previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[284]

[286] inachiis sese referebat ab argis bene 'Inachiis'; non enim una est Argos. fuit enim et in Italia, quam Diomedes condidit, quae primo Argi, post Argyrippa, post Arpi dicta est. fuit et in Thessalia: Lucanusubi nobile quondam nunc super Argos arant(6.355). fuit et haud longe ab Athenis, quod a siti Argos dipsion dictum est. apud quos erat magna societas inter eos qui uno puteo utebantur: unde et fratrias dixerunt ἀπὸ τοῦ φρέατος, id est a puteo, quas tribus vocamus. et notandum quod, ubi bonus sequitur eventus Troianos, Iuno removetur: et congrue, quasi numen inimicum, quod praesens posset nocere.

[287] avrasque invecta tenebat per elementum suum ibat.

[289] abusque 'abusque' et 'adusque' usurpative dicimus: praepositio enim nec adverbio iungitur nec praepositioni, 'usque' autem aut praepositio est aut adverbium.

[290] iam fidere terrae per dativum iungendum, aliter non procedit, utet fidere nocti” .

[291] stetit quod solet esse cogitantum.

[293] fatis hoc est voluntatibus.

[295] capti potvere capi cum felle dictum est: nam si hoc removeas, erit oxymorum. dicit autem omnia quae contigerunt, non videri contigisse, quia non obfuerunt. 'capti' autem 'capi' sic dixit, ut et Cicerout in uberrima Siciliae parte Siciliam quaereremus” .

[297] at credo mea numina tandem id est nec fatigata destiti, nec satiata requievi.

[299] patria excussos satis signate locutus est.

[300] me opponere ponto plus est, quam si diceret tempestates. 'me' autem per physiologiam imbres, tonitrua, tempestates.

[302] aut scylla mihi bene 'mihi', ac si diceret: etiam quae per suam naturam solent nocere, me rogante minime obfuerunt.

[303] conduntur thybridis alveo 'condi' proprie dicuntur qui sibi statuunt civitatem. 'conduntur' ergo sedem stabilem locant: Sallustiuspeste conditos orbis terrarum” . et sunt propria verba, quae nulla ratione mutantur, ut sacerdotes creari, virgines capi dicimus.

[304] pelagi propter illudsed terrae graviora manent” . mars perdere gentem bene belli et vastationis quaerit exempla in rebus huius modi, sicut in primo naufragii. Pirithous, Lapitharum rex, cum uxorem duceret, vicinos populos Centauros, etiam sibi cognatos, et deos omnes excepto Marte, ad convivium convocavit: unde iratum numen inmisit furorem, quo Centauri et Lapithae in bella venerunt.

[306] antiquam genitor calydona dianae Oeneus, Calydonis rex, de primitiis omnibus numinibus sacrificavit, excepta Diana: quae irata aprum inmisit, qui cuncta vastabat, donec a Meleagro occideretur. 'concessit' autem ideo dixit, ut ostenderet minora numina, nisi impetraverint, nocere non posse: Statius de Venereinfandum natae concessit honorem” .

[307] quod scelus aut lapithis tantum aut calydone merente haec est vera lectio, sic et sensus procedit, ut uterque ablativus sit: nam si 'Calydona' legas, vitium erit nec sensus procedet. 'scelus' autem pro poena posuit, ab eo quod praecedit id quod sequitur, utet scelus expendisse merentem” .

[309] quae potvi infelix id est nocens, irata, ut contrasis felix” , id est propitia, ut etiam diximus supra.

[311] inplorare quod usquam est ac si diceret, etiam humilia. quod autem Iuno ubique alieno uti introducitur auxilio, physicum est: natura enim aeris per se nihil facit, nisi aliena coniunctione, ventorum scilicet, qui creant nubes et pluvias.

[315] atque moras tantis licet addere rebus ostendit deos retardare posse fata, non penitus tollere, utdecemque alios Priamum superesse per annos” . quae autem dicit etiam a Creusa dicta sunt, utregnumque et regia coniunx parta tibi” .

[318] sanguine Troiano et rutvlo dotabere virgo ambitiosa execratio est.

[319] nec face tantum tantummodo.

[320] cisseis regina Hecuba filia secundum Euripidem Cissei, quem Ennius et Pacuvius et Vergilius sequuntur: nam Homerus Dymantis dicit. haec se facem parere vidit et Parin creavit, qui causa fuit incendii. ergo nunc hoc dicit, talis erit Veneri partus suus: nam sicut per Parin Troia iniuria consumpta est, sic per Aenean reliquiae Troianorum. conparatio autem iniuriosa: nam Veneri Hecubam, Parin Aeneae, Helenam Laviniae conparat. ivgales coniugales, matrimonio et sanguine conceptos.

[321] idem talis, similis.

[322] funestaeque iterum recidiva in pergama taedae sic taedae recidivae, ut Pergama.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: