previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[123]

[124] arasque tenebat rogabant enim deos ararum ansas tenentes.

[125] sate sanguine divum unde Aeneas desiit, inde haec sumpsit exordium.

[126] facilis descensus averni legitur et 'Averno', id est ad Avernum; sed si 'Averni', inferorum significat et lacum pro inferis ponit.

[127] noctes atque dies patet atri ianva ditis id est omni tempore homines in fata concedunt. et hoc poetice: nam Lucretius ex maiore parte et alii integre docent inferorum regna ne posse quidem esse: nam locum ipsorum quem possumus dicere, cum sub terris esse dicantur antipodes? in media vero terra eos esse nec soliditas patitur, nec κέντρον terrae: quae si in medio mundi est, tanta eius esse profunditas non potest, ut medio sui habeat inferos, in quibus esse dicitur Tartarus, de quo legiturbis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras, quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum” . ergo hanc terram in qua vivimus inferos esse voluerunt, quia est omnium circulorum infima, planetarum scilicet septem, Saturni, Iovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, Lunae, et duorum magnorum. hinc est quod habemuset novies Styx interfusa coercet” : nam novem circulis cingitur terra. ergo omnia quae de inferis finguntur, suis locis hic esse conprobabimus. quod autem dicit 'patet atri ianua Ditis sed revocare gradum superasque evadere ad auras hoc opus hic labor est' aut poetice dictum est aut secundum philosophorum altam scientiam, qui deprehenderunt bene viventium animas ad superiores circulos, id est ad originem suam redire: quod dat Lucanus Pompeio utvidit quanta sub nocte iaceret nostra dies(9.13): male viventium vero diutius in his permorari corporibus permutatione diversa et esse apud inferos semper.

[129] pauci quos aequus amavit ivppiter tria genera hominum dicit ad superos posse remeare: quos diligit Iuppiter, hoc est hos quos in ortu benignus siderum aspectus inradiat, Iuvenalisdistat enim, quae sidera te excipiant modo primos incipientem edere vagitus” : quos prudentia sublevat, nam hoc est 'quos ardens evexit ad aethera virtus': item religiosos, quos a diis genitos dicit; consequens enim est ut deorum suboles religionibus vacet. 'diis' autem 'geniti', quia corporibus se infundebant potestates supernae, unde heroes procreabantur.

[131] tenent media omnia silvae causam reddit cur non facilis sit animarum regressus, quia omnia polluta et inquinata sunt: nam per silvas tenebras et lustra significat, in quibus feritas et libido dominantur.

[132] cocytusque sinu labens circumflvit atro fluvius inferorum est, dictus ἀπὸ τοῦ κωκύειν, id est lugere: nam Homerus sic posuit. est autem hic locus vicinus Acheronti, de quo diximus supra: qui ideo luctuosi esse finguntur, quia, ut exposuimus in primis partibus libri, haec sacra morte hominis fiebant.

[134] bis stygios innare lacus modo et post mortem. quod autem dicit Ovidius Aenean inter deos relatum, non mirum est: nam, ut supra diximus, necesse est etiam relatorum inter deos apud inferos esse simulacra, ut Herculis, Liberi patris, Castoris et Pollucis. multi hoc non videntes ad Sibyllam referunt, ut dicat: vis me bis inferos cernere, modo et 'cum me lucis Hecate praefecit Avernis', quod est paulo post dictura. quod si est, non bis haec, sed tertio inferos cernet: nam quandoque etiam ipsa morietur. item hi supra dictam non videntes rationem, dicunt de se Sibyllam dicere: nam si de Aenea dicat, non eum praevidet deum futurum. quod si est, caruit numine et quemadmodum est de Miseno vaticinatura? unde referre nos debemus ad id ut dicamus etiam post apotheosin apud inferos remanere simulacra. stygios lacus Styx palus quaedam apud inferos dicitur, de qua legimusdi cuius iurare timent et fallere numen” : quod secundum fabulas ideo est, quia dicitur Victoria, Stygis filia, bello Gigantum Iovi favisse: pro cuius rei remuneratione Iuppiter tribuit ut dii iurantes per eius matrem non audeant fallere. ratio autem haec est: Styx maerorem significat, unde ἀπὸ τοῦ στυγεροῦ, id est a tristitia Styx dicta est. dii autem laeti sunt semper: unde etiam inmortales, quia ἄφθαρτοι καὶ μακάριοι, hoc est sine morte beati. hi ergo quia maerorem non sentiunt, iurant per rem suae naturae contrariam, id est tristitiam, quae est aeternitati contraria. ideo iusiurandum per execrationem habent.

[135] tartara locus inferorum profundus, de quo Lucanus ad inferos dicitcuius vos estis superi(6.748). insano magno.

[136] accipe quae peragenda prius si vis, inquit, reverti, audi observationis praecepta. et sub imagine fabularum docet rectissimam vitam, per quam animabus ad superos datur regressus. latet arbore opaca avreus licet de hoc ramo hi qui de sacris Proserpinae scripsisse dicuntur, quiddam esse mysticum adfirment, publica tamen opinio hoc habet. Orestes post occisum regem Thoantem in regione Taurica cum sorore Iphigenia, ut supra diximus, fugit et Dianae simulacrum inde sublatum haud longe ab Aricia collocavit. in huius templo post mutatum ritum sacrificiorum fuit arbor quaedam, de qua infringi ramum non licebat. dabatur autem fugitivis potestas, ut si quis exinde ramum potuisset auferre, monomachia cum fugitivo templi sacerdote dimicaret: nam fugitivus illic erat sacerdos ad priscae imaginem fugae. dimicandi autem dabatur facultas quasi ad pristini sacrificii reparationem. nunc ergo istum inde sumpsit colorem. ramus enim necesse erat ut et unius causa esset interitus: unde et statim mortem subiungit Miseni: et ad sacra Proserpinae accedere nisi sublato ramo non poterat. inferos autem subire hoc dicit, sacra celebrare Proserpinae. de reditu autem animae hoc est: novimus Pythagoram Samium vitam humanam divisisse in modum y litterae, scilicet quod prima aetas incerta sit, quippe quae adhuc se nec vitiis nec virtutibus dedit: bivium autem y litterae a iuventute incipere, quo tempore homines aut vitia, id est partem sinistram, aut virtutes, id est dexteram partem sequuntur: unde ait Persiustraducit trepidas ramosa in compita mentes” . ergo per ramum virtutes dicit esse sectandas, qui est y litterae imitatio: quem ideo in silvis dicit latere, quia re vera in huius vitae confusione et maiore parte vitiorum virtus et integritas latet. alii dicunt ideo ramo aureo inferos peti, quod divitiis facile mortales intereunt. Tiberianusaurum, quo pretio reserantur limina Ditis” .

[137] lento vimine flexili, utlenta quibus torno facili superaddita vitis” : alias gravi.

[138] ivnoni infernae Proserpinae, utsacra Iovi Stygio” . dictus dicatus.

[139] et obscuris clavdunt convallibus umbrae re vera enim nemus Aricinum densum est.

[140] sed non ante datur sive iustis sive iniustis. sic intellegentes removebimus quaestionem: hinc enim dicitlongo post tempore visum” . ex eo enim quod dicit descendisse aliquos, ramum quoque depositum esse significat. telluris operta secundum eos qui dicunt inferos in medio esse terrarum: quos Iuvenalis dicit putari esse sub terris, utesse aliquos manes et subterranea regna” .

[142] pulchra quae rapi meruit. svum sibi carum.

[143] non deficit alter ne diceret ab his, qui primo descenderunt, esse sublatum.

[144] frondescit in naturam redit. et honeste locutus est dicens: habet frondes sui metalli.

[145] alte vestiga oculis require omni intentione. rite repertum carpe 'rite carpe', id est cum observatione, non 'rite repertum'.

[147] si te fata vocant hoc est, si quem fata vocant facile sequitur.

[148] poteris poterit quis. tertiae enim personae significationem ad secundam transtulit et generaliter loquitur: nam ut de Aenea dicat non procedit. si enim dubitat, caret deo nec potest de Miseno vaticinari. duro ferro et genus esse potest et species.

[149] praeterea ac si diceret: est et alia opportunitas descendendi ad inferos, id est Proserpinae sacra peragendi. duo autem horum sacrorum genera fuisse dicuntur: unum necromantiae, quod Lucanus exsequitur, et aliud sciomantiae, quod in Homero, quem Vergilius sequitur, lectum est. sed secundum Lucanum in necromantia ad levandum cadaver sanguis est necessarius, utpectora tunc primum ferventi sanguine supplet(6.667), in sciomantia vero, quia umbrae tantum est evocatio, sufficit solus interitus: unde Misenus in fluctibus occisus esse inducitur. tibi ideo addidit 'tibi', ne 'amici' posset etiam ad Sibyllam referri.

[150] incestat polluit. et incestum est quaecumque pollutio.

[151] pendes sollicitus es, utipse manu multo suspensum numine ducit” . et proprie pendere est desiderare aliquid audire, utpendetque iterum narrantis ab ore” .

[152] sedibus hunc refer ante svis apud maiores, ut supra diximus, omnes in suis domibus sepeliebantur, unde ortum est ut lares colerentur in domibus: unde etiam umbras larvas vocamus a laribus, nam dii penates alii sunt. inde est quod etiam Dido cenotaphium domi fecit marito. ergo aut secundum istum locutus est morem, quamvis adhuc Troiani domos non habuerint: aut dicit, refer hunc naturalibus sedibus, id est terrae: nam in aqua perierat. verum tamen illud est, ut intellegamus eam dicere, sepeli eum: nam sepulcrum sedes vocatur: Horatiusnulla certior tamen rapacis Orci sede destinata divitem manet erum” , Vergiliuset nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen” . vel 'suis', quoniam eiusdem nominis locum habiturus sit. persuadet autem sepulturam, ut possit recentis cadaveris uti anima, ut ait Lucanusnon in tartareo latitantem poscimus antro adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata descendentem animam: primo pallentis hiatu haeret adhuc Orci(6.712).

[153] piacula sunto ad expiationem pollutionis, quae fuerat nata morte Miseni.

[154] sic demum ad postremum, hoc est novissime. et haec particula tam apud Vergilium, quam apud omnes idoneos auctores hoc significat, licet in aliis diversa significet. lucos stygis et regna invia vivis aspicies Seneca scripsit de situ et de sacris Aegyptiorum. hic dicit circa Syenen, extremam Aegypti partem, esse locum, quem Philas, hoc est amicas, vocant ideo quod illic est placata ab Aegyptiis Isis, quibus irascebatur quod membra mariti Osiridis non inveniebat, quem frater Typhon occiderat. quae inventa postea cum sepelire vellet, elegit vicinae paludis tutissimum locum, quam transitu constat esse difficilem; limosa enim est et papyris referta et alta. ultra hanc est brevis insula, inaccessa hominibus, unde Abatos appellata est: Lucanushinc Abatos, quam nostra vocat veneranda vetustas(10.323). haec palus Styx vocatur, quod tristitiam transeuntibus gignit. sane ad illam insulam ab his qui sacris inbuti sunt, certis transitur diebus. lectum est etiam quod vicini populi cadavera suorum ad alteram regionem transferunt; sed si quis forte in fluvio pereat nec eius inveniatur cadaver, post centum ei annos ultima persolvuntur. hinc est tractumcentum errant annos volitantque haec litora circum” . et regna invia quae contra naturam fiunt non adserunt praeiudicium generalitati: unde ait 'invia regna', licet et Hercules aliique transierint et sit transiturus Aeneas. sic dictum est et illudevaditque celer ripam inremeabilis undae” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: