previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[419]

[421] duplicem amictum id est abollam, quae duplex est, sicut chlamys: Horatiuscontra quem duplici panno patientia velat” .

[426] constitit hic distinguendum propter vitium, ut sit 'arrectus in digitos'. sed utrum in pedum, an in manuum digitos? est autem hic totus locus de Apollonio translatus.

[429] pugnamque lacessunt provocant potius, quam gerunt: vel certe inritant.

[431] membris et mole hoc est mole membrorum, utmolemque et montes” .

[432] genva labant proceleumaticus est, quem, ut supra diximus, sic semper ponit, ut cogi possit in dactylum, ut 'genua labant', etarietat in portas” .

[433] nequiquam non profutura victoriae. vulnera iactant ictus.

[438] tela ictus. exit vitat, declinat, ut de Tarchoneet vim viribus exit” . et hoc verbo bis usus est tantum.

[439] qui molibus urbem amphibolon est: aut celsam molibus, aut quae molibus oppugnatur.

[440] sedet circum castella tmesis est, hoc est circumsedet.

[443] ostendit dextram aut fiducia virtutis est ostendere quod minaris: aut certe provectus aetatis ostenditur, quae eum ex inproviso ferire non sinit.

[444] velox velociter: nomen pro adverbio.

[446] vltro e contrario: ille enim cadere debuerat.

[447] gravis graviterque figura a similitudine.

[448] cava pinus id est exesa vetustate: et dicendo 'cava pinus' bene respexit ad aetatem. erymantho mons Arcadiae Erymanthus.

[449] ida in magna modo non Cretae, sed Phrygiae propter pinus.

[450] consurgunt studiis in studia.

[456] praecipitemque daren celerem, utpraecipites vigilate viri” .

[457] nunc ille sinistra 'ille' vacat: nam metri causa additum est: de ipso enim dicit, ut 'creber utraque manu pulsat versatque Dareta'.

[458] quam multa grandine nimbi hypallage: nam debuit dicere, quam multo nimbo grando praecipitatur.

[460] versatque dareta 'Dares Daretis', unde est 'Dareta': et 'Dares Daris', unde est 'Daren', sicut 'Chremes' et 'Chremis' et 'Chremetis'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: