previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[656]

[657] at cytherea ab insula quae numero tantum plurali dicitur, utsunt alta Cythera” . novas artes ars τῶν μέσων est, unde sine epitheto male ponitur. veteres autem artes pro dolis ponebant, ut Terentius in heauton timorumenooffendi quendam ibi militem eius noctem orantem: haec arte tractabat virum” , item in Phormioneartificem probum” ; nam et Graeci dolos τέχνας dicunt, ut in secundoperiurique arte Sinonis” .

[658] faciem mutatus nota figura est. quod autem addidit 'et ora', perissologia est.

[659] furentem incendat reginam incendat et furere faciat, utanimumque labantem inpulit” . inplicet proprie ait; inpliciti enim morbo dicuntur; nam et amor morbus.

[661] domum timet ambigvam in qua habitat mutabilis femina, utvarium et mutabile semper femina” , item Iuno in quartosuspectas habuisse domos Carthaginis altae” . ambigvam] modo incertam. alias 'ambiguam' pro gemina duplicique accipitur, utagnovit prolem ambiguam” . bilingves fallaces; nec enim ad linguam rettulit, sed ad mentem.

[662] atrox ivno quantum ad Venerem pertinet saeva, non quod ita de ea poeta iudicet. et sub noctem cura recursat circa noctem. et sciendum quia, cum tempus significatur, sub praepositio accusativo cohaeret, utaut ubi sub lucem densa inter nubila sese diversi rumpunt radii” . et bene 'sub noctem cura recursat', quia vehementiores curae vel circa noctem vel per noctem sunt. 'recursat' autem recurrit et revertitur; quasi semper in mentem venit.

[663] aligerum compositum a poeta nomen. ergo his aligerum dictis adfatvr amorem Latini deum ipsum 'Cupidinem' vocant, hoc quod facit 'amorem'. sed hic imitatus est Graecos, qui uno nomine utrumque significant; nam Amorem dixit deum: sed discrevit epitheto. sane numen hoc ratione non caret. nam quia turpitudinis est stulta cupiditas, puer pingitur, utinter quas curam Clymene narrabat inanem” , id est amorem, item quia inperfectus est in amantibus sermo, sicut in puero, utincipit effari mediaque in voce resistit” . alatus autem ideo est, quia amantibus nec levius aliquid nec mutabilius invenitur, ut in ipsa probatur Didone; nam de eius interitu cogitat, cuius paulo ante amore deperibat, utnon potui abreptum divellere corpus” . sagittas vero ideo gestare dicitur, quia et ipsae incertae velocesque sunt. et haec ratio paene in omnibus aliis numinibus pro potestatum qualitate formatur.

[664] nate meae vires aut quia Veneria voluptas exerceri sine amore non potest, aut secundum Simoniden qui dicit, Cupidinem ex Venere tantum esse progenitum: quamquam alii dicant ex ipsa et Marte, alii ex ipsa et Vulcano, alii vero Chai et primae rerum naturae eum esse filium velint. sane et hic persuasoriam agit, sicut superius, ubi Iuno ad Aeolum loquiturAeole, namque tibi” . sed ibi quia dea cum homine loquebatur, principio opus non fuit, hic vero principio usus est, quia dea cum deo loquitur ad benivolentiam comparandam. 'nate' ab indulgentissimo nomine: causa amoris 'mea magna potentia': quid possit facere 'qui tela typhoea temnis': pro quo 'frater ut Aeneas pelago tuus': contra quem 'odiis Iunonis iniquae': nam quod dicit 'frater tuus', non 'filius meus', ostendit etiam ei profuturum qui rogatur; nam ex eo genere est illud 'et nostro doluisti saepe dolore'. sequitur causa 'hunc Phoenissa tenet Dido': timor ipsius 'et vereor quo se Iunonia vertant hospitia': rem ipsam 'quocirca capere ante dolis': modus 'qua facere id possis': quamdiu 'noctem non amplius unam': an difficile sit 'et notos pueri puer indue vultus': quomodo 'ut cum te gremio accipiet laetissima Dido': subito amabit 'occultum inspires ignem fallasque veneno': nihil promisit; quid enim promitteret deo? solus, nate qui Iovis contemnis fulmina, quae diis ceteris solent esse terrori.

[665] patris summi nunc quidem de Iove proprie dixit. sciendum tamen pro qualitate rerum vel personarum summum deum dici vel patrem; nam unusquisque eum summum putat esse quem colit, utsumme deum sancti custos Soractis Apollo” . typhoe+a multi 'Typhoia' legunt, ut cerialia et cerealea. 'Typhoe+a' autem dixit non quibus Typhoeus usus est, sed quibus Iuppiter in Typhoeum: a spoliis [id est virtute] et victoria epitheton posuit, ut Scipio Africanus et Metellus Creticus. temnis aphaeresis est pro contemnis. hac autem laude hoc agit, facile eum posse Iunonem contemnere qui contemnit et Iovem.

[666] ad te confugio personarum ratio facit laudis augmentum. tua numina possibilitatem. et notandum unum deum plura habere numina, ut supra diximus de Iunone.

[667] frater ut Aeneas conciliatio a qualitate personae. 'ut' autem est quemadmodum, quod in pronuntiatione extenditur, quando temporis non est.

[668] iacteturque vacat 'que'. odiis ivnonis iniquae iusta causa petitionis ostenditur. 'odium' autem 'o' in nomine breve est, in verbo longum, ut 'odi', quemadmodum 'liquor' 'li' brevis est, 'liquitur' longa.

[669] nota tibi Graeca figura est, ut Terentiusmira vero militi quae placeant” . nostro dolvisti saepe dolore 'nostro' aut eo quo et ego, aut 'doluisti' ideo quia me dolentem vidisti, ut 'dolea illa re'.

[670] phoenissa de Phoenice. tenet moratur. blandis vocibus ideo dixit 'blandis', ut ostenderet Didonem facile amore incendi posse, quae ante iam blanda est, quam amat.

[671] quo se ivnonia vertant hospitia 'quo' in quam partem. 'Iunonia' autem 'hospitia' Carthaginem dicit, ubi habitabat Iuno, uthic illius arma” : aut certe hoc ipsum vereor, quod Aeneae Carthago in hospitium patuit, ut esttimeo Danaos et dona ferentes” .

[672] havd tanto cessabit cardine rerum aut δεικτικῶς dixit, ne in tantum quidem, hoc est brevi occasione cessabit; aut simpliciter intellegendum est, non poterit in tanta rerum opportunitate cessare, ut sit de proverbio tractum, quo dicitur 'res in cardine est', hoc est in articulo. quidam sic intellegunt: cum in incerto statutae res sunt, in cardine esse dicuntur, et translationem verbi a ianua tractam volunt, quae motu cardinis hac atque illac inpelli potest.

[673] quocirca quapropter. meditor mente pertracto.

[674] ne quo se numine mutet 'quo' vel vacat, vel pronomen est. et bene supprimit nomen Iunonis, ne eius frequenti commemoratione Cupidinem terreat; magis enim vult eum intellegere, quam audire Iunonem. aut certe adverbium est, ut sit, timeo ne se numine Dido aliquam commutet in partem.

[675] mecum id est cum officio Venerio, nec potest intellegi 'quemadmodum ego'; aliter enim a matre Aeneas amatur, aliter a Didone. mecum per meos amores, id est me adnitente.

[676] qua id est quomodo. accipe audi, utaccipe nunc Danaum insidias” , ut contra 'da' dic; utda, non indebita poscoetda Tityre nobis” . mentem dispositionem, consilium.

[677] accitu evocatione. et est quartae declinationis.

[678] urbem sidoniam quam tenent Sidonii. mea maxima cura et Aeneas cura est, sed Ascanius maxima, “cui regnum Italiae Romanaque tellus debentur” : et ubique Ascanius maxima cura Veneris introducitur, utVeneris iustissima cura” , itemhunc tegere et dirae valeam subducere pugnae” .

[679] dona restantia quae restiterunt, quae superfuerunt. et ante pelagus posuit, cum post Troiae eversionem navigaverit Aeneas.

[680] sopitum somno unum quidem est sopor et somnus, sed modo 'sopitum' inrigatum intellegimus. cythera sicut supra dictum est genere neutro pluraliter, ut alibisunt alta Cythera” .

[681] idalium Cypri nemus est, in quo oppidum breve, ut paulo postIdaliae lucos” , itemIdaliumque nemus” . sacrata sede vel templi vel oppidi.

[682] ne qua 'qua' vacat, ut frequenter diximus. medius inportunus, incongruus.

[683] tu faciem illius 'faciem' pro vultu posuit. nullus enim faciem alterius potest accipere, sed vultum, qui pro mentis qualitate formatur: unde infra est 'et notos pueri puer indue vultus'. tu faciem illius] quod difficile numini non est, ut in faciem mutetur alterius. sane 'illius' in Georgicis corripuit, utillius inmensae” . noctem non amplius unam ut supra diximus artis poeticae est non omnia dicere: unde nunc praemisit 'noctem unam'; nec enim dicturus est aut abscessum Cupidinis aut adventum Ascanii.

[684] pueri puer argumentum a facili. laetissima dido non est epitheton perpetuum, id est cum laeta esse coeperit.

[686] regales inter mensas epulas intemperantes, in quibus castitas rara est et facilis amoris occasio: unde estsine Cerere et Libero friget Venus” . Laticemque lyaeum latex proprie aqua est fontium ab eo quod intra terrae venas lateat, sed et vinum latet intra uvam, unde nunc dixit laticem. 'Lyaeum' autem pro 'Lyaeium' dixit, figurate ponens principalitatem pro derivatione.

[688] occultum inspires ignem definitio amoris est ignis occultus. veneno venenum dictum ab eo quod per venas eat. ideo post aitlongumque bibebat amorem” .

[689] paret amor dictis ut supra pro Cupidine amorem ponit. sane notandum, quod interdum ubi inducit minorem festinantem parere, maiori respondentem eum non facit, ut hoc loco Cupidinem, ut in quartoille patris magni parere parabat imperio” , et in septimoexin Gorgoneis Alecto infecta venenis” .

[690] et alas exvit laus ingens Ascanii per transitum, siquidem Cupido alis tantum depositis Ascanius fuit.

[691] placidam per membra quietem aut epitheton est quietis, aut ideo 'placidam' dixit, quia est quies, quae potest etiam somniorum terrore turbari.

[692] inrigat infundit: proprie quia et somnus sic pingitur quasi cornu infundat. fotum sublatum, complexum.

[693] amaracus hic puer regius unguentarius fuit, qui casu lapsus dum ferret unguenta, maiorem ex unguentorum confusione odorem creavit: unde optima unguenta amaracina dicuntur. hic postea in herbam sampsucum versus est, quam nunc etiam amaracum dicunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: