previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[123]

[124] est procul modo 'haud nimis longe', ut et supra diximus. sic in bucolicis de nimia vicinitate aitserta procul tantum capiti dilapsa iacebant” . interdum et 'satis longe' significat.

[125] olim tunc fere cum cori nubibus abscondunt et obruunt sidera.

[127] tranquillo melius septimus est, quam dativus.

[128] campus saxi latitudo. apricis sole gaudentibus. sane apricus et locus dicitur sole calens: quod est opaco et abdito contrarium: et apricos dicimus locis apricis gaudentes: Vergiliusduceret apricis in collibus uva colorem” , Persiusnostra ut Floralia possint aprici meminisse senes” . 'apricum' autem quasi ἄνευ φρίκης, sine frigore: inde et Africa, quod est calidior. mergis Aesacus Priami filius fuit. hic se praecipitavit de muro nec periit: et cum hoc saepius faceret, deorum miseratione in avem versus est, quae ad imitationem praecipitandi quasi idem facit saepe mergendo.

[129] frondenti ex ilice haec enim arbor in tutela Iovis est. †victoria est. <'frondenti'> pro 'frondente', dativum pro ablativo.

[131] circumflectere bene uno sermone et profectionem conplexus est et reversionem.

[132] legunt eligunt.

[133] ductores domini navium, non gubernatores.

[134] populea velatur fronde ivventus Hebe Graece est Iuventas, filia Iunonis, uxor Herculis. nunc ergo aut propter hoc iuventus utitur populeis coronis, aut ad imitationem virtutis: populus enim Herculi consecrata est, utpopulus Alcidae gratissima” : aut 'populea', quia ludi funebres sunt et haec arbor ab Hercule ab inferis allata est, cum canem Cerberum extraheret: nam et ipsa arbor Acherusia vocatur.

[135] nudatos bene nudatos, quia veste tecti esse consuerunt: nam 'nudum' est numquam tectum, ut facies. oleo perfusa oleo perfusos habens.

[136] transtris et transtra dicuntur et iuga, ut in sextoinde alias animas, quae per iuga longa sedebant” . intenta porrecta.

[137] intenti eodem sermone in diversis usus est rebus: aliter enim brachia, aliter intendimus mentem. exvltantiaque h. c. p. p. hypallage: omni parte pulsans pavor corda haurit, id est ferit et exultare facit, utlatus haurit apertum” .

[138] lavdumque ne esset turpe quod ait 'pavor'. sane istae sunt bellorum prolusiones; unde etiam ad tubam geruntur. sed sciendum maioris aetatis funera ad tubam solere proferri: Persiushinc tuba, candelae” : minoris vero ad tibias, ut Statius de Archemoro “<tibia cui> teneros solitum deducere manes” .

[139] finibus omnes secundum naturam ante generali usus est descriptione, venturus ad specialitatem.

[144] praecipites festinantes, utpraecipites vigilate viri” : et est hyperbole. biivgo pro 'bigarum': nove dixit. biivgo et hoc celeritatis est: plures enim se impediunt.

[145] carcere usurpavit: nam 'carcer' est numero tantum singulari custodia noxiorum; 'carceres' vero numero tantum plurali ostia, quibus equi arcentur: unde et 'carceres' quasi 'arceres' secundum Varronem.

[147] ivgis pro equis iugalibus. undantia autem large effusa.

[149] consonat ideo 'consonat' propter echo: nostrae enim vocis est aemula: unde et 'resultant' ait.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: