautus in Amphitryonenoli pessimo precario(fr. 13), hoc est 'pro pessimo noli precari'. aut hyperbaton est hoc modo: tibi me fortuna vitta comptos voluit praetendere ramos et precari.

[128] vitta comptos ramos ut in pacis petitione ramus olivae cum vittis offeratur, partim fabulae, partim naturae efficit ratio. nam cum de nomine Athenarum Neptunus et Minerva contenderent et iussisset Iuppiter ut illius nomine diceretur civitas, qui munus melius obtulisset hominibus, equum Neptunus, Minerva olivam protulit, et statim vicit. unde cum eius ramus alicui offertur, indicat eum esse meliorem. hinc est illud proverbiumherbam do” , id est cedo victoriam, quod Varro in aetiis ponit, cum in agonibus herbam in modum palmae dat aliquis ei, cum quo contendere non conatur, et fatetur esse meliorem. vittas autem habet ramus olivae ideo, ut inertiam et inbecillitatem offerentis ostendat: scimus enim oves, unde lana, e qua vittae, egere alieno semper auxilio. aut quia et lana in tutela Minervae sit, quae pacis bellique sit cultrix. aut quia mite et quietum animal est ovis, cuius quietem habere debent qui in foedus et amicitiam coeunt. quaeritur autem quid dixerit 'comptos'. sed ut crines comi dicimus cum nectuntur, ita et hic etiam ramos comptos nexos illigatos intellege, ut ipsetum ramum innectit olivae” : ergo quod illic 'innectit', hic 'comptos' dixit. volvit hinc eum laudat, quod tantus eum vir rogare conpellitur.

[129] danaum quod ductor et arcas nec quod multitudinem haberes extimui, nec quod esses Arcasut illuc hoc tendat id est Agamemnoni et Menelao cognatione coniunctus. et hoc ad laudem Euandri pertinet, qui qualitate morum meruit non timeri.

[130] fores pro 'fuisses'. et notandum 'fores' de praeterito. geminis conivnctus atridis geminos hic duos, aliter 'gemini' uno partu editi. quaeritur sane unde Euander Atridis genere fuerit coniunctus. et quamvis Hesiodus dicat qualiter coniunctus sit Euander, tamen quidam aiunt Thestii filias Ledam et Hypermestram fuisse, Ledae et Tyndarei filias Clytemestram Helenam et Timandram fuisse, quam duxit uxorem Echemus Arcas, cuius filius Euander: Clytemestram et Helenam notum est Agamemnoni et Menelao iunctas fuisse. alii ita tradunt: Steropes et Atlantis filios Oenomaum et Maiam fuisse, Oenomai Hippodamiam filiam, unde Atreus natus; at Maiae filius Mercurius, ex quo Arcades, de quibus Euander: quod Accius in Atreo plenius refert. alii ita narrant: Atlas complures habuit filias, et de Dione <Tantalus> Pelopem genuit, is Atreum, Atreus Agamemnonem et Menelaum; Mercurius deinde est Nicostratae pater, quae fuit mater Euandri; Mercurium Maia filia Atlantis genuit. sic Euander Atridis coniunctus est. Troianis autem sic iungitur: ex Electra, Atlantis filia, et Iove Dardanus nascitur, eius filius Erichthonius, ex eo Assaracus, ex illo Capys, ex illo Anchises, ex illo Aeneas.

[131] mea me virtus haec adrogatio ad honorem Euandri pertinet. et sane paulo adrogantius videretur virtutem suam laudasse, nisi deorum oracula et fata coniungeret. deinde ut Euandro blandiretur, 'tua' inquit 'terris dedita fama'. et ut in audientis mente remaneret, in ultimo addidit 'et fatis egere volentem'. sed hic singula distinguenda, ut maior sit enumeratio. sancta oracula divum Tiberini scilicet, vel Apollinis, utvia prima salutis, quod minime reris, Graia pandetur ab urbe” .

[132] didita fama divulgata, utdiditur hic subito Troiana per agmina rumor” .

[133] fatis egere volentem id est, quod voluntatis fuerat egit necessitas fati.

[134] dardanus iliacae primus pater urbis et auctor Dardanus ex Iove et Electra, Atlantis filia, genitus de Italia sorte abire conpulsus, agros Troicos petit ibique Dardanum oppidum in regione Dardania conlocavit. sane hic reddit quod ait supra 'cognatique patres'. sane sciendum Atlantes tres fuisse; unum Maurum, qui est maximus; alterum Italicum, patrem Electrae, unde natus est Dardanus; tertium Arcadicum, patrem Maiae, unde natus est Mercurius. sed nunc ex nominum similitudine facit errorem et dicit Electram et Maiam filias fuisse Atlantis maximi. nec praeter rationem ait et 'maximus' et 'Atlas idem Atlas generat': nam et ipse habuit etiam horum nominum filias, id est Electram et Maiam.

[135] ut grai perhibent id est, ut vestrae continent litterae: firmius enim est quod ipsorum testimonio infertur.

[136] advehitur teucros et homines et regionem significat. sane prolepsis est: nam post Dardanum Teucri appellati sunt.

[138] mercurius pater est Mercurius Iovis et Maiae, quae est una de pleiadibus, filius, auctor eloquentiae et lyrae, internuntius deorum. iste etiam palaestrae inventor hoc modo esse narratur. Choricus, quidam rex Arcadiae, filios habuit Plexippum et Enetum et Palaestram filiam. sed iuvenes cum casu inter se haberent certamen, inpressione et nisu corporum invenere luctamina. qui cum hoc patre praesente facerent et ille re nova delectaretur, ex ea re ludus factus est, quam rem Palaestra, soror iuvenum, Mercurio amanti se prodidit. qui cum rem novam vidisset, pleniorem de industria artem homines docuit. hoc seni iuvenes a sorore proditum nuntiant. ille iratus est potius filiis, quod non tamquam furem Mercurium insequerentur. quem cum illi in monte dormientem invenissent, manus ei amputaverunt: unde et ipse Cyllenius et mons dicuntur; namque Graece κυλλούς aliqua mutilatos parte corporis dicunt: unde etiam hermas vocamus quosdam stimulos in modum signorum sine manibus. Mercurius vero Iovi conquestus, Choricum evisceratum in folliculum redigi fecit, amatam vero suam Palaestram remuneratus omne luctamen, quod corpore conficitur, palaestram vocari fecit. alii Mercurium quasi Medicurrium a Latinis dictum volunt, quod inter caelum et inferos semper intercurrat. hic etiam mercimonii deus est. quidam hunc in petaso et in pedibus pinnas habere volunt propter orationis, cuius auctor est, velocitatem. caduceum illi ideo adsignatur, quod fide media hostes in amicitiam conducat: quae virga ideo serpentibus inligata est, ut sicut illi obliti veneni sui in se coeunt, ita hostes contemptis et depositis inimicitiis in amicitiam revertantur. candida maia splendidior enim est Maia inter pliadas, quae est una de Atlantidibus, hoc est pliadibus. non ergo 'candida' pulchra, utcandida Dido” . meminit autem Maiam Atlantidem esse, utante tibi Eoae Atlantides abscondanturetmulti ante occasum Maiae coepere” , cum vellet per Maiam etiam ceteras Atlantis filias intellegi.

[139] cyllenae mons est Arcadiae, ubi Maia Mercurium est enixa. fudit autem non iniuriose dictum est, ut in Pisonemquae te beluam ex utero, non hominem fudit” , sed celeritatem parientis ostendit, quod infantibus dicitur omen felicitatis adferre. spectat etiam ad rationem physicam: nam celer est ubique Mercurius, ut diximus supra, et ideo dicit eum etiam in ortu fuisse velocem.

[142] genus amborum aut meum et tuum, aut Troianorum et Arcadum. ergo 'amborum' potest 'utrorumque' accipi.

[144] temptamenta tui pepigi cum nullo ante pactus sum, ut te aut per artem aliquam, aut per legatos probarem, sed intrepidum me tibi commisi. 'temptamenta pepigi' experimenta pactus sum: nam geminus esthic praeteritus ab eo quod est paciscor: facit enim et 'pepigi' et 'pactus sum', sicut 'placeo' et placui et placitus sum. 'pago' enim, unde multi volunt venire 'pepigi', nusquam est lectum. et altera est expositio: non temptavi te quibusdam pactionibus, quibus crederem tuto ad te venturum: ut haec fuerit ars temptantis. aut 'non legatos' tale est, quemadmodum in oratione ab alio in aliud initium transitur, utme me adsum qui feci” , et non respondetur propositis. ergo illud refertur 'non legatos misi', aut tale aliquid, quod sententiam compleat.

[146] gens eadem quae te sic agit, ut et ipse praestare videatur; nam et supra ait 'socia arma rogantes'. et argute inseruit 'eadem', nec addidit 'nos'. davnia Rutula, a Dauno. crudeli bello supra 'bello profugos egere superbo'.

[147] nihil afore sibi offuturum nihil arbitrantur.

[148] quin omnem ut non omnem. et bene 'omnem', ne solum Euandrum contemnere viderentur. penitus sva sub ivga utrum 'penitus sub iuga mittant', an 'omnem penitus Hesperiam'?

[149] quod supra teneant Adriaticum dicit. quodque adlvit infra Tyrrhenum dicit: omne enim mare, quod a Sicilia usque ad Hispaniam tendit, inferum appellatur ideo quod sol ibi ad inferiores caeli partes delapsus occidat.

[150] accipe daque fidem ab utili agit. et hoc est quod ait in decimohumanis quae sit fiducia rebus” . sunt nobis fortia bello pectora iterum sic laudat iuventutem suam, quasi praestet auxilium.

[151] rebus spectata ivventus experimentis probata, decennali scilicet proelio. et bene promissionem rebus confirmat et testimoniis, quae est verbis invalida.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: