previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[15]

[18] talia per Latium 'gerebantur' subaudis: et est formosa eclipsis.

[19] cuncta videns mente pertractans: nam non videbat. curarum fluctvat aestu his verbis futuram praeoccupat comparationem, quae est Apollonii verbum ad verbum. fluctvat aestu utrumque verbum de mari est.

[20] atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc vel quod suis copiis bellum Itali adversus eum parabant, vel quod a Diomede vetere hoste suo auxilia postulabant. 'celerem' autem ad corporis comparationem, quod tardum est, utiterumque ad tarda reverti corpora” .

[23] sole repercussum aut vacat 're': aut bene 'repercussum', quia primo aquam ferit, inde postea tendit ad tecta. radiantis imagine lunae negant omnes physici lumen lunae aliud ex se reddere, et vituperatur hoc dicto Vergilius: quod tamen tolerabile est, quia non lunam, sed imaginem dixit lunae, quam a sole lumen accipere manifestum est. an ideo 'radiantis', ut, quoniam luna lumen de sole mutuatur, idem videatur etiam ipsa efficere, quae de sole procedit.

[25] laquearia multi 'lacuaria' legunt, nam 'lacus' dicuntur: unde est in Horationec mea renidet in domo lacunar” . non enim a laqueis dicitur, sed ab eo quod sunt lacus.

[27] alitvum pro 'alitum', sed metri causa, ut diximus supra, addidit syllabam.

[28] sub aetheris axe id est sub aere.

[30] seramque dedit per membra quietem tardam, quippe in bellicis curis. 'seram' autem pro 'sero', adverbium temporis in nomen deflexum. 'dedit' autem mire dixit, hoc est indulsit quietem corpori suo.

[31] hvic deus ipse loci cum ipse fluvius Tiberinus sit, quid ita intulit 'deus fluvio'? Tiberinus enim deus genius loci. tiberinus bene 'Tiberinus', quia supra dixerat 'deus': nam in sacris Tiberinus, in coenolexia Tiberis, in poemate Thybris vocatur.

[33] tenvis glauco velabat amictu carbasus et crines umbrosa tegebat harvndo fluvialem aquam purificationi aptam latenter ostendit in tantum, ut etiam harundinibus, quae fluminum germina esse non dubium est, purificatio rite celebretur. ideo inventa occasione poeta harundinibus tectum fluvium inducit, ut doceat hoc etiam harundinibus in purificatione, quod per aquam, impleri posse, sicut in sacris traditur. ideo et ubique fluminibus harundinem dat, utvelatus harundine glauca Mincius, et ripis fluvialis harundo” . quod autem ait 'tenuis glauco volabat amictu carbasus' docet quaedam sacra pure a linteatis debere fieri. carbasus autem genus lini est: linum vero, ut ait Plinius, melius inrigatione fluminum, quam pluvia nascitur. ideo et vestis linea fluminibus tamquam propria datur. senior atqui ubique eum flavum dixit; sed 'senior' aut propter spumas dictum est, aut ad reverentiam pertinet: sic Lucanus de urbe Roma adhuc florenteturrigero canos effundens vertice crines(1.188).

[35] tum sic adfari subaudis 'visus'. curas his demere dictis habitum futurae orationis ostendit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: