previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[379]

[387] saevit scilicet, quia non potest in bella procedere: vel quod abstractus a bellis sit. et bene viro forti servat dignitatem, qui nihil molliter facit in tam aspero vulnere: nam ideo ait 'infracta luctatur harundine'.

[389] ense secent lato vulnus quidam 'lato' ita dictum accipiunt, ut, quasi ipso iubente, ne scalpello aut aliquo ferramento minore, sed ense, et hoc lato, aperiretur, quamquam cum maiore dolore, dummodo extracta sagitta remittant eum quamprimum ad pugnam. alii 'lato' pro 'late' tradunt: ubique tamen animum viri fortis expressit.

[391] iapix aptum nomen medico: nam ἰᾶσθαι Graeci dicunt 'curare'.

[394] avgurium citharamque dabat vera lectio est 'dabat': nam non dedit. sane per citharam scientiam indicat harmoniae, id est musicae. sed et cithara et sagittae artes sunt, augurium vero munus: non enim sola arte, verum etiam indulta divinitate colligitur.

[395] ut depositi id est desperati: nam apud veteres consuetudo erat ut desperati ante ianuas suas collocarentur, vel ut extremum spiritum redderent terrae, vel ut possent a transeuntibus forte curari, qui aliquando simili laboraverant morbo: Ciceroaegram et prope depositam reipublicae partem suscepisse” .

[396] potestates herbarum vim, possibilitatem, quae δύναμις dicitur. nam in herbarum cura nulla ratio est: unde etiam ait 'mutas artes': licet alii mutam artem tactum venae velint, alii 'mutas artes' musicae comparatione. alii 'mutas', quia apud veteres manibus magis medicina tractata est: unde et chirurgia dicta; nam ipse aitmulta manu medica Phoebique potentibus herbis” . ergo 'mutas', quia, ubi manu res agebatur, cessabat oratio. usvmque medendi ἐμπειρικήν scientiam, hoc est medicinam, in usu, non in ratione constantem: nam quaedam artes usu discuntur, sicut ipsa maxima parte medicina, quae ante Hippocratem fuit.

[397] inglorius comparatione sagittarum, harmoniae, id est musicae, divinitatis. malvit quoniam heroicis temporibus etiam medicina valde fuerat in honore.

[398] acerba fremens pro 'acerbe': adverbium qualitatis in nomen derivatum.

[400] lacrimisque inmobilis non suis, sed illorum.

[401] paeonium in morem medicinalem, a Paeone: nam Doricae linguae est 'Paean', naturale enim est 'Paeon'.

[402] multa pro 'multum'. trepidat pro 'trepidanter facit'.

[404] forcipe ferrum hic forcipem dixit quod Graeci ardiotheran dicunt, qua solent spicula vulneribus evelli: ardia enim spicula sagittarum appellantur. alibi forcipes, quod formum, id est calidum, capiant.

[405] nulla viam fortuna regit nullus eventus rationem praestat. nihil auctor apollo medicinae inventor: nam Aesculapius praeest medicinae, quam Apollo invenit, qui in Ovidio de se aitinventum medicina meum est” .

[407] propivsque malum ex fuga scilicet Troianorum.

[408] stare v. plenum esse. alii 'stare' constare intellegunt, ut significet 'pulvere caelum constat', id est in pulverem versum est et quasi totum ex pulvere est. alii diutinum pulverem et continuum [et] significatum volunt inumbrationemque ex eo solis et caeli factam, id est non moveri caelum, sed consistere, eundemque manere habitum aeris ex continua caligine pulveris, obducto semel caelo et quasi ab oculis intercluso.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: