previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[295]

[296] quis fallere possit amantem quamvis de Didone loquatur, generalem sententiam posuit.

[297] praesensit ac si diceret, ante quam ille moliretur. et nimia in hoc vis amantis exprimitur.

[298] omnia tuta timens deest 'etiam': nedum illa, quae timebat. et est exaggeratio. eadem fama quae et Iarbae nuntiaverat. et ideo 'impia', quia supraFama malum” . furenti aut amanti; aut detulit, ut faceret furentem.

[299] cursumque parari modo navigationem, ut alibini teneant cursus” .

[300] inops animi sine animo, sine consilio.

[301] bacchatur furit more Bacchantum. et bene uno sermone praeoccupavit futuram comparationem. commotis excita sacris verbo antiquo usum tradunt; moveri enim sacra dicebantur, cum sollemnibus diebus aperiebantur templa instaurandi sacrificii causa: cuius rei Plautus in Pseudolo meminitscis tu profecto, mea si commovissem sacra, quo pacto et quantas soleam turbas dare?” (Ps. 109-110) hoc vulgo apertiones appellant.

[302] thyias Baccha: nam sicut a Baccho Bacchae, sic et a Thyoneo, Thyiades dicuntur. 'commotis' autem 'sacris' ideo dixit, quia in sacrorum renovatione commovebantur simulacra: unde Horatiusnon ego te candide Bassareu invitum quatiam” . quidam ἀπὸ τοῦ θύειν, quod est insane currere, dictas volunt. trieterica triennalia: Liberi enim sacra tertio quoque anno innovabantur. sane sciendum orgia apud Graecos dici sacra omnia, sicut apud Latinos caeremoniae dicuntur. sed iam abusive sacra Liberi 'orgia' vocantur, vel ἀπὸ τῆς ὀργῆς, id est a furore; vel ἀπὸ τῶν ὀρέων, ex silvis.

[303] nocturnusque nocte celebratus: unde ipsa sacra nyctelia dicebantur: quae populus Romanus exclusit causa turpitudinis. cithaeron autem mons est circa Thebas Boeotias, ex quo clamor veluti numinis Bacchas vocabat.

[305] dissimulare etiam hic quasi reus Aeneas a Didone accusatur: [ingrati ergo dissimulare] et quasi ab actu criminis coepit: nam qui dissimulat, aliquotiens cogitat: et, quasi non sit dubium, cum proficiscendo Didonem laedat Aeneas, ita incipit: dissimulare, id est, non tantum proficisci, quod est per se malum; sed ut me falleres. dissimvlare etiam satis artificiosa adlocutio est: nam interdum subtiliter et sibi consulit sub facie utilitatis Aeneae, et nunc irata, nunc supplex agit. 'dissimulare' autem ideo, ac si diceret: ita rem pudendam cogitas, ut eam fateri nolis; supra enim dixeratquae rebus sit causa novandis dissimulent” . post illud inducit, quod dictum est, primum accepisti beneficium 'nec te data dextera quondam': reliqua per singula loca aperientur. perfide muliebre verbum: hoc enim frequenter utitursolam nam perfidus ille te colereet alibihas olim exuvias mihi perfidus ille reliquit” .

[306] nefas bene amans eius quem amabat consilium profectionis 'nefas' dixit. mea decedere terra dicendo 'mea' stultum ostendit, qui putavit quod amanti se possit subripere.

[307] data dextera foedus amicitiarum.

[308] nec moritura tenet et reliqua. secundus locus accusationis est: magis enim augere iniuriam non potuit, quam si se <morituram]2 ostenderet.

[309] quin etiam 'immo etiam', 'sed insuper': sed forte difficile est quod peto, immo quod tu facis 'quin etiam' usque 'ire per altum'. hiberno sidere non hieme sed hiemali sidere: aut propter quod ait supradum pelago desaevit hiems et aquosus Orion” . ergo aut 'tempore', utquo sidere terram vertere Maecenas” : aut re vera 'sidere' propter Orionem. et bene tempestatis eum admonet, qui naufragus venerat; et hic agit quasi non sua causa eum remanere velit, sed etiam utilitatis Aeneae. moliris aut moves, aut paras.

[310] mediis aquilonibus media hieme, ut per aquilones hiemem significet: aut quod aquilones ex Africa navigantibus adversi sunt. per altum exacerbavit sententiam 'per altum' dicendo: quamvis notum esset Aeneam per altum navigaturum.

[311] crudelis etiam in te odio mei. sic Lucanus de Caesaresaevitia est voluisse mori(5.687). arva aliena blande, quasi: haec iam tua sunt. domosque ignotas ac si diceret: Carthago iam tibi nota est, licet et hic aliena sint arva. et, ne forte hoc responderet Aeneas: aliena sint arva, ideo adiecit 'domosque ignotas peteres'. sed aequum est te hic esse, et non in tuo regno. [quid sit non arva aliena domosque ignotas peteres.]

[312] Troia antiqua maneret vel nobilis; vel illa tua patria, quam doles amissam. et deest 'si': et quasi per interrogationem intellegendum est: etiamsi Troia staret, per hiemem Troia peteretur?.

[314] mene fugis adhuc aperte non vult imputare beneficia, sicut paulo post facit irata. et est intellectus: fac non esse undosum aequor, aequum est ut me fugias? et paulatim descendit ad preces: nam sequitur 'per ego has lacrimas dextramque tuam te': vel per amicitiam, vel per virtutem. et bene virum fortem per dextram adiurat. per ego has lacrimas haec et vicem epilogi possunt obtinere. contra illud vero 'dii me expellunt' modo nihil potuit dicere: non enim audierat hoc. sed postea responditscilicet is superis labor est, ea cura quietos sollicitat” . sed hic rursus redit ad exprobrationem beneficii 'te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni odere: infensi Tyrii te propter eundem'. hic aut inconstantiam amantis expressit: aut quia in causa nihil potentius erat, unde coepit ibi desiit.

[315] nihil ipsa reliqui hoc est non pudorem, non regnum. et est sensus: si enim aliquid sperares, retinere te possem; sed contemnis me, quia tibi ab initio cuncta concessi.

[316] inceptos hymenaeos qui novitate sunt dulces. et bis idem dixit.

[318] dulce meum tegit rem inhonestam. sic Terentiusseu tibi morigera fuit in rebus omnibus” . alii non accipiunt de re veneria 'dulce meum', sed ita: si ea quae in te contuli, grata fuerunt et dulcia. alii pro 'si ego tibi quicquam dulcis fui'. vel quia amantes amores suos dulcia sua dicunt, id est, si talis in te fui, ut mererer quam tu diceres tuum dulce.

[319] exve mentem reice a te propositum mei relinquendi.

[320] te propter hoc est 'propter te'. libycae gentes redit ad enumerationem beneficiorum, et hanc cum auctu explicat dicendo inimicas gentes factas, dum illis praeponitur. Tyranni nihil intererat apud maiores inter regem et tyrannum, utpars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni” .

[321] te propter evndem bene servavit rem causae necessariam. et sunt qui hic distinguunt, ut sequatur 'extinctus pudor'.

[322] extinctus pudor magna indignatio: meminit enim se dixisse 'ante pudor quam te violo'.

[323] fama prior quae melior fuit sine dubio: nam posterior turpis. cui me moribundam hoc est, quod supranec moritura tenet crudelis funere Dido” ; sed ibi invidiose, hic per miserationem. deseris subdistinguendum: dubitat enim quo eum nomine potissimum appellet. hospes non dixit marite, id est, quia non vis dici maritus. Aeneas enim et hospes fuerat et maritus; sed modo maritum se negat, hospitem confitetur; unde nunc Dido hoc dixit 'cui me deseris hospes, quoniam hoc solum nomen restat de coniuge', hoc est 'superest'. alii 'restat' intellegunt 'resistit', id est 'contrarium tibi est'. non nulli dicunt: hoc solum nomen quoniam superest, ut te coniugem dicam. dicitur autem ingenti adfectu hos versus pronuntiasse, cum privatim paucis praesentibus recitaret Augusto: nam recitavit voce optima primum libros tertium et quartum.

[325] quid moror utrum 'quid in hac terra moror', an 'quid in vita moror'?

[327] saltem 'vel hoc'. est autem sermo tractus a captivis, qui cum tenerentur ab hostibus dicebant 'sublatis omnibus, salutem concede'. inde per synaeresin hic natus est sermo, ut in contemptu rerum multarum petituri aliquid 'saltem' dicamus: quasi quod negari minime debeat. cum extremum aliquid petitur, inde necessitate additur 'saltem', veluti salutem postremo poscentes. vel 'saltem' 'si aliter non potest'. et hic ostendere vult Didonem, ut est mos inconstantibus animis, prae amore id agere invidiose, quasi a legitimo marito deseratur: quis enim ignorat matrimonia liberorum suscipiendorum gratia iniri? ait enim 'saltem si qua mihi de te suscepta fuisset ante fugam suboles': dixerat enim 'miserere domus labentis', id est futuri generis. alii hoc a sorore natum volunt, quae dixitnec dulces natos Veneris nec praemia noris?” . si qua mihi de te et si quis mihi paruvlus 'qua' et 'si quis' addita putantur: nam integrum est 'si suscepta fuisset ante fugam suboles, et mihi parvulus aula luderet Aeneas'.

[328] ante fugam suboles et amatorie et amare: nam haec fugam dicit, quam ille nominat profectionem. amor autem ex filii desiderio conprobatur. si quis mihi bene iterat 'mihi'. et secundum ius loquitur: nam ubi non est iustum matrimonium, liberi matrem sequuntur.

[329] qui te tamen ore referret aut sic dixit quasi amatrix, ut supra de Ascanioinfandum si fallere possit amorem” : aut illud dicit: optarem filium similem vultui, non moribus tuis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: