[277]
[279] aspectu numinis scilicet, ut “ipse deum manifesto lumine” et reliqua.
[280] arrectaeque horrore comae subaudis 'sunt'.
[281] dulcesque relinquere terras minus est 'quamquam'. per quod intellegi vult Aeneae animum, unde est “invitus regina tuo de litore cessi” . et ne videatur ingratus, deorum excusatur imperio: sic ipse in sexto “sed me iussa deum” .
[282] attonitus tanto monitu proprie, iuxta quem deus missus a Iove stetit, a quo et fulmina iaciuntur, quae attonitos faciunt: attonitus enim est proprie iuxta quem fulmen cadit.
[283] hev quid agat ut solet, personis de quibus loquitur adfectum commodavit, ut “heu quid agat? qua vi iuvenem quibus audeat armis <eripere>?” ambire blanditiis, vel subdole circumvenire. et 'ambio illam rem' dicimus, ut “neu conubiis ambire Latinum” . Sallustius “ambitio multos mortales falsos fieri subegit” . significat et rogare, Sallustius in Iugurtha “quos ego audio ambire fatigare vos singulos” . dicebatur et 'ambio illum' pro 'rogo illum', Sallustius in primo “idem fecere Octavius et Q. Caepio sine gravi cuiusquam expectatione, neque sane ambiti publice” , hoc est neque valde rogati. ambitores etiam dicuntur qui ut honores consequantur discurrendo et rogando suffragia adquirunt.
[284] exordia orationem: vel hic pro initiis. sed exordium in duo dividitur, in principium et orationem, sicut in rhetoricis legimus.
[287] alternanti varia mente tractanti. et per hoc ostenditur, cogitasse eum etiam amorem, sed praetulisse voluntatem deorum. visa est ideo 'visa est', pro rerum necessitate.
[289] classem aptent deest 'praecipit'. et 'aptent' modo parent: alibi adnectere “sed haec lento mos est aptare flagello” . taciti pro tacite, sine strepitu celantes consilia. socios ad litora cogant ad totum subaudiendum 'taciti'.
[290] arma parent contra impetum iratae forte reginae. quae rebus sit cavsa novandis Sallustius “quae causa fuerit novandis rebus” . nos 'quae causa novandarum rerum' dicimus.
[291] quando non est temporis, sed significat 'siquidem' et est coniunctio ratiocinantis. sane 'quando' 'do' brevis est naturaliter: sic Serenus “quando flagella ligas ita liga” . Vergilius usurpat “si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva” . optima dido pro 'adhuc optima'.
[293] temptaturum aditus ut illam adeat, ut “sola viri molles aditus et tempora noras” . quae mollissima fandi Cato “qua mollissimum est adoriantur” . et ubique 'temptaturum' subaudis.
[294] quis rebus dexter modus quis sit optimus rebus eventus, ut “et tua dexter adi pede sacra secundo” , id est bonus ac per hoc propitius, ut 'laevum' pro malo “et laevo contristat lumine caelum” . modus autem terminus. ocius velocius. et nota, quod habeat adverbium, et nomen illius non facile reperiatur.
[295] laeti alacres, festini. facessunt modo frequentativum est, ut in georgicis “matris praecepta facessit” . alias 'discedit' significat, ut et Terentius “haec hinc facessat, tu molestus ne sies” .